Obrazy na stronie
PDF
ePub

70

Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae, scribam, color. Trebat. O puer, ut sis Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus

61 Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui 65 Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donec Decoqueretur holus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 75 Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et, fragili quaerens inlidere dentem, Offendet solido,+nisi quid tu, docte Trebati, Dissentis. Trebat. Equidem nihil hinc diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 80 Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala ; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse ? 85 Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

II. Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, (Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,) Discite, non inter lances mensasque nitentīs, 59 luserit pauci 65 et qui 68 coperto

71 scena 74 dequoqueretur 79 diffingere, diffidere 84 laudatur 85 laceraverit 1 bonis 2 quem

2 Ofella * 3 abnormi

6

Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum

5 Adclinis falsis animus meliora recusat, Verum hic inpransi mecum disquirite. “Cur hoc ?' Dicam, si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat

10 Militia adsuetum graecari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, (pete cedentem aëra disco ;) Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15

1 Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum Defendens piscīs hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Quî partum ? Non in caro nidore voluptas Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20 Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin Hoc potius quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

25 Rara avis, et picta pandat spectacula cauda; Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem ? Carne tamen quamvis distat nihil hanc magis illa Inparibus formis deceptum te petere esto:

30 Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto Captus hiet? pontisne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo

35 Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus volgaria temnit. “Porrectum magno magnum spectare catino Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos 40

14 extulerit 21 viciis

23 tandem 29 nil 29 hac, haec 29 haec avis * 29 illam 30 patet: esto: 30 petere!

35 quid 38 tempnit

Praesentes, Austri, coquite horum obsonia ! Quamquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis

45 Nigrisque est oleis hodie locus. Haut ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa Infamis. Quid ? tunc rhombos minus

aequor

alebat ? Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido, Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo

50 Si quis nunc mergos suavis edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus. )

Sordidus a tenui victu distabit, Ofello Judice; nam frustra vitium vitaveris illud, Si te alio pravum detorseris. Avidienus,

55 Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret, Quinquennis oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit Ille repotia, natalis, aliosve dierum

60 Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. . Quali igitur victu sapiens utetur, et horum Utrum imitabitur ? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.

, Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque 65 In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,

, Albuci senis exemplo, dum munia didit, Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70 Adferat. In primis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis

40, 41 vos, praesentes Austri, 41 quamvis 47 accipensere 48 aequora alebant 53 distabat

55 pravus

56 dictum 58 diffundere 64 angit

65 offendit 65 sordidus 69 praebebat 71 imprimis

73 ac

65 qui

Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum 75
Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una
Atque adfigit humo divinae particulam aurae.
Alter, ubi dicto citius curata sopori

80
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens adyexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni tractari mollius aetas

85 Inbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam, Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ? Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90 Tardius adveniens vitiatum commodius quam Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter

X Heroas natum tellus me prima tulisset ! Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem Occupat humanam? Grandes rhombi patinaeque 95 Grande ferunt una cum damno dedecus ; adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum Et frustra mortis cupidum, cum derit egenti As, laquei pretium. “ Jure" inquit “Trausius istis Jurgatur verbis; ego vectigalia magna

100 Divitiasque habeo tribus amplas regibus.” Ergo Quod superat non est melius quo insumere possis ? Cur eget indignus quisquam, te divite? Quare Templa ruunt antiqua deûm? Cur, inprobe, carae Non aliquid patriae tanto emetiris acervo ? 105 Uni nimirum recte tibi semper erunt res, O magnus posthac inimicis risus! Uterne Ad casus dubios fidet sibi certius ? hic qui Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

77 caena 79 affligit
95 occupet 95 humanam.

99 inquis perpauci

83 adduxerit

98 deerit 106 rectae

84 anni et

99 aes 106 eunt *

110

An qui contentus parvo metuensque futuri
In pace, ut sapiens, aptârit idonea bello?

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum Integris opibus novi non latius usum Quam nunc accisis. Videas metato in agello Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, 115 “Non ego” narrantem “ temere edi luce profesta Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 120 Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat culpa potare magistra, Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.

125 Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus : Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit ? Nam propriae telluris erum natura neque illum Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; 130 Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, 135 Fortiaque adversis opponite pectora rebus.”

:

aut vos,

III. Damasippus. Sic raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi, quod vini somnique benignus Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis

118 at 121 tunc 124 ut pauci 127 quantum 128 vixistis pauci 128 veni 132 postremo 134 erat 134 cedit, cedere. 1 si 1 seribis tų * M, R, scribes

4 ab

*

« PoprzedniaDalej »