Obrazy na stronie
PDF
ePub

Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aurīs;
Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
"At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis
Miscuit.' O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque)
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est."
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?"
Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Publicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

10

15

20

25

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?

30

Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, cum somnia vera:

35

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque

"In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas."

Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum

21 putatis 27 oblitos B 27 patrisque, Latine
28 Poplicola editores vulgo
39 spectata

28 exudet

31 atqui 37 diffingit

43 fata

44 dicit

40

Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.

At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucilli scripta legentis
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntis
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis.

Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

45

50

55

60

65

70

75

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod

45 adnuerant, adnuerint

50 dixti* R

51 quaero 52 reprendis 68 dilapsus, delapsus, delatus 71 caput foderet 78 crucier editores nonnulli

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius, optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
Compluris alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[ocr errors][merged small][merged small]

80

85

90

[graphic][merged small][merged small]

Q. HORATI FLACCI

SATIRAR V M

LIBER SECVNDVS

I.

Horat. Sunt quibus in satira videar nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid
Composui, pars esse putat, similisque meorum
Mille die versus deduci posse.

Trebati,

Quid faciam praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne faciam, inquis,

5

Omnino versus? Trebat. Aio. Horat. Peream male,

si non

Optimum erat; verum nequeo dormire.

uncti

Trebat. Ter

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum

10

Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
Aut labentis equo describat volnera Parthi.

15

Trebat. Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. Horat. Haut mihi dero
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci
Verba per
attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.

1 satura, satyra 1 videor 10 capit 15 describit, describet

20

17 deero

20 palpare

20 recalcitret

Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!

25

Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

45

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haut petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur destringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum robigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commôrit, ('melius non tangere!' clamo,)
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

[blocks in formation]

50

56

« PoprzedniaDalej »