Obrazy na stronie
PDF
ePub

At cum tonantis annus hibernus Jovis
Imbres nivesque comparat,

30 Aut trudit acris hinc et hinc multa cane

Apros in obstantīs plagas, Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos,
Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35

Jucunda captat praemia.
Quis non malarum, quas amor curas habet,

Haec inter obliviscitur?
Quodsi pudica mulier in partem juvet
Domum atque dulcis liberos,

40 Sabina qualis aut perusta solibus

Pernicis uxor Apuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum

Lassi sub adventum viri,
Claudensque textis cratibus laetum pecus

45 Distenta siccet ubera, Et horna dulci vina promens dolio

Dapes inemptas apparet:
Non me Lucrina juverint conchylia
Magisve rhombus aut scari,

50 Si

quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare;
Non Afra avis descendat in ventrem meum,

Non attagen Ionicus
Jucundior, quam lecta de pinguissimis

55 Oliva ramis arborum, Aut herba lapathi prata amantis et gravi

Malvae salubres corpori,
Vel agna festis caesa Terminalibus,
Vel haedus ereptus lupo.

60 Has inter epulas ut juvat pastas ovīs

Videre properantis domum,
Videre fessos vomerem inversum boves

Collo trahentīs languido,
Positosque vernas, ditis examen domus,

65 Circum renidentīs Lares !” 37 ager * 39 quid * si

43 extruat 65 postosque K

43 sacrum et

Haec ubi locutus faenerator Alfius,

Jam jam futurus rusticus, Omnem redegit Idibus pecuniam

Quaerit Kalendis ponere.

70

III.

5

10

Parentis olim si quis impia manu

Senile guttur fregerit,
Edit cicutis alium nocentius.

O dura messorum ilia !
Quid hoc veneni saevit in praecordiis ?

Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit? an malas

Canidia tractavit dapes?
Ut Argonautas praeter omnis candidum

Medea mirata est ducem,
Ignota tauris illigaturum juga

Perunxit hoc Iasonem ;
Hoc delibutis ulta donis paelicem

Serpente fugit alite.
Nec tantus umquam siderum insedit vapor

Siticulosae Apuliae,
Nec munus umeris efficacis Herculis

Inarsit aestuosius.
At si quid umquam tale concupiveris,

Jocose Maecenas, precor
Manum puella savio opponat tuo,

Extrema et in sponda cubet.

15

20

IV.

Lupis et agnis quanta sortito obtigit

Tecum mihi discordia est, Hibericis peruste funibus latus

Et crura dura compede.

1

67 Alphius 13 pellicem

69 relegit
19 aut

3 edat
20 iocosa *

3 allium
21 suavio

5

10

Licet superbus ambules pecunia,

Fortuna non mutat genus. Videsne, Sacram metiente te viam

Cum bis trium ulnarum toga, Ut ora vertat huc et huc euntium

Liberrima indignatio?
“Sectus flagellis hic triumviralibus

Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi jugera

Et Appiam mannis terit,
Sedilibusque magnus in primis eques,

Othone contempto, sedet!
Quid attinet tot ora navium gravi

Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum,

Hoc, hoc tribuno militum ?"

15

20

V.

5

10

“At o deorum quicquid in caelo regit

Terras et humanum genus,
Quid iste fert tumultus, et quid omnium

Voltus in unum me truces ?
Per liberos te, si vocata partubus

Lucina veris adfuit, Per hoc inane purpurae

decus

precor, Per improbaturum haec Jovem, Quid ut noverca me intueris aut uti

Petita ferro belua ?”
Ut haec trementi questus ore constitit

Insignibus raptis puer,
Inpube corpus, quale posset impia

Mollire Thracum pectora,
Canidia, brevibus inplicata viperis

Crines et incomptum caput, Jubet sepulcris caprificos erutas,

Jubet cupressus funebrīs 8 bis ter omni 1 regis 3 aut 15 illigata

18 cupressos

15

25

Et uncta turpis ova ranae sanguine
Plumamque nocturnae strigis

20 Herbasque, quas Iolcos atque Hiberia

Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta jejunae canis

Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana, per totam domum

Spargens Avernalis aquas,
Horret capillis ut marinus asperis

Echinus aut currens aper. Abacta nulla Veia conscientia Ligonibus duris humum

30 Exhauriebat, ingemens laboribus,

Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis

Inemori spectaculo,
Cum promineret ore, quantum exstant aqua 35

Suspensa mento corpora ;
Exsecta uti medulla et aridum jecur

Amoris esset poculum,
Interminato cum semel fixae cibo
Intabuissent pupulae.

40 Non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis

Et omne vicinum oppidum,
Quae sidera excantata voce Thessala

45 Lunamque caelo deripit. Hic inresectum saeva dente livido

Canidia rodens pollicem
Quid dixit aut quid tacuit? “O rebus meis
Non infideles arbitrae,

50 Nox et Diana, quae silentium regis

Arcana cum fiunt sacra,
Nunc, nunc adeste, nunc in hostilīs domos

Iram atque numen vertite!

21 aut

28 Laurens *

37 exsucta, exesa, * exesta *

Formidulosis cum latent silyis ferae

55
Dulci sopore languidae,
Senem, quod omnes rideant, adulterum

Latrent Suburanae canes
Nardo perunctum, quale non perfectius
Meae laborarint manus.—

60 Quid accidit? Cur dira barbarae minus

Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta paelicem,

Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus inbutum, novam 65

Incendio nuptam abstulit?
Atqui nec herba nec latens in asperis

Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus
Oblivione paelicum.-

70 A! a! solutus ambulat veneficae

Scientioris carmine.
Non usitatis, Vare, potionibus,

O multa fleturum caput,
Ad me recurres, nec vocata mens tua

75
Marsis redibit vocibus :
Majus parabo, majus infundam tibi

Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari
Tellure porrecta super,

80 Quam non amore sic meo flagres uti

Bitumen atris ignibus.”
Sub haec puer jam non, ut ante, mollibus

Lenire verbis impias,
Sed, dubius unde rumperet silentium,

85
Misit Thyesteas preces :
“ Venena magnum fas nefasque non valent

Convertere humanam vicem ;
Diris agam vos ; dira detestatio
Nulla expiatur victima.

90 55 formidulosae 55 dum 60 laborarunt 63 superba 65 infectum 65 nova 87 magicum, * magica, * maga non * 87 (magnum) Frigell, Mnr 88 humana invicem * K, immani vice P, convertere, humana vice Mg

90 victima,

« PoprzedniaDalej »