Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATI FLACCI

SATIRAR V M

LIBER PRIMVS

I.

5

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentis?
"O fortunati mercatores!" gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris,
"Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta."
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
'Solos felices viventis' clamat 'in urbe.'

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi

10

Quo rem deducam. Si quis deus "En ego" dicat, 15
"Jam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus: heia!
Quid statis?"-nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Juppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem ?

2 sors
15 ego!

2 ulla 4 armis *
16 vultis omn

8 aut cita

18 eia

12 cantat 19 nolent

20

Praeterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram, (quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima;
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo;)
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvola (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit, haut ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ́ante
Quaesitis sapiens; cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

[blocks in formation]

Quid juvat inmensum te argenti pondus et auri Furtim defossa timidum deponere terra?

66

Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem." At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus? Milia frumenti tua triverit area centum,

45

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
Reticulum panis venalis inter onusto

50

Forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae finis viventi, jugera centum an
Mille aret? "At suave est ex magno tollere acervo."
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho, et dicas "Magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere." Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer;

26, 27 distinguunt edd prima,) ludo. 29 campo
39 dimoveat 39 hiemps

57 delectat

38 patiens

46 quam meus
58 avulsos

55 malim

55

[ocr errors]

At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60

65

At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
"Nil satis est," inquit, "quia tanti quantum habeas sis.”
Quid facias illi? Jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina . . . . Quid rides? Mutato nomine, de te
Fabula narratur: congestis undique saccis

[ocr errors]

70

Indormis inhians, et tamquam parcere sacris

Cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, vini sextarius, adde
Quîs humana sibi doleat natura negatis.

75

An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

At si condoluit temptatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
Non uxor salvum te volt, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
At si cognatos nullo natura labore

Quos tibi dat retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis.

Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

[blocks in formation]

80

85

90

Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Umidius quidam; non longa est fabula: dives,
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non umquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus ne se penuria victus
Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

95

100

"Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere: non ego, avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaïn quiddam socerumque Viselli : Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Illuc, unde abii, redeo: quî nemo, ut avarus, Se probet ac potius laudet diversa sequentis, Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat, neque se majori pauperiorum Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret, (Sic festinanti semper locupletior obstat,)

Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.

Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

[blocks in formation]

105

110

115

120

101 an sic, ac sic

108 qui omit N, quia*

112, 113 laboret. et v. 113 sine uncis

118 vitae

1 collegia

Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli :
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis,
'Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,'
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in faenore nummis ;
Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili

66

5

10

15

Sub patribus duris tironum. "Maxime" quis non
Juppiter!" exclamat, simul atque audivit? "At in se
Pro quaestu sumptum facit hic." Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quaerat "Quo res haec pertinet?" illuc : Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut numquam inducant animum cantare rogati,
Injussi numquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret "Io Bacchae!" modo summa
Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.

6 depellere 7 percuncteris 18 exclamet

9 opsonia 14 execat, exigit 7 Bacche

18 at ipse

25

5

« PoprzedniaDalej »