Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Junonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo "Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quae defendere frigus,
Quamvis crassa, queat." Deciens centena dedisses 15
Huic parco, paucis contento, quinque diebus

[ocr errors]

Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat. Nil fuit umquam
Sic impar sibi.-Nunc aliquis dicat mihi "Quid tu?
Nullane habes vitia ?" Immo alia, et fortasse minora. 20
Maenius absentem Novium cum carperet, "Heus tu,"
Quidam ait, "ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas?" "Egomet mi ignosco" Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

25

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum; rideri possit eo quod
Rusticius tonso toga defluit et male laxus

In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir

30

35

Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neclectis urenda filix innascitur agris.

Illuc praevertamur, amatorem quod amicae

Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae:
Vellem in amicitia sic erraremus et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At pater ut gnati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem

40

20 haut fortasse 27 ac tibi

43 ac pater

43 amicis

Appellat paetum pater, et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus; illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit, frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est, concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior atque
Plus aequo liber, simplex fortisque habeatur.
Caldior est, acris inter numeretur. Opinor
Haec res et jungit, junctos et servat amicos.

At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen, pingui damus. Hic fugit omnis
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
Cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone, "Molestus!
Communi sensu plane caret," inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet; hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat, ignoscet verrucis illius; aequum est
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.

Denique, quatenus excidi penitus vitium irae, Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet?

63 licenter*

56 incurtare 57 homo ille 60 versetur 65 sermone molestus, 71, 72 distinguunt Porph, Mdv, KH, Frtz, LM, inclinet: volet, 74 ignoscat

45

50

55

60

65

70

75

Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est: paulum deliquit amicus,
Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti, et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
Mercedem aut nummos undeunde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?

80

85

90

95

Quis paria esse fere placuit peccata, laborant Cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi. Cum prorepserunt primis animalia terris,

105

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam mulier taeterrima belli
Causa; sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientīs more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;

110

Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque 115

[blocks in formation]

120

Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus sacra divûm legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera, non vereor, cum dicas esse parīs res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex,
Cur optas quod habes? "Non nosti quid pater" inquit
"Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi numquam
Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens.' Quî?

[ocr errors]

125

130

135

Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni Abjecto instrumento artis clausaque taberna, Sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus, sic rex." Vellunt tibi barbam Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces, Urgeris turba circum te stante, miserque Rumperis et latras, magnorum maxime regum Ne longum faciam; dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici, Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te rege beatus.

IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poëtae,
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

140

5

[blocks in formation]

10

15

20

Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles ;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte; nam ut multum, nil moror.-Ecce,
Crispinus minimo me provocat: “Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit."
"Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantis dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare." Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote pluris
Culpari dignos. Quemvis media elige turba,
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

25

30

35

"Faenum habet in cornu; longe fuge! dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico;
Et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque

[ocr errors]

Et pueros et anus.' Agedum, pauca accipe contra.

Primum ego me illorum dederim quibus esse poëtas Excerpam numero: neque enim concludere versum 40 Dixeris esse satis; neque si qui scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.

15 accipe iam 25 eripe, erue 39 poetis

18 loquentem Lmb, B
26 ab avaritia*
41 si quis

19 hirquinis

26 miser

42 propriora

« PoprzedniaDalej »