Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas onerantibus auris; Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit, neque simius iste Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. "At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis Miscuit. O seri studiorum! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque) Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est." Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, Cum Pedius causas exsudet Publicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
"In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos Unus vivorum, Fundani; Pollio regum Facta canit pede ter percusso; forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
21 putatis 27 oblitos B 28 Poplicola editores vulgo 39 spectata
28 exudet
37 diffingit 44 dicit
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Enni gravitate minores, Cum de se loquitur non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucilli scripta legentis Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntis Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
51 quaero 52 reprendis 68 dilapsus, delapsus, delatus 71 caput foderet 78 crucier editores nonnulli
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius, et probet haec Octavius, optimus atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque! Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Compluris alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque, Adridere velim, doliturus si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
86 Bibule Mrt, N H B: codices Bibuli 91 discipulorum
Horat. Sunt quibus in satira videar nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid Composui, pars esse putat, similisque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne faciam, inquis,
Trebat. Aio. Horat. Peream male,
Optimum erat; verum nequeo dormire. Trebat. Ter
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Inriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos Aut labentis equo describat volnera Parthi.
Trebat. Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. Horat. Haut mihi dero Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
1 satura, satyra 1 videor 10 capit 15 describit, describet
Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!
Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Milia : me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrûm melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haut petet ultro Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum robigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille Qui me commôrit, ('melius non tangere!' clamo,) Flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci quibus est inimica venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum: Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos: Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
« PoprzedniaDalej » |