Obrazy na stronie
PDF
ePub

30

35

40

Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum, circa nemus uvidique
Tiburis ripas, operosa parvus

Carmina fingo.
Concines majore poëta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
Per sacrum clivum, merita decorus

Fronde, Sygambros:
Quo nihil majus meliusve terris
Fata donavere bonique divi,
Nec dabunt, quamvis redeant in aurum

Tempora priscum.
Concines laetosque dies et urbis
Publicum ludum super impetrato
Fortis Augusti reditu, forumque

Litibus orbum,
Tum meae, si quid loquar audiendum,
Vocis accedet bona pars, et “O Sol
Pulcher! o laudande !" canam, recepto

Caesare felix.
Tuque dum procedis, “io Triumphe!”
Non semel dicemus “io Triumphe!”
Civitas omnis, dabimusque divis

Tura benignis.
Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
Matre qui largis juvenescit herbis

In mea vota,
Fronte curvatos imitatus ignīs
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit niveus videri,

Cetera fulvus.

45

50

55

60

III.
Quem tu, Melpomene, semel

Nascentem placido lumine videris, 33, 41 concinet*

36 Sigambros 49 teque omn, “io”que, * atque * 49 procedit

45 loquor 58 orbem

5

10

Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem, non equus impiger
Curru ducet Achaico

Victorem, neque res bellica Deliis
Ornatum foliis ducem,

Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio :

Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
Et spissae nemorum comae

Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium

Dignatur suboles inter amabilis
Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido.
O testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum,
Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae;

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

15

20

IV.
Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in avīs vagas
Permisit expertus fidelem

Juppiter in Ganymede flavo,
Olim juventas et patrius vigor

5
Nido laborum propulit inscium
Vernique jam nimbis remotis

Insolitos docuere nisus
Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,

10 Nunc in reluctantis dracones

Egit amor dapis atque pugnae; 5 Achaio 10 profluunt, perfluunt

14 soboles 22, 23 distinguit Duentzer praetereuntium: lyrae 6 protulit

7 vernis

24 spero

15

20

25

30

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem,

Dente novo peritura, vidit :
Videre Raeti bella sub Alpibus
Drusum gerentem et Vindelici; (quibus
Mos unde deductus per omne

Tempus Amazonia securi
Dextras obarmet, quaerere distuli

, Nec scire fas est omnia ;) sed diu Lateque victrices catervae

Consiliis juvenis revictae
Sensere quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
In
pueros

animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis ;
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque inbellem feroces

Progenerant aquilae columbam: Doctrina sed vim promovet insitam, Rectique cultus pectora roborant; Utcumque defecere mores,

,
Indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus et pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris,
Qui primus alma risit adorea,
Dirus per urbes Afer ut Italas
Ceu flamma per taedas vel Eurus

Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et impio
Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos,

35

40

45 50

17 Raetis NH, B

18 et omit 12 18–22 quibus,sed del. editores complures

21 subarmet 24 repressae 36 dedecorant 42 durus

55

60

Dixitque tandem perfidus Hannibal : “ Cervi, luporum praeda rapacium, Sectamur ultro quos opimus

Fallere et effugere est triumphus. Gens, quae cremato fortis ab Ilio Jactata Tuscis aequoribus sacra Natosque maturosque patres

Pertulit Ausonias ad urbes, Duris ut ilex tonsa bipennibus Nigrae feraci frondis in Algido, Per damna, per caedes, ab ipso

Ducit opes animumque ferro. Non Hydra secto corpore

firmior Vinci dolentem crevit in Herculem, Monstrumve submisere Colchi

Majus Echioniaeve Thebae. Merses profundo, pulchrior evenit; Luctere, multa proruet integrum Cum laude victorem geretque

Proelia conjugibus loquenda. Carthagini jam non ego nuntios Mittam superbos: occidit, occidit Spes omnis et fortuna nostri

Nominis Hasdrubale interempto. Nil Claudiae non perficient manus, Quas et benigno numine Juppiter Defendit et curae sagaces

Expediunt per acuta belli.”

65

70

75

V.

Divis orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes jam nimium diu;
Maturum reditum pollicitus patrum

Sancto concilio, redi.

52 est omn 60 animosque 65 mersus 65 exiet, exiit Postgate 66 proruit 67 gerit 73 perficiunt 76 bella 1 optume

4 consilio

mare

Lucem redde tuae, dux bone, patriae :

5 Instar veris enim voltus ubi tuus Adfulsit populo, gratior it dies

Et soles melius nitent.
Ut mater juvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora

10 Cunctantem spatio longius annuo

Dulci distinet a domo,
Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore demovet:
Sic desideriis icta fidelibus

15
Quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant

per

navitae, Culpari metuit fides,

20 Nullis polluitur casta domus stupris, Mos et lex maculosum edomuit nefas, Laudantur simili prole puerperae,

Culpam poena premit comes.
Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus, incolumi Caesare ? quis ferae

Bellum curet Hiberiae ?
Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;

30 Hinc ad vina redit, laetus et alteris

Te mensis adhibet deum;
Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen,
uti Graecia Castoris

35 Et magni memor Herculis. "Longas o utinam, dux bone, ferias

Praestes Hesperiae !” dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
Cum sol Oceano subest.

40

6 vultus
18 nutritura

7 effulsit
31 venit

14 dimovet
34 diffuso

17 prata * 37 rex

« PoprzedniaDalej »