Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque Summa fuit: duo si Discordia vexet inertis, Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro Muneribus missis :) Bruto praetore tenente Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem: Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubris Appellat comites, excepto Rege; Canem illum, Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. Tum Praenestinus salso multoque fluenti Expressa arbusto regerit convicia, durus Vindemiator et invictus, cui saepe viator Cessisset, magna compellans voce cuculum. At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat "Per magnos, Brute, deos te Oro, qui reges consuêris tollere, cur non Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi tuorum est.'
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido; nam fures dextra coërcet Obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; Ast inportunas volucres in vertice harundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca; Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum,
17 pulchrior 20 compositus
28 multumque 31 cucullum codices plurimi 6 arundo 10 sepulchrum
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic dabat, 'heredes monumentum ne sequeretur.' Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes Albis informem spectabant ossibus agrum ; Cum mihi non tantum furesque feraeque, suëtae Hunc vexare locum, curae sunt atque labori, Quantum carminibus quae versant atque venenis Humanos animos: has nullo perdere possum Nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentīs. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam, pedibus nudis passoque capillo, Cum Sagana majore ululantem. Pallor utrasque Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram Unguibus et pullam divellere mordicus agnam Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde Manīs elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea major Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem ; Cerea suppliciter stabat, servilibus, ut quae Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen; serpentis atque videres Infernas errare canes, Lunamque rubentem, Ne foret his testis, post magna latere sepulcra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus.
Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes 40 Umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris, et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horruerim voces Furiarum et facta duarum : Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi Diffissa nate ficus: at illae currere in urbem;
14 Aesquiliis 18 sint 19 vexant 32 utque 38 minctum 39 Ulius* 41 resonarent omn
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum Excidere, atque herbas atque incantata lacertis Vincula cum magno risuque jocoque videres.
Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos Nescio quid meditans nugarum, totus in illis: Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" 'Suaviter, ut nunc est," inquam, "et cupio omnia quae vis."
Cum adsectaretur, "Num quid vis?"
"Nôris nos" inquit; "docti sumus."
Hoc" inquam "mihi eris." Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos Manaret talos. "O te, Bolane, cerebri
Felicem !" aiebam tacitus; cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi Nil respondebam, "Misere cupis" inquit "abire; Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo; Persequar: hinc quo nunc iter est tibi ?"
Circumagi; quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos." "Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: "Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, Non Varium facies; nam quis me scribere pluris Aut citius possit versus? quis membra movere Mollius? Invideat quod et Hermogenes, ego canto." 25 Interpellandi locus hic erat: "Est tibi mater, Cognati, quis te salvo est opus ?"-"Haut
16 prosequar 27 quibus est
16 alii distinguunt persequar hinc .
te salvo opus unus Blandinius
Omnis composui." "Felices! Nunc ego resto. Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna : 'Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis Nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra ; Garrulus hunc quando consumet cumque; loquaces, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.'
Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
"Si me amas," inquit, " paulum hic ades." "Inteream, si Aut valeo stare aut novi civilia jura;
Et propero quo scis." "Dubius sum quid faciam,"
inquit, "Tene relinquam an rem.' "Me, sodes." "Non faciam," ille,
Et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum Cum victore, sequor. "Maecenas quomodo tecum ?" Hinc repetit; "paucorum hominum et mentis bene sanae ; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream, ni Summôsses omnis." "Non isto vivimus illic, Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis; nil mî officit," inquam, 50 "Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus." "Magnum narras, vix credibile!" "Atqui Sic habet." "Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.' "Velis tantummodo: quae tua virtus, Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficilis aditus primos habet." "Haut mihi dero: Muneribus servos corrumpam; non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Vita labore dedit mortalibus." Fuscus Aristius occurrit, mihi 30 cecinit puero 36 vadatus*
Nil sine magno Haec dum agit, ecce 60 carus, et illum
38 huc 42 durum est 50 officit umquam
Qui pulchre nôsset. Consistimus. "Unde venis?" et Quo tendis?" rogat et respondet. Vellere coepi Et pressare manu lentissima bracchia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare; meum jecur urere bilis. "Certe nescio quid secreto velle loqui te
"Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin' tu Curtis Judaeis oppedere?" "Nulla mihi," inquam, Religio est." "At mî; sum paulo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar." Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit inprobus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius, et, "Quo tu turpissime?" magna Inclamat voce, et "Licet antestari ?"
Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrimque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, Defensore tuo, pervincam, qui male factos Emendare parat versus; hoc lenius ille Quo melior vir, et est longe subtilior illo, Qui multum puerum est loris et funibus udis Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis Antiquis posset contra fastidia nostra, Grammaticorum equitum doctissimus.
Nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam
Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris; (et est quaedam tamen hic quoque virtus ;)
« PoprzedniaDalej » |