Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque
Summa fuit: duo si Discordia vexet inertīs,

15
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis :) Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus 20
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:
Solem Asiae Brutum appellat, stelsasque salubris
Appellat comites, excepto Rege; Canem illum, 25
Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator

30 Cessisset, magna compellans voce cuculum. At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat “ Per magnos, Brute, deos te Oro, qui reges consuêris tollere, cur non Hunc Regem jugulas ? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.

35

VIII. Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido ; nam fures dextra coërcet Obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; 5 Ast inportunas volucres in vertice harundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca ; Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, 10 15 verset 17 pulchrior 20 compositus 21 concurrunt 28 multumque 31 cucullum codices plurimi 6 arundo 7 fissa * F

10 sepulchrum

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti:
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, “heredes monumentum ne sequeretur.'
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes

15
Albis informem spectabant ossibus agrum ;
Cum mihi non tantum furesque feraeque, suëtae
Hunc vexare locum, curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos : has nullo perdere possum

20 Nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentīs. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam, pedibus nudis passoque capillo, Cum Sagana majore ululantem. Pallor utrasque 25 Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram Unguibus et pullam divellere mordicus agnam Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde Manīs elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea : major

30 Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem ; Cerea suppliciter stabat, servilibus, ut quae Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen; serpentis atque videres Infernas errare canes, Lunamque rubentem, 35 Ne foret his testis, post magna latere sepulcra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus. Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes 40 Umbrae cum Sagana resoparint triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris, et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horruerim voces Furiarum et facta duarum : 45 Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi Diffissa nate ficus: at illae currere in urbem; 14 Aesquiliis 18 sint 19 vexant

[ocr errors]

32 utque

38 veniant 38 minctum 39 Ulius * 41 resonarent omn

45 obruerim

Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere, atque herbas atque incantata lacertis
Vincula cum magno risuque jocoque videres.

50

quae vis.”

IX. Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, “Quid agis, dulcissime rerum ?” “Suaviter, ut nunc est,” inquam, “et cupio omnia

5 Cum adsectaretur, “Num quid vis ?” occupo. At ille “ Nôris nos” inquit; “docti sumus." Hic ego

“ Pluris Hoc” inquam “mihi eris.” Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 10 Manaret talos. “O te, Bolane, cerebri Felicem !” aiebam tacitus; cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi Nil respondebam, “ Misere cupis” inquit “ abire; Jamdudum video ; sed nil agis; usque tenebo; 15 Persequar: hinc quo nunc iter est tibi ?” “Nil opus

est te Circumagi; quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is, prope

Caesaris hortos." “Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque

sequar te.”

Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus

20 Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: “Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, Non Varium facies ; nam quis me scribere plurīs Aut citius possit versus? quis membra movere Mollius? Invideat quod et Hermogenes, ego canto." 25

Interpellandi locus hic erat : “Est tibi mater, Cognati, quis te salvo est opus ?" _“ Haut mihi

quisquam. 3 occurrit 10, 11 puero. talos, 13 ficos 16 prosequar 16 alii distinguunt persequar hinc tibi. 27 quibus est

te salvo opus unus Blandinius

30

Omnis composui.” -“ Felices! Nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna :
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra;
Garrulus hunc quando consumet cumque ; loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.'

Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei 35 Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat ; quod ni fecisset, perdere litem. “Si me amas,” inquit, “paulum hic ades.” “Inteream, si Aut valeo stare aut novi civilia jura ; Et propero quo scis.” “Dubius sum quid faciam," inquit,

40 “Tene relinquam an rem.” “Me, sodes." “ Non

faciam,” ille, Et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum Cum victore, sequor. “Maecenas quomodo tecum ?” Hinc repetit; “paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes

45 Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream, ni Summôsses omnīs.” “ Non isto vivimus illic, Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis; nil mî officit,” inquam, 50 “Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus.” “Magnum narras, vix credibile!” “Atqui Sic habet.” “Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.” “ Velis tantummodo : quae tua virtus, Expugnabis ; et est qui vinci possit, eoque

55 Difficilīs aditus primos habet.” “ Haut mihi dero: Muneribus servos corrumpam; non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus.” Haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum 30 cecinit puero

36 vadatus * 38 huc 42 durum est 48 submosses 48 vivitur 50 officit umquam 54 proxumus 56 deero

60 ait

[ocr errors]

Qui pulchre nôsset. Consistimus. "Unde venis ?" et

' "Quo tendis ?" rogat et respondet. Vellere coepi Et pressare manu lentissima bracchia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus 65 Ridens dissimulare; meum jecur urere bilis. “ Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.” “Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricensima sabbata : vin' tu Curtis Judaeis oppedere ?” “Nulla mihi,” inquam, 70

Religio est.” “At mî; sum paulo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar.” Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit inprobus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius, et, “ Quo tu turpissime ?” magna 75 Inclamat voce, et “ Licet antestari ?”. Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrimque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

[ocr errors]

X.
Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus; hoc lenius ille
Quo melior vir, et est longe subtilior illo,
Qui multum puerum est loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc:

5

[ocr errors]

Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera ; nam
sic

5
Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris ; (et est quaedam tamen hic quoque virtus ;)

64 prensare

69 tricesima 72 hunccine 76 exclamat

6 exoratus, excoriatus *

69 vis tu
4 vir est
2 inepti

71 relligio
5 puer et
5 num

« PoprzedniaDalej »