Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae, scribam, color. Trebat. O puer, ut sis Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus 61

65

Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.

70

Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

Nugari cum illo et discincti ludere, donec

75

Decoqueretur holus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et, fragili quaerens inlidere dentem,
Offendet solido,nisi quid tu, docte Trebati,

80

Dissentis. Trebat. Equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

II.

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo,
(Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,)
Discite, non inter lances mensasque nitentis,

85

59 luserit pauci 74 dequoqueretur 85 laceraverit

1 bonis

65 et qui
68 coperto
79 diffingere, diffidere
2 quem

2 Ofella*

71 scena 84 laudatur 3 abnormi

Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
Adclinis falsis animus meliora recusat,

Verum hic inpransi mecum disquirite. 'Cur hoc?'
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia adsuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;)
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

5

10

Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15. Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum Defendens piscis hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum? Non in caro nidore voluptas

25

Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista
Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nihil hanc magis illa
Inparibus formis deceptum te petere esto:

Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

30

Captus hiet? pontisne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

35

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video: quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus volgaria temnit.
"Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos 40

[blocks in formation]

Praesentes, Austri, coquite horum obsonia! Quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haut ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suavis edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.)

Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
Quinquennis oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit
Ille repotia, natalis, aliosve dierum

Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, et horum

45

50

55

60

Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque

65

In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70
Adferat. In primis valeas bene: nam variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius escae
Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis)

40, 41 vos, praesentes Austri, 41 quamvis 47 accipensere 48 aequora alebant 53 distabat

55 pravus 65 offendit 71 imprimis

58 diffundere

64 angit 65 qui

69 praebebat

56 dictum 65 sordidus 73 ac

Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum 75
Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una
Atque adfigit humo divinae particulam aurae.
Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni tractari mollius aetas

Inbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

80

85

Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90 Tardius adveniens vitiatum commodius quam

Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset!

100

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupat humanam? Grandes rhombi patinaeque 95
Grande ferunt una cum damno dedecus; adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
Et frustra mortis cupidum, cum derit egenti
As, laquei pretium. "Jure" inquit "Trausius istis
Jurgatur verbis; ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus." Ergo
Quod superat non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam, te divite? Quare
Templa ruunt antiqua deûm? Cur, inprobe, carae
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res,
O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

77 caena

95 occupet

79 affligit
95 humanam.
99 inquis perpauci

83 adduxerit
98 deerit
106 rectae

105

84 anni et 99 aes

106 eunt*

An qui contentus parvo metuensque futuri
In pace, ut sapiens, aptârit idonea bello?

110

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum Integris opibus novi non latius usum

Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
"Non ego" narrantem "temere edi luce profesta
Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpa potare magistra,
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

115

120

125

Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius

aut vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris erum natura neque illum
Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille;
Illum aut nequities aut vafri inscitia juris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus."

III.

130

135

Damasippus. Sic raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi, quod vini somnique benignus

Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis

121 tunc

118 at 124 ut pauci 127 quantum 128 vixistis pauci 128 veni 132 postremo 134 erat 134 cedit, cedere 1 si 1 seribis tu* M, R, scribes 4 ab

« PoprzedniaDalej »