Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.

Actoris partis chorus officiumque virile
Defendat, neu quid medios intercinat actus
Quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faveatque et consilietur amice,
Et regat iratos, et amet pacare timentis;
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Justitiam legesque et apertis otia portis;^
Ille tegat commissa, deosque precetur et oret
Ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque, foramine pauco,
Adspirare et adesse choris erat utilis atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi castusque verecundusque coïbat.
Postquam coepit agros extendere victor, et urbes
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia major.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem;
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
Utiliumque sagax rerum et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestis Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum temptavit, eo quod Inlecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex.

197 tumentis

196 amicis
197 peccare
203 parvo 208 urbem Lmb, Cr, B 214 luxuriam

195

200

205

210

215

220

202 iuncta

220 ircum

Verum ita risores, ita commendare dicacīs
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,

225

Migret in obscuras humili sermone tabernas,

Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire levis indigna Tragoedia versus,

230

Ut festis matrona moveri jussa diebus,
Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar tragico differre colori,

Ut nihil intersit Davusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem tantum series juncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris. •
Silvis deducti caveant, me judice, Fauni,
Ne, velut innati triviis ac paene forenses,
Aut nimium teneris juvenentur versibus umquam,
Aut inmunda crepent ignominiosaque dicta;
Offenduntur enim quibus est equus et pater et res,
Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, e
Aequis accipiunt animis donantve corona.

235

240

245

250

Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus; unde etiam trimetris adcrescere jussit

Nomen iambeis, cum senos redderet ictus

Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,

255

Tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
Spondeos stabilis in jura paterna recepit,
Commodus et patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
In scaenam missos cum magno pondere versus

226 conveniat 249 fracti

230 vitet 253 momen

*

Rb

237 an audax 256 alterna*

260

243 accedet 260 magno cum

Aut operae celeris nimium curaque carentis
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.

Non quivis videt inmodulata poëmata judex,
Et data Romanis venia est indigna poëtis.
Idcircone vager scribamque licenter? an omnis
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.

Ignotum tragicae genus invenisse camenae
Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
Et docuit magnumque loqui nitique coturno. •
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi; lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.

Nil intemptatum nostri liquere poëtae;
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
Multa dies et multa litura coërcuit atque
Perfectum deciens non castigavit ad unguem.

261 nimium celeris

277 faecibus atris

265

270

275

280

285

290

[blocks in formation]

294 praesectum

Ingenium misera quia fortunatius arte

295

Credit et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae,
Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poëmata. Verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi;
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

Scribendi recte sapere est et principium et fons.
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partis centum diducere.

"Dicat

Filius Albini: Si de quincunce remota est

300

305

310

315

320

325

Uncia, quid superat? Poteras dixisse." "Triens.” “Eu!

[blocks in formation]

Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?"
"Semis.'
At, haec animos aerugo et cura peculi 330
Cum semel inbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

335

Aut prodesse volunt aut delectare poëtae, Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae. Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles : Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris; Ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi, Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. 340 Centuriae seniorum agitant expertia frugis, Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes: Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo. Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum.

345

Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus; Nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et

mens,

Poscentique gravem persaepe remittit acutum,
Nec semper faciet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus:
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam si longius abstes;
330 ad, an
358 terve

339 nec

339 velit

350

355

360

355 ut

345 aere 360 opere in longo 361 distinguunt codd quidam, Porph, K ut pictura poesis erit,

« PoprzedniaDalej »