Obrazy na stronie
PDF
ePub

VI.

15

Dive, quem proles Niobea magnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit et Trojae prope victor altae

Phthius Achilles,
Ceteris major, tibi miles impar,

5
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda

Cuspide pugnax :
Ille, mordaci velut icta ferro
Pinus aut inpulsa cupressus Euro,

10 Procidit late posuitque collum in

Pulvere Teucro :
Ille non inclusus equo Minervae
Sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis

Falleret aulam,
Sed palam captis gravis. heu nefas heu !
Nescios fari pueros Achivis
Ureret flammis, etiam latentem
Matris in alvo,

20
Ni tuis victus Venerisque gratae
Vocibus divům pater adnuisset
Rebus Aeneae potiore ductos

Alite muros.
Doctor argutae fidicen Thaliae,

25
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,

Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis nomenque dedit poëtae.

30 Virginum primae puerique claris

Patribus orti,
Deliae tutela deae, fugacīs

Lyncas et cervos cohibentis arcu, 10 inpressa 11 in omit 17 victor gravis, raptor gravis 21 flexus glossema

25 Argivae

35

Lesbium servate pedem meique

Pollicis ictum,
Rite Latonae puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos

Volvere mensīs.
Nupta jam dices “ Ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,
Reddidi carmen docilis modorum

Vatis Horati.”

40

VII.
Diffugere nives, redeunt jam gramina campis

Arboribusque comae;
Mutat terra vices et decrescentia ripas

Flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5

Ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus et almum

Quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,
Interitura, simul

10 Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae :

Nos, ubi decidimus,
Quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus, 15

Pulvis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

Tempora di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
Quae dederis animo.

20 Cum semel occideris et de te splendida Minos

Fecerit arbitria,
Non, Torquate, genus, non te facundia, non te

Restituet pietas : 38 noctiluca 7 album 12 recurret 15 pater Aeneas

15 dives Tullus 17 quî scis 17 vitae glossema

25

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum

Liberat Hippolytum,
Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

Vincula Pirithoo.

VIII.
Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessima munerum
Ferres, divite me scilicet artium

5
Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum:
Sed non haec mihi vis, non tibi talium
Res est aut animus deliciarum egens.

10
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus et vita redit bonis
Post mortem ducibus, non celeres fugae 15
Rejectaeque retrorsum Hannibalis minae,
Non incendia Carthaginis impiae
Ejus, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant
Laudes, quam Calabrae Pierides : neque, 20
Si chartae sileant quod bene feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

25
Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori;
Caelo Musa beat. Sic Jovis interest
Optatis epulis impiger Hercules,

30 1 commodis 4 pessuma

9 nec tibi 12 muneris 15 celeris fuga versus 15 non-19 rediit del multi, v. 17 del permulti

v. 28 del multi

Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus rates,
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

5

10

IX. v
Ne forte credas interitura, quae
Longe sonantem natus ad Aufidum
Non ante volgatas per artis

Verba loquor socianda chordis :
Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graves camenae;
Nec, si quid olim lusit Anacreon,
Delevit aetas; spirat adhuc amor
Vivuntque commissi calores

Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri
Crines et aurum vestibus inlitum
Mirata regalīsque cultus

15
Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydoneo
Direxit arcu ; non semel Ilios
Vexata ; non pugnavit ingens

Idomeneus Sthenelusve solus Dicenda Musis proelia ; non ferox Hector vel acer Deiphobus gravīs Excepit ictus pro pudicis

Conjugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona

25 Multi; sed omnes inlacrimabiles Urgentur ignotique longa

Nocte, carent quia vate sacro. Paulum sepultae distat inertiae Celata virtus. Non ego te meis

30 0. 33 del quidam 34 duxit 3 vulgatas 4 loquar 17 Cydonio

19 nec

26 illacrimabiles

20

35

40

Chartis inornatum silebo,

Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
Rerumque prudens et secundis

Temporibus dubiisque rectus,
Vindex avarae fraudis, et abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae,
Consulque non unius anni,

Sed quotiens bonus atque fidus
Judex honestum praetulit utili,
Rejecit alto dona nocentium
Voltu, per obstantīs catervas

Explicuit sua victor arma.
Non possidentem multa vocaveris
Recte beatum ; rectius occupat
Nomen beati, qui deorum

Muneribus sapienter uti
Duramque callet pauperiem pati
Pejusque leto flagitium timet,
Non ille pro caris amicis

Aut patria timidus perire.

45

50

X. O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, Insperata tuae cum veniet pluma superbiae Et quae nunc umeris involitant deciderint comae, Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, Mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam, Dices "heu" quotiens te speculo videris alterum, Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit? Vel cur his animis incolumes non redeunt genae ?”

XI.
Est mihi nonum superantis annum

Plenus Albani cadus; est in horto, 31 sileri 41 utili et edd 43 vultu 43 et per edd 52 peribit 5 Ligurinum 12

6 in speculo

« PoprzedniaDalej »