Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

OT

10

15

Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur

Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,

Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma

Visere majus.
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis :
Diva, producas subolem, patrumque
Prosperes decreta super jugandis
Feminis prolisque novae feraci

Lege marita,
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata

Nocte frequentīs.
Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.
Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres

Et Jovis aurae.
5 quod
26 est omit

27 servat

20

25

30

35

40

[ocr errors]
[ocr errors]

45

50

Condito mitis placidusque telo,
Supplices audi pueros, Apollo !
Siderum regina bicornis, audi,

Luna, puellas!
Roma si vestrum est opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Jussa pars mutare lares et urbem

Sospite cursu,
Cui

per ardentem sine fraude Trojam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis :
Di, probos mores docili juventae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne;
Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, jacentem

Lenis in hostem!
Jam mari terraque manus potentīs
Medus Albanasque timet securīs,
Jam Scythae responsa petunt, superbi

Nuper, et Indi.
Jam Fides et Pax et Honor Pudorque
Priscus et neclecta redire Virtus
Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,
Si Palatinas videt aequus aras,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper

Prorogat aeyum.

55

60

65 70

39 urbes 45 docilis 46 senectutis 49 quique 49 bubus 51 imperet 57 Honos

65 arces 68 proroget

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas

Applicat aurīs.
Haec Jovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doetus et Phoebi chorus et Dianae

Dicere laudes.

75 E PODON

71 curet

72 applicet

[graphic][merged small]

LIBER.

5

I.
Ibis Liburnis inter alta navium,

Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos, quibus te vita si superstite

Jucunda, si contra, gravis ?
Utrumne jussi persequemur otium,

Non dulce ni tecum simul,
An hunc laborem, mente laturi decet
Qua ferre non mollis viros ?

10 Feremus; et te vel per Alpium juga,

Inhospitalem et Caucasum,
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum

Forti sequemur pectore.
Roges, tuum labore quid juvem meo

15
Inbellis ac firmus parum?
Comes minore sum futurus in metu,

Qui major absentīs habet,
Ut assidens inplumibus pullis avis
Serpentium adlapsus timet

20 Magis relictis, non, ut adsit, auxili

Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur

Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut juvencis illigata pluribus

25
Aratra nitantur meis,
Pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis, 3 Caesari * 5 sit * Ald, Cr, K, multi

6 iocunda 9 distinguunt edd. laborem mente laturi, si est * R 15 laborem omn 21 uti sit 26 mea

28 pascua

10 quem

30

Nec ut superni villa candens Tusculi

Circaea tangat moenia.
Satis superque me benignitas tua

Ditavit: haut paravero
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,

Discinctus aut perdam nepos.

OT

II.
“ Beatus ille, qui procul negotiis,

Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis

Solutus omni faenore,
Neque excitatur classico miles truci

5
Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,

10 Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantis greges,
Inutilīsque falce ramos amputans

Feliciores inserit,
Aut pressa puris mella condit amphoris, 15

Aut tondet infirmas ovīs;
Vel cum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pira,
Certantem et uvam purpurae,

20 Qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium !
Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine:
Labuntur altis interim ripis aquae,

25
Queruntur in silvis aves,
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

Somnos quod invitet levis. 29 neque 29 superne 34 ut nepos 6 nec 13 inutilesve,B 18 arvis 20 purpura 25 rivis 27 frondesque* M kl, Lhr K

« PoprzedniaDalej »