Obrazy na stronie
PDF
ePub

,

CARMEN SAECVLARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis :

[blocks in formation]

Nocte frequentis.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,

Quod semel dictum est stabilisque rerum

Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus

Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Jovis aurae.

5 quod

26 est omit

27 servat

5

10

15

20

25

30

[blocks in formation]

Di, probos mores docili juventae,

Di, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne;

Quaeque vos bobus veneratur albis

Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, jacentem
Lenis in hostem!

Jam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,

45

50

Jam Scythae responsa petunt, superbi
Nuper, et Indi.

55

Jam Fides et Pax et Honor Pudorque

Priscus et neclecta redire Virtus

Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu

Phoebus acceptusque novem Camenis,

Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus aras,

Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum.

39 urbes

49 bubus

45 docilis 46 senectutis 49 quique 51 imperet 57 Honos 65 arces 68 proroget

60

65

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas
Applicat auris.

Haec Jovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doetus et Phoebi chorus et Dianae

[blocks in formation]

70

75

[graphic]

EPODON

LIBER.

I.

Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,

Paratus omne Caesaris periculum
Subire, Maecenas, tuo.

Quid nos, quibus te vita si superstite
Jucunda, si contra, gravis?
Utrumne jussi persequemur otium,
Non dulce ni tecum simul,

An hunc laborem, mente laturi decet
Qua ferre non mollis viros?

[ocr errors][merged small][merged small]

Feremus; et te vel per Alpium juga,
Inhospitalem et Caucasum,

Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.

Inbellis ac firmus parum?

Roges, tuum labore quid juvem meo

Comes minore sum futurus in metu,
Qui major absentis habet,

15

Ut assidens inplumibus pullis avis
Serpentium adlapsus timet
Magis relictis, non, ut adsit, auxili
Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur
Bellum in tuae spem gratiae,

Non ut juvencis illigata pluribus

Aratra nitantur meis,

Pecusve Calabris ante sidus fervidum
Lucana mutet pascuis,

3 Caesari *

sit Ald, Cr, K, multi

9 distinguunt edd. laborem mente laturi, si est* R 15 laborem omn

21 uti sit

26 mea

[blocks in formation]

Nec ut superni villa candens Tusculi

Circaea tangat moenia.

Satis superque me benignitas tua
Ditavit: haut paravero

Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam nepos.

II.

"Beatus ille, qui procul negotiis,
Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis
Solutus omni faenore,

Neque excitatur classico miles truci
Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.

Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,

Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantis greges,

Feliciores inserit,

30

5

10

Inutilisque falce ramos amputans

Aut pressa puris mella condit amphoris,

15

Aut tondet infirmas ovis;

Vel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens pira,

20

Certantem et uvam purpurae,

Qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium Î

Libet jacere modo sub antiqua ilice,
Modo in tenaci gramine:

Labuntur altis interim ripis aquae,
Queruntur in silvis aves,

Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
Somnos quod invitet levis.

13 inutilesve,B 27 frondesque* Mkl, Lhr K

29 neque 29 superne 34 ut nepos 6 nec 18 arvis 20 purpura 25 rivis

25

25

« PoprzedniaDalej »