Obrazy na stronie
PDF
ePub

95

Quin, ubi perire jussus exspiravero,

Nocturnus occurram Furor,
Petamque voltus umbra curvis unguibus,

Quae vis deorum est Manium,
Et inquietis assidens praecordiis

Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens

Contundet obscenas anus;
Post insepulta membra different lupi

Et Esquilinae alites;
Neque hoc parentes, heu mihi superstites,

Effugerit spectaculum."

100

9

5

VI.
Quid immerentis hospites vexas, canis,

Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanīs, si potes, vertis minas,

Et me remorsurum petis ?
Nam, qualis aut Molossus, aut fulvus Lacon

Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nives,

Quaecumque praecedet fera :
Tu, cum timenda voce complesti nemus,

Projectum odoraris cibum.
Cave, cave: namque in malos asperrimus

Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener,

Aut acer hostis Bupalo.
An, si quis atro dente me petiverit,

Inultus ut flebo puer?

10

15

VII.

Quo, quo scelesti ruitis ? aut cur dexteris

Aptantur enses conditi?

97 contundat 4 pete

5 Laco

102 effugerint 2 adversus 3 verte

8 praecedat, procedet 15 oppetiverit

5

10

Parumne campis atque Neptuno super

Fusum est Latini sanguinis,
Non ut superbas invidae Carthaginis

Romanus arces ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via,
Sed ut, secundum vota Parthorum, sua

Urbs haec periret dextera?
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus

Numquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus an rapit vis acrior

An culpa? Responsum date.
Tacent, et ora pallor albus inficit

Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt

Scelusque fraternae necis,
Ut inmerentis fluxit in terram Remi

Sacer nepotibus cruor.

[merged small][ocr errors][merged small]

IX.
Quando repostum Caecubum ad festas dapes

Victore laetus Caesare,
Tecum sub alta (sic Jovi gratum) domo,

Beate Maecenas, bibam,
Sonante mixtum tibiis carmen lyra,

5
Hac Dorium, illis barbarum?
Ut nuper, actus cum freto Neptunius

Dux fugit ustis navibus,
Minatus urbi vincla, quae detraxerat
Servis amicus perfidis.

10
Romanus eheu (posteri negabitis)

Emancipatus feminae
Fert vallum et arma miles et spadonibus

Servire rugosis potest,
Interque signa turpe militaria

15
Sol aspicit conopium !
12 umquam omn 13 caecos 15 albus ora pallor 16 percussae
1 repositum 5 mixtis 15 turpe! 16 adspicit 16 conopeum

[ocr errors]

20

25

Ad hoc frementes verterunt bis mille equos

Galli, canentes Caesarem,
Hostiliumque navium portu latent

Puppes sinistrorsum citae.
Io Triumphe, tu moraris aureos

Currus et intactas boves ?
Io Triumphe, nec Jugurthino parem

Bello reportasti ducem,
Neque Africanum, cui super Carthaginem

Virtus sepulcrum condidit.
Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.
Aut ille centum nobilem Cretam urbibus,

Ventis iturus non suis,
Exercitatas aut petit Syrtis Noto,

Aut fertur incerto mari.
Capaciores affer huc, puer, scyphos

Êt Chia vina aut Lesbia,
Vel, quod fluentem nauseam coërceat,

Metire nobis Caecubum:
Curam metumque Caesaris rerum juvat

Dulci lyaeo solvere.

30

35

X.

:

Mala soluta navis exit alite

Ferens olentem Maevium:
Ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus !
Niger rudentis Eurus inverso mari

5
Fractosque remos differat;
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus

Frangit trementis ilices;
Nec sidus atra nocte amicum appareat,
Qua tristis Orion cadit;

10
17 ad hunc, at hunc, adhuc, at huc, ad hoc* B, ab hoc* NH, P,
at hoc F multi, at hinc, Cng, K 20 sitae 28 mutabit* L
34 aut 35 nausiam 2 Mevium 4 flatibus 7 qualis

15

Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graia victorum manus,
Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

In impiam Ajacis ratem!
O quantus instat navitis sudor tuis

Tibique pallor luteus,
Et illa non virilis hejulatio,

Preces et aversum ad Jovem,
Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit !
Opima quodsi praeda curvo litore

Porrecta mergos juveris,
Libidinosus immolabitur caper

Et agna Tempestatibus.

20

XIII.

Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres

Nivesque deducunt Jovem; nunc mare, nunc siluae Threïcio Aquilone sonant: rapiamus, amici,

Occasionem de die, dumque virent genua Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

5 Tu vina Torquato move consule pressa meo ; Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo juvat, et fide Cyllenea
Levare diris pectora sollicitudinibus;

10 Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno :

“Invicte, mortalis dea nate puer Thetide, Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs, Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

15 Rupere, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis."

17 eiulatio 18 adversum 19 sinu

20 Notus 22 proiecta B 22 iuverit

1 constrinxit 3 amice* 10 duris 11 cecinit grandi 13 proni * B, puri* P, tardi * M,

flavi * Heinsius 15 subtegmine 18 et dulcibus

*

5

XIV.
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia sompos

Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

Deus, deus nam me vetat
Inceptos, olim promissum carmen, iambos

Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,
Qui persaepe cava testudine flevit amorem

Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser: quodsi non pulchrior ignis

Accendit obsessam Ilion,
Gaude sorte tua; me libertina nec uno

Contenta Phryne macerat.

10

15

[ocr errors]

XV.
Nox erat et caelo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera,
Cum tu, magnorum numen laesura deorum,

In verba jurabas mea,
Artius atque hedera procera adstringitur ilex · 5

Lentis adhaerens bracchiis,
* Dum pecori lupus et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
Fore hunc amorem mutuum.'

10 0 dolitura mea multum virtute Neaera !

Nam si quid in Flacco viri est,
Non feret adsiduas potiori te dare noctes,

Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensi cedet constantia formae, 15

Si certus intrarit dolor. 3 uti, veluti 6 iam 13 quid si,* quo si,* tu quod * 13 do quod non 8 turbarit 9 agitarit 13 assiduas

15 offensae omn

« PoprzedniaDalej »