Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praetulerim scriptor delirus inersque videri,

Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,

In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae ;
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco,
Et redit ad sese: Pol, me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum,

Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.

130

135

140

150

Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 145
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, cum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus îsdem ?
At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatur et aere,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus;

155

Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbt,

160

Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,

Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis,
Aut etiam supra, nummorum millibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim ?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia: tanquam

165

170

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,

Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro?

175

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant; est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum-
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres,

161. daturus.

185

190

Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.

Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195
Invitus facias neque plura parare labores,

Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris;
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.

200

Non es avarus: abi. Quid? Cetera jam simul isto 205
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?

210

Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;

Tempus abire tibi est, ne potium largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

199. domu; domo; procul procul.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA AD PISONES,

DE ARTE POETICA.

HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poetis

[ocr errors][merged small]

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

10

Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,

Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus; cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,

15

8. Finguntur.

Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare, quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber, unus et ungues
Exprimet et molles imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa, quia ponere totum

20

25

30

Nesciet hunc ego me, si quid componere curem, 35
Non magis esse velim, quam pravo vivere naso
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, 40
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici,
Pleraque differat et praesens in tempus omittat;
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

23. quod vis. 32. imus. 42. haud ego.

45

« PoprzedniaDalej »