Phylli, nectendis apium coronis;
Est hederae vis Multa, qua crinīs religata fulges ; Ridet argento domus; ara castis Vincta verbenis avet immolato
Spargier agno; Cuncta festinat manus, huc et illuc Cursitant mixtae pueris puellae ; Sordidum flammae trepidant rotantes
Vertice fumum. Ut tamen noris quibus advoceris Gaudiis : Idus tibi sunt agendae, Qui dies mensem Veneris marinae
Findit Aprilem, Jure sollemnis mihi sanctiorque Paene natali proprio, quod ex hac Luce Maecenas meus affluentis
Ordinat annos. Telephum, quem tu petis, occupavit Non tuae sortis juvenem puella Dives et lasciva tenetque grata
Compede vinctum. Terret ambustus Phaëthon avaras Spes, et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem, Semper ut te digna sequare et ultra Quam licet sperare nefas putando Disparem vites. Age jam, meorum
Finis amorum (Non enim posthac alia calebo Femina), condisce modos, amanda Voce quos
reddas: minuentur atrae Carmine curae.
XII. Jam veris comites, quae mare temperant,
Impellunt animae lintea Thraciae; 11 crepitant*
Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi. Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
5 Infelix avis et Cecropiae domus Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines. Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula
10 Delectantque deum cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent. Adduxere sitim tempora, Vergili; Sed pressum Calibus ducere Liberum Si gestis, juvenum nobilium cliens,
15 Nardo vina merebere. Nardi parvus onyx eliciet cadum, Qui nunc Sulpiciis accubat horreis, Spes donare novas largus amaraque
Curarum eluere efficax. Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni:
: non ego te meis Immunem meditor tinguere poculis,
Plena dives ut in domo. Verum pone moras et studium lucri,
25 Nigrorumque memor, dum licet, ignium Misce stultitiam consiliis brevem: Dulce est desipere in loco.
XIII. Audivere, Lyce, di mea vota, di Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Vis formosa videri,
Ludisque et bibis impudens, Et cantu tremulo pota Cupidinem
5 Lentum sollicitas. Ille virentis et Doctae psallere Chiae
Pulchris excubat in genis. Importunus enim transvolat aridas Quercus et refugit te, quia luridi
10 5 Itys 11 delectante 13 Virgili 16 mereberis 23 tingere
![[ocr errors]](https://books.google.pl/books/content?id=CtJAAQAAMAAJ&hl=pl&output=html_text&pg=PA110&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC5082015&cds=1&sig=ACfU3U2G2R-cqCRs-DmXpn5hdXr28quc3Q&edge=0&edge=stretch&ci=989,1122,5,16)
Dentes te, quia rugae
Turpant et capitis nives. Nec Coae referunt jam tibi purpurae Nec cari lapides tempora, quae semel Notis condita fastis
Inclusit volucris dies. Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus ? quid habes illius, illius, Quae spirabat amores,
Quae me surpuerat mihi, Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae brevis Annos fata dederunt,
Servatura diu parem Cornicis vetulae temporibus Lycen, Possent ut juvenes visere fervidi Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem.
Quae cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum
Per titulos memoresque fastus Aeternet, o, qua sol habitabilis
5 Illustrat oras, maxime principum ? Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper Quid Marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, 10 Breunosque velocīs et arces
Alpibus impositas tremendis Dejecit acer plus vice simplici; Major Neronum mox grave proelium Commisit, immanīsque Raetos
![[ocr errors]](https://books.google.pl/books/content?id=CtJAAQAAMAAJ&hl=pl&output=html_text&pg=PA112&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC5082015&cds=1&sig=ACfU3U0ymLINs_gObvkDsH8Dg_Gp4aw9sQ&edge=0&edge=stretch&ci=64,8,63,47)
Spectandus in certamine Martio Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis, Indomitas prope qualis undas
20 Exercet Auster, Pleïadum choro Scindente nubes, impiger hostium Vexare turmas et frementem
Mittere equum medios per ignes. Sic tauriformis volvitur Aufidus,
25 Qui regna Dauni praefluit Apuli, Cum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris, Ut barbarorum Claudius agmina Ferrata vasto diruit impetu,
30 Primosque et extremos metendo
Stravit humum, sine clade victor, Te copias, te consilium et tuos Praebente divos. Nam tibi, quo die Portus Alexandrea supplex
35 Et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus, Laudemque et optatum peractis Imperiis decus arrogavit.
40 Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae. Te fontium qui celat origines
45 Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, Te beluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis, Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae,
50 Te caede gaudentes Sygambri
Compositis venerantur armis. 19 fatigarat 20 indomitus
XV. Phoebus volentem proelia me loqui Victas et urbes increpuit lyra, Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas Fruges et agris rettulit uberes, Et signa nostro restituit Jovi Derepta Parthorum superbis
Postibus, et vacuum duellis Janum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Injecit, emovitque culpas,
Ét veteres revocavit artes, Per
quas Latinum nomen et Italae Crevere vires famaque et imperi Porrecta majestas ad ortus
Solis ab Hesperio cubili. Custode rerum Caesare, non furor Civilis aut vis exiget otium, Non ira, quae procudit enses
Et miseras inimicat urbes. Non qui profundum Danuvium bibunt Edicta rumpent Julia, non Getae, Non Seres infidive Persae, Non Tanaïn
prope
flumen orti. Nosque et profestis lucibus et sacris, Inter jocosi munera Liberi, Cum prole matronisque nostris
Rite deos prius adprecati, Virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Trojamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.
« PoprzedniaDalej » |