Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae, scribam, color. Trebat. O puer, ut sis Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus 61
Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur holus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et, fragili quaerens inlidere dentem, Offendet solido,nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Trebat. Equidem nihil hinc diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum : Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, (Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,) Discite, non inter lances mensasque nitentis,
59 luserit pauci 74 dequoqueretur 85 laceraverit
65 et qui 68 coperto 79 diffingere, diffidere 2 quem
71 scena 84 laudatur 3 abnormi
Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum Adclinis falsis animus meliora recusat,
Verum hic inpransi mecum disquirite. 'Cur hoc?' Dicam, si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat Militia adsuetum graecari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;) Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15. Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum Defendens piscis hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20 Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin Hoc potius quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia veneat auro Rara avis, et picta pandat spectacula cauda; Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem? Carne tamen quamvis distat nihil hanc magis illa Inparibus formis deceptum te petere esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet? pontisne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus volgaria temnit. "Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos 40
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia! Quamquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis Nigrisque est oleis hodie locus. Haut ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequor alebat? Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido, Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo Si quis nunc mergos suavis edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus.)
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello Judice; nam frustra vitium vitaveris illud, Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret, Quinquennis oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit Ille repotia, natalis, aliosve dierum
Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuci senis exemplo, dum munia didit, Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70 Adferat. In primis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis)
40, 41 vos, praesentes Austri, 41 quamvis 47 accipensere 48 aequora alebant 53 distabat
55 pravus 65 offendit 71 imprimis
56 dictum 65 sordidus 73 ac
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum 75 Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis Cena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una Atque adfigit humo divinae particulam aurae. Alter, ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique Accedent anni tractari mollius aetas
Inbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam, Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90 Tardius adveniens vitiatum commodius quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset!
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem Occupat humanam? Grandes rhombi patinaeque 95 Grande ferunt una cum damno dedecus; adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum Et frustra mortis cupidum, cum derit egenti As, laquei pretium. "Jure" inquit "Trausius istis Jurgatur verbis; ego vectigalia magna Divitiasque habeo tribus amplas regibus." Ergo Quod superat non est melius quo insumere possis? Cur eget indignus quisquam, te divite? Quare Templa ruunt antiqua deûm? Cur, inprobe, carae Non aliquid patriae tanto emetiris acervo? Uni nimirum recte tibi semper erunt res, O magnus posthac inimicis risus! Uterne Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
79 affligit 95 humanam. 99 inquis perpauci
83 adduxerit 98 deerit 106 rectae
84 anni et 99 aes
106 eunt*
An qui contentus parvo metuensque futuri In pace, ut sapiens, aptârit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum Integris opibus novi non latius usum
Quam nunc accisis. Videas metato in agello Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, "Non ego" narrantem "temere edi luce profesta Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat culpa potare magistra, Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:
Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? Nam propriae telluris erum natura neque illum Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, Fortiaque adversis opponite pectora rebus."
Damasippus. Sic raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
118 at 124 ut pauci 127 quantum 128 vixistis pauci 128 veni 132 postremo 134 erat 134 cedit, cedere 1 si 1 seribis tu* M, R, scribes 4 ab
« PoprzedniaDalej » |