Obrazy na stronie
PDF
ePub

Haec amat obscurum ; volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365

O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti

370
Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo

cum melle
papaver

375
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit, 380
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit versus, tamen audet fingere. 'Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.?

[ocr errors]

Tu nihil invita dices faciesve Minerva ;

385 Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat judicis aurīs Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis: delere licebit Quod non edideris; nescit vox missa reverti. 390

Silvestrīs homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigrīs rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, Saxa movere sono testudinis et

395 Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,

prece
blanda

365 decies 371 Messalae 378 a summo discessit Lmb

385 faciesque 393 rapidosque 394 arcis

400

Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis temptata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo!

405

Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est : ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410
Altera poscit opem res et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum. 415

Nunc satis est dixisse “Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies! mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.”
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Adsentatores jubet ad lucrum ire poëta

420
Dives agris, dives positis in faenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum. 425
Tu, seu donâris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim“Pulchre ! Bene! Recte !"
Pallescet

his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 430 Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

super

410 possit 416 nec codices pauci, num, non 417 est omit. 421 foenore

423 artis

424 sciat

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
Et torquere mero quem perspexisse laborent 435
An sit amicitia dignus : si carmina condes,
Numquam te fallent animi sub volpe latentes.

Quintilio si quid recitares, “Corrige, sodes,
Hoc” aiebat “ et hoc.” Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat 440
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem
Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertīs, 445 Culpabit duros, incomptis adlinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus, nec dicet “Cur ego amicum 450 Offendam in nugis ?” Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.

Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam 455 Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet “succurrite" longume Clamet “io cives !”, non sit qui tollere curet. 460 Si curet quis opem ferre et demittere funem,

Quî scis an prudens huc se dejecerit, atque Servari nolit ? dicam, Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus inmortalis haberi Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465 Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :

[ocr errors]

434 culullis

435 laborant 441 formatos * ter natos * B 443 sumebat 456 secuntur

457 sublimes

437 fallant

450 non 462 proiecerit

Invitum qui servat, idem facit occidenti. "
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet, utrum 470
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus,
Objectos caveae valuit si frangere clatros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, 475
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.
468 distinguunt plurimi retractus erit jam, 470 dictitet

[graphic]

473 clathros edd.

ON HT © A C EN16I

Musa lyram tractans (Mus. Flor. II. 4).

SC.,

ABBREVIATIONS.

00:00 cf., compare.

Br., Braunhard. cod., codex.

Cr., Cruquius. comm., commonly.

C., Currie. conj., conjecture.

D. or Dil., Dillenburger. e. g., for example.

T. F., Tanaquil Faber.
Gr., Grammar or Grammars. F., Fea.
H. or Hor., Horace.

G., Gesner. i.e., that is.

H., Heindorf. Ind., Index.

G. H., G. Hermann. in fine, at the end.

K. F. H., K. F. Hermann. lit., literally.

J., Jahn. MS., MSS., manuscript, manu- K., Keller. scripts.

Ki., Kiessling. n., note.

Kr., Krüger. P., pp., page, pages.

Lach., Lachmann. P. N., Proper Names.

Lamb., Lambinus. pr., pronounce or pronounced. L., Lincoln. q. V., which see.

Le., Lehrs. understand, supply.

L. M., I.. Müller. sq. (sing.), sqq. (pl.), and the Mc., Macleane. following.

M.. Meineke. tr., translate, translates, or trans- Mnr., Munro. lation.

Mt., Mitscherlich. V., verse.

N., Nauck. A. P., Ars Poetica.

Ob., Obbarius. Carm., Odes.

0., Orelli. Epp., Epistles.

Plm., Palmer. Epod., Epodes.

P., Peerlkamp. Od., Odes.

Porph., Porphyrion. Sat., Satires.

R., Ritter.

Ro., Rosenberg.
Grammars.

S-J., Schmid's Jahn.
A., Allen & Greenough's.

Sch., Schütz. C., Chase & Stuart's.

St., Stallbaum. G., Gildersleeve's.

Wck., Wickham. H., Harkness's.

Wlk., Wilkins. Kr., Krüger's.

Y., Yonge.
M., Madvig's.

Z., Zumpt.
Z., Zumpts.
Editors and Commentators.

Of editors and commentators, Lyt., Metrical translation by abbreviations have been used in Lord Lytton. references to the following: Con., Metrical translation by Acr., Acron.

Conington. B, or Bent., Bentley.

Lex., Harper's Lexicon.

« PoprzedniaDalej »