Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Troas et laetam Priami choreis

Falleret aulam,

Sed palam captis gravis. heu nefas heu !

Nescios fari pueros Achivis

Ureret flammis, etiam latentem

Matris in alvo,

Ni tuis victus Venerisque gratae
Vocibus divûm pater adnuisset
Rebus Aeneae potiore ductos
Alite muros.

Doctor argutae fidicen Thaliae,

Phoebe, qui Xantho lavis amne crinīs,
Dauniae defende decus Camenae,

Levis Agyieu.

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem

Carminis nomenque dedit poëtae.

Virginum primae puerique claris

Patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
Lyncas et cervos cohibentis arcu,

10 inpressa

11 in omit 21 flexus glossema

17 victor gravis, raptor gravis 25 Argivae

[blocks in formation]

35

Lesbium servate pedem meique
Pollicis ictum,

Rite Latonae puerum canentes,

Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos
Volvere mensis.

Nupta jam dices "Ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,

Reddidi carmen docilis modorum
Vatis Horati.”

VII. ×

Diffugere nives, redeunt jam gramina campis
Arboribusque comae ;

Mutat terra vices et decrescentia ripas

Flumina praetereunt;

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

[blocks in formation]

Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
Nos, ubi decidimus,

40

5

10

Quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus,

15

Pulvis et umbra sumus.

[blocks in formation]

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
Restituet pietas:

38 noctiluca 7 album 12 recurret

[blocks in formation]

15 pater Aeneas

17 vitae glossema

20

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
Liberat Hippolytum,

Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
Vincula Pirithoo.

VIII. Y

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessima munerum

[blocks in formation]

Ferres, divite me scilicet artium

5

Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

Hic saxo, liquidis ille coloribus

Sollers nunc hominem ponere, nunc deum:
Sed non haec mihi vis, non tibi talium
Res est aut animus deliciarum egens.
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus et vita redit bonis

10

Post mortem ducibus, non celeres fugae

15

Rejectaeque retrorsum Hannibalis minae,

Non incendia Carthaginis impiae

Ejus, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant

Laudes, quam Calabrae Pierides: neque,
Si chartae sileant quod bene feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.

Dignum laude virum Musa vetat mori;
Caelo Musa beat. Sic Jovis interest
Optatis epulis impiger Hercules,

1 commodis

4 pessuma

20

25

30

[blocks in formation]

v. 28 del multi

15 celeris fuga versus 15 non-19 rediit del multi,
v. 17 del permulti

Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus rates,
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

IX. Y

Ne forte credas interitura, quae
Longe sonantem natus ad Aufidum
Non ante volgatas per artis

Verba loquor socianda chordis:
Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graves camenae;

Nec, si quid olim lusit Anacreon,
Delevit aetas; spirat adhuc amor
Vivuntque commissi calores
Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri
Crines et aurum vestibus inlitum
Mirata regalisque cultus

Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydoneo
Direxit arcu; non semel Ilios

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Chartis inornatum silebo,

Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
Rerumque prudens et secundis
Temporibus dubiisque rectus,
Vindex avarae fraudis, et abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae,
Consulque non unius anni,

Sed quotiens bonus atque fidus
Judex honestum praetulit utili,
Rejecit alto dona nocentium
Voltu, per obstantis catervas
Explicuit sua victor arma.

Non possidentem multa vocaveris
Recte beatum; rectius occupat
Nomen beati, qui deorum
Muneribus sapienter uti

Duramque callet pauperiem pati
Pejusque leto flagitium timet,
Non ille pro caris amicis
Aut patria timidus perire.

X.

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
Insperata tuae cum veniet pluma superbiae
Et quae nunc umeris involitant deciderint comae,
Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,
Mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam,
Dices "heu" quotiens te speculo videris alterum,
Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit?
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"

66

[blocks in formation]

35

40

45

50

« PoprzedniaDalej »