Satires, Epistles and Ars Poetica: With an English Translation |
Co mówią ludzie - Napisz recenzję
Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.
Inne wydania - Wyświetl wszystko
Kluczowe wyrazy i wyrażenia
2nd Imp according Aeschylus atque become beginning Bentley better Book called carry Comedy comes criticism Epistles famous father fear follow give given Goth Greek haec hand head Horace Horace's hunc illi inter Italy keep king learned less live look Lucilius Maecenas master means mihi mind nature neque never Odes once pass Persius Plautus play poems poet poetry poor Porph praise probably quae quam quid quis quod reference rich Roman Rome Satire sibi slave supposed tamen tell things tibi town turn verses virtue Vols wine wise write
Popularne fragmenty
Strona 472 - Scribendi recte sapere est et principium et fons. rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Strona 478 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet.
Strona 250 - ... invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
Strona 205 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret.
Strona 454 - Non satis est pulchra esse poemata ; dulcia sunto Et quocunque volent animum auditoris agunto. 100 Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Humani vultus : si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi ; tune tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu : male si mandata loqueris, Aut dormitabo aut ridebo.
Strona 246 - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Strona 48 - ... agedum pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Strona 124 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Strona 128 - Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.
Strona 212 - Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nec male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus...