Obrazy na stronie
PDF
ePub

et gloriam ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi, A celebritatis hodiernæ materia. Etideo quam bonum cui simul cum Patre et Spiritu sancto sit decus et gloria, laus et gratiarum actio, et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Hæc igitur sacræ hujus solemnitatis est causa, hæc veneranda cunctis

et quam jucundum, quam dignum quamque justissimum est ut, in translatione sacri corporis, omni tripudio gaudeat plebs devota fidelium, cui non dubium est congratulari exercitum etiam angelorum.

NARRATIO

DE CONSECRATIONE ET DEDICATIONE ECCLESIÆ CASINENSIS.

AUCTORE

LEONE MARSICANO

(MURATORI, Script. Ital., t. V, p. 76.)

Operæ pretium mihi videtur, ad laudem et gloriam B simo beati Patris Benedicti corporis thesauro indeomnipotentis Dei, qualiter hujus sancti et venerabilis cœnobii nova ecclesia, quove tempore vel a quibus personis funditus renovata, constructa et dedicata sit,ad posterorum memoriam litteris utcunque mandare. Sicut enim detestandi sunt qui ea quæ noverunt celanda, revelant, ita nichilominus ingrati sunt qui ea quæ multorum ædificationi profutura præviderint, celant. Et quamvis non sicut decebit id enarrare me posse confidam, melius tamen hac mea imperitia aliquo modo puto scribendum,quam ad non parvum nostrum dedecus scribendi negligentia reticendum.

C

Cum igitur sanctissimi et eximii Patris nostri Benedicti in hoc ejus venerabili monasterio Casinensi, quod ipse quondam strenue, Deo duce et fautore, primum construxerat, venerandæ memoriæ domnus Desiderius, septimus et tricesimus successor, divina dispositione ordinatus esset, omnipotenti Deo adeo charus exstitit ac devotus,ut quod sub fideli famulo Benedicto olim promiserat, videlicet quod locus hic, quem tunc gentibus vastandum diripiendumque tradere censuerat, in majorem quam tunc erat statum, famam et gloriam venturus esset, constat ab hoc inchoari et perfici voluisse, cui tantam suæ pietatis gratiam meritis Patris Benedicti concessit, ut inter ferocissimas Northmannorum gentes, quæ non ante multos annos finitimas quasque et contiguas terras occupaverant, tam pacifice tamque quiete consisteret, ut non solum mediocres viri, verum etiam ipsi eorum principes acduces libenter ei obedire, ejusque voluntati non aliter quam sui patris ac domini D in omnibus parere studerent, nullusque circumquaque manentium esset qui non ejus gratiam et benevolentiam desideraret.In tali igitur pace ac tranquillitate divinitus constitutus, post nonnullas hujus sancti cœnobii a se nobiliter ædificatas officinas atque constructas, tandem aliquando ad renovandum a fundamentis ecclesiam, quæ revera et crescenti in dies fratrum numero, parva et pretiosis

cens erat, non sine divino instinctu animum adjecit, quæ videlicet, ut compendio loquar, anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo sexto omni nisu et studio ædificare cœpta cum atrio et porticibus suis, in quinque annorum spatio omniest gloria et decore perfecta. Cujus quidem columnas omnes universosque pavimenti lapides ab urbe Roma magno labore et non parvo pretio convexit, ipsamque ecclesiam mirificis operibus et pene temporibus istis incognitis, artificibus ex diversis orbis partibus et ab ipsa quoque regia urbe Constantinopoli maximo ære conductis, decentissime decoravit.

Parietibus autem in circuitu pulchra colorum varietate depictis, absidam, et arcum majorem, et atrium musivo pretiosissimo adornavit. Pavimentum vero totius ecclesiæ tanta tamque mirifica et pene imeffabili cæsorum lapidum diversitate distinxit, ut non lapidibus, sed floribus solum vernare putes. Quæ omnia videri quidem et admirari, ut dignum tamen est, comprehendi vix ab aliquo possunt. Quantitatem autem ipsius ecclesiæ, et qualitatem, seu ornamenta, quoniam non fuit mei propositi ex integro in hoc sermone describere, et alio loco cum reliquis operibus prædicti domni abbatis latius, Deo volente, comite vita, pandentur, id tantum quanta gloria quantaque frequantia sit consecrata, pro posse narrabo.

Venerandæ memoriæ domnus Alexander II papa eo tempore sanctam Romanam Ecclesiam sapientissime et religiosissime gubernabat. Hunc ergo domnus abbas, ut decebat, devotissimus adiit, eumque

ut ad tantæ ecclesiæ consecrationem accedere dignaretur, oravit. Quo velociter, utpote præ cunctis ei familiarior, impetrato, Ildebrandum quoque archidiaconum, ac reliquos Romanos episcopos et cardinales officiosissime invitavit. Optimum autem mihi et non contemnendum videtur, nomina et numerum episcoporum et magnatium aliquot qui adfuere (cum universos non sit facile reminisci) mę◄

Et post episcopos omnes hi cardinales subscribunt jam dicto diplomati.

moriæ tradere, quatenus eorum numerositate, in- A
numera etiam populi multitudine, qui tunc undique
terrarum confluxit, ipsius dedicationis gloria inno-
tescat. Sunt autem hi :

Joannes episcopus Portuensis.
Joannes episcopus Tusculanensis.
Ubaldus episcopus Sabinensis.
Alphanus archiepiscopus Salernitanus.
Ildebrandus archiepiscopus Capuanus.
Johannes archiepiscopus Neapolitanus
Johannes archiepiscopus Surrentinus.
Girardus archiepiscopus Sipontinus.
Bisantius archiepiscopus Tranensis.
Drogo archiepiscopus Tarentinus.
Erasmus episcopus Signinus.
Petrus episcopus Anagninus.
Honestus episcopus Verolensis.

Ambrosius episcopus Tarracinensis.

Leo episcopus Cajetanus.

Pandulphus episcopus Marsicanus.

Palumbus episcopus Soranus.

Martinus episcopus Aquinensis.
Guilelmus episcopus Theanensis.

Johannes episcopus Calenus, sive Foriclaudiensis,ut
est in bulla Alexandri II.

Petrus episcopus Venafranus.
Goffridus episcopus Aversanus.
Joannes episcopus Picenus.
Maraldus episcopus Pestanus.
Albertus episcopus Bojanensis.
Rogerius episcopus Civitatensis.
Campo episcopus Draconariensis.
Stephanus episcopus Trojanus.
Balduinus episcopus Melfitensis.
Joannes episcopus Cannensis,
Robertus episcopus Florentinensis.
Nicolaus episcopus Termulensis.
Guilelmus episcopus Larinensis.
Petrus episcopus Guardiensis.

Joannes episcopus Vigiliensis.
Innacius episcopus Monorbinensis.
Guilelmus sive Guibertus episcopus Rubbes.
Datto episcopus Ostunensis.
Petrus episcopus Monopolitanus.
Joannes episcopus Juvenatiensis.
Maynardus episcopus Arianensis.
Arnaldus episcopus Acherontinus.
Constans episcopus Venusinus.
Ugo episcopus Hydruntinus.
Goffridus episcopus Perusinus.
Theobaldus electus Castellanus, qui videlicet altero
post dedicationem die episcopus consecratus est.

At ex originali diplomate Alexandri II, quod est in archivo Casinensi, habentur præterea hi prælati ecclesiastici interfuisse huic ecclesiæ Casinensis consecrationi, videlicet:

Idebrandus archidiaconus S. R. E.
Petrus Dam. Ost. episcopus.

B

C

Ego Firminus card. S. R. E
Leo card.

Stephanus card. presbyter.
Landulphus card. presbyter.

Leo card. presbyter, pro omnibus presbyteris car-
dinalibus, diaconibus et clericis S. R. E.

Monachorum vero quot millia cum suis abbatibus ad tantæ festivitatis gloriam convenerint, nequaquam recoli, quia nec videri quidem omnes potue

runt.

Principes autem Capuani, Richardus, et Jordanus filius ejus, et Jordanus Patruus, Gisulphus princeps Salernitanus, Pandulfus princeps Beneventanus, Sergius dux Surrentinus, Raynulfus comes.

Cæterorum autem potentium comitumque, seu nobilium omnium circumquaque terrarum tanta adfuit multitudo, ut eorum numerum nedum nomina recensere, multæ otiositatis indigeat. Quid autem populorum turbam memorem ? quæ proculdubio tanta exstitit,ut non modo totius monasterii ambitum, non modo omnium officinarum etiam tecta compleverit, sed et ipsa quoque itinera ab ipso vertice montis usque ad radices ejus ita frequentia constipatione sua repleverit, ut vix alicui fortissimo aliquo modo inter eos gradiendi facultas esset.

Omnibus igitur his summo gaudio præcipuaque devotione tantæ festivitatis gratia congregatis, summo, ut oportuit, honore didicata est præfata ecclesia prima die Kalend. Octobrium, die Sabbati, anno divinæ Incarnationis 1071, ind. ix, cum quinque altaribus suis, ex quibus videlicet duo, id est S. Benedicti et S. Joannis præfatus venerabilis papa Alexander manu propria consecravit : altare vero Sanctæ Mariæ Joannes episcopus Tusculanensis ; Sancti vero Gcorgii Ubaldus episcopus Sabinensis; Sancti autem Nicolai Erasmus episcopus Signinus consecrarunt.

Peractis itaque omnibus, et missa a Romano pontifice solemniter celebrata, multisque a populo oblatis donariis, et non tantum iis qui tunc aderant, sed et universis qui per continuos octo dedicationis dies festivitatis devotionis conventuri essent,ab eodem beatissimo pontifice absolutione data, unusquisque gaudens et exsultans recessit ad propria. Hujus D autem absolutionis gratia tanta devotione tantaque frequentia per continuos octo dies huc undecunque concursum est, ut quasi non se fidelem putaret qui particeps tantæ solemnitatis non fieret. Hæc omnia fuisse nemo legentium ambigat, quæ utique non ab aliis tradita, sed revera propriis oculis visa descripsimus. Transactis vero a dedicatione hujus ecclesiæ tribus annis, totidemque mensibus, anno videlicet a Salvatoris Nativitate 1075, incipiente in Non. Januarii, ecclesia B. Bartholomæi apostoli, quæ ad occidentalem partem majoris ecclesiæ satis decenter sita est, cum grandi iterum lætitia et exsultatione cunctorum fratrum honorifice dedicata esta Joanne

Sorano episcopo, ubi etiam non minima particula A Lambertus Alatrinensis, Roffridus Soranus, nec non brachii ejusdem beati apostoli in argentea capsella et Leo episcopus Venafranus. Quod autem tandiu post venerabiliter recondita est. Patris Desiderii transitum consecratio basilicæ hujus dilata est, hoc fuit in causa, quia et picturæ partem aliquam, et pavimenti non modicam, ad complendum, morte præventus idem abbas reliquerat. Quæ omnia successor illius studiosissime percomplere, et addere quæ necessaria, curavit, et sic eam dedicari, quatenus præmissum est, honorificentissime fecit.

Eodem etiam anno, post octo circiter menses reliquæ duæ basilicæ pulcherrima in extremis exterioris atrii turrium modo hinc inde locatæ, pari studio et honore sacratæ sunt 4 Idus Septemb.; quarum alteram, quæ a dextra parte ad honorem B. archangeli Michaelis constructa est, prædictus Joannes Soranus episcopus, alteram vero, quæ a læva, ad honorem B. apostolorum principis Petri fundata est, Leo episcopus Aquinensis divino numini, ipso domno abbate omniumque fratrum præsente conventu, cum magna lætitia et devotione sacrarunt.

Porro cum ab hac dedicatione annus jam quartus decimus, et ab Incarnatione Dominica millesimus et nonagesimus volveretur, tribus jam annis, et tribus ac sexaginta diebus, transitu reverendæ ac semper honorifice memorandæ memoriæ Desiderii abbatis elapsis, præsidente atque jubente domno Oderisio, reverentissimo atque dignissimo successore ipsius, dedicata est ecclesia sancti confessoris Christi Martini, quam prædictus venerabilis abbas Desiderius in loco ipso ubi olim a beatissimo abbate Benedicto constructa fuerat, circa portam scilicet monasterii, mirifice ac pulcherrimein sexdecim marmoreis columnis erexerat, quamque tam musivo quam etiam diversis picturarum coloribus optime decoraverat. Dedicata est autem xiv Kal. Decemb., ipsa videlicet die octavarum ejusdem beatissimi confessoris Christi Martini, feria 1, cum tribus altariis suis, ingenti frequentia ordinis diversi virorum, et maxima universorum lætitia, quorum primum atque præcipuum in honore ipsius B. Martini dedicavit vir venerabilis domnus Joannes episcopus Tusculanensis; illud autem quod ad dexteram ipsius basilica situm est, in honore S. Erasmi martyris consecravit domnus Raynaldus episcopus Cajetanus, qui ipso anno ex hoc nostro monasterio eidem ecclesiæ datus fuerat episcopus: tertium vero, quod a parte sinis. tra statutum est, in honore gloriosi confessoris Christi Ambrosii benedixit domnus Honestus, reverentissimus episcopus Verulanus. Fuere autem cum eis in hac dedicatione episcopi etiam alii tres id est

Annis item post ista tribus, et tribus insuper ac septuaginta diebus exactis, anno scilicet Incarnationis Dominicæ 1094, Indictione secunda, mensis Januarii die tricesima, secunda feria, dedicata est ecelesia Beati Andrea apostoli, præsidente, atque B jubente jam dicto abbate domno Oderisio, qui eamdem basilicam a fundamentis exstruxerat ab orientali parte majoris ecclesiæ, inter absidam videlicet ipsius et domum infirmorum habens cœmeterium fratrum a latere dextro, a sinistro vero claustrum, licet parvulum, tamen pulcherrimum. Dedicata est autem a Dom. Raynaldo Cajetano episcopo, jam superius memorato, cum ingenti devotione et exsultatione fratrum universorum, ea nimirum die qua castrum quod Fratta dicitur, ultra omnem spem, meritis beatissimi Patris Benedicti, miseratione divina, recepimus, quod videlicet triennio ante a vicinis Northmannis furatum nobis fuerat atque pervasum, sed die x111. . Domino auxiliante

C

receptum, atque ob sempiternam illius triumphi memoriam in eadem die consecrationis hoc solemne statutum. Est autem prædicta bacilica instituta ad utilitatem infirmorum fratrum, lignis quidem ac tegulis firmissime contignata, fenestris vitreis optime decorata, diversis sanctorum historiis pulchra, colorum varietate depicta, pavimento quoque multimoda incisione marmorum artificiose constructa. Quodque omnibus his est longe præcipuum, multis ac præclaris tam apostolorum quam Martyrum nec non et confessorum Dei reliquiis studiosissime consecrata. Quorum omnium nomina cum reliquarum ecclesiarum pignoribus pariter suis in locis, Domino juvante, scribemus.

PATROL. CLXXIII.

32

PETRI DIACONI

AC BIBLIOTHECARII SACRI CASINENSIS ARCHISTERII,

DE VIRIS ILLUSTRIBUS CASINENSIBUS

OPUSCULUM

Ex celeberrima bibliotheca Barberina depromptum, notisque illustratum studio et opera Joannis baptistæ MARI, Romani, Sanctí Angeli in foro Piscium canonici.

(MURATORI, Script. Ital., V, 1.)

MURATORII PRÆFATIO

Primus qui hunc Petri Diaconi Casinensis monachi et bibliothecarii libellum e tenebris in publicam lucem deduxit,fuit Joannes Baptista Marus, Romanus. S. Angeli in foro Piscium canonicus, qui descriptum ex ms. codice bibliothecæ Barberinæ una cum supplemento Placidii monachi Casinensis, suisque notis, edidit Romæ anno 1655. Tum recursus est liber in bibliotheca Patrum, tom. XXI, pag. 345. Parisiis quoque anno 1666, ac demum in Bibliotheca ecclesiastica a cl. viro Joanne Alberto Fabricio, Hamburgi anno 1718. Auctoris nobile genus, acta, et scripta nihil est quod ego recenseam, quum, præter alios de ecclesiasticis scriptoribus agentes, Marus ipse in notis multa de eo attulerit, ut actum agerem, si plura referrein.

ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMR

D. J. BAPTISEE BARSOTTO DE PUCCINIS

Præposito Isnensi, protonotario apostolico, sacræ Cæsareæ Majestatis consiliario, ac eminentissimi cardinalis ab Harrach cubili præfecto.

Accedit ad te, Illustrissime domine, libellus iste gemina ae causa, sponte men, et jure su: etenim lantam humanitatem, sapientiam, nobilitatemque in te omnes suspicimus, ut non minus orbis universus litteratorum tibi per benevolentiam connectatur, quam olim catena Homerica tellus cœlo conjuncta fuit ; neque id mirum mihi, qui singularem tuam indolem perspexi, per quem instauratur apud nos Pythagoricus ille concentus, quem apud superos auditum veteres memorant. Virtutibus scilicet ac nobilitate abundas, quæ tum jucunde tam amabiliter tam canore penes homines accipiuntur,ut harmoniam plusquam terrestrem efficiant. Testatur genus et proavos tuos non modo Lucensis patria, quæ agnoscit in tuis sanguinem suum, sed illa nobilium animarum parens et altrix Polonia,quæ Joannem Baptistam Puccinum avum tuum Italicorum secretorum apud Augustum Sigismundum conspexit et participem et interpretem, quem in Germaniam ad Ferdinandum II Cæsarem aliosque comptures principes legavit regiæ voluntatis administrum gratum omnibus nec sine ornamento ac prærogativa ab ipso Cæsare principibusque dimissum. Tuas vero virtutes,si per modestiam licet, non sola Roma, non sola Germania, sed omnes pene provinciæ ad quas fama tuæ dexteritatis pervenit, laudant et probant. Bohemia certe debet tuntum tuæ fidei ac prudentiæ, ut eminentissimus Pragæ archiepiscopus non alium delegerit ac velit Romæ suarum rerum curatorem quam te. Numquam orationis finem facerem, si vellem reliqua et innata vel collata tibi a principibus ornamenia describere jet præterea tuæ modestiæ injuriam facerem,et fortasse feci; sed hæc fuere indicanda ut constaret libellum istum sponte sua ad te accedere. Magnes est virtus; non modo corda, sed etiam opuscula hoc magnete trahuntur.

Verum non modo sponte sua; sed etiam jure suo ad te properat, tibique debetur,Quisnam ignorat quantum ames sacram Divi Benedicti familiam? quanta mediteris ad illius splendorem augendum? quanta pietate Sublacense cœnobium frequentes,colas et venereris? nec immerito. Hic enim summus ille Christianæ Sanctimoniæ athleta et magister per ingens miraculum venenata pocula elusit, Stygias insidias evasit, tam insignis deque Ecclesia optime meriti ordinis fundamenta jecit, quodque stupendum est, tot in dies e cœlo largitur fluenta gratiarum, ut videatur esse locus hujusmodi officina celestis liberalitatis, ut omittam summorum pontificum Paschalis 11, Urbani V, Leonis IX, Clementis III et VI, Eugenii IV, Joannis X, Benedicti VI, ac ipsius sancti Gregorii magni testimonia,quibus Sublabense Benedicti sacrarium commendatur,tanquam et Ecclesiæ thesaurus, et Benedictine Familiæ seminarium.

Porro hic liber est scriptus a Petro Diacono monacho ac bibliothecario Casinensi, nec aliud complectitur quam notitiam lucubrationum,moresque virorum illustrium Casinensium, hoc est propria et immortalia orn? menta ejusdem ordinis, cui tu tantum tribuis, adeoque ad te jure suo accedit, tuo etiam patrocinio et ære sublevandus. Vale. Joannes Baptista MARUS F.

J. BAPTISTE MARI PRÆFATIO.

Dialogos Victoris papæ tertii (1), olim Desiderii A adjungimus Supplementum manu exaratum virorum abbatis Casinensis, inter blattas et tineas conflictantes, annis præteritis e Vaticana bibliotheca depromptos, cum in lucem protraxerimus, quidam diobolaris sciolus illis perlectis, virtutes Casinensium nos nimis extollere conquestus est; critica fronte asserens perpauca aut nulla fuisse ea ad quæ perscribenda et pervulganda ingenium Casinenses contulerint; neminemque fere se in gravioribus conscribendi laboribus exercuisse, homestissimæ gloriæ stimulis concitatum aliquid exarasse. Hactenus nimis profecto patienter hominem insulsius obtrectantem audivimus, ejusque etiamsi omnia dicta referre vellemus, plane esset otio nostro abuti, præsertim cum scriptis prodigia se editurum elato supercilio promiserit.

O rem ridiculam, Cato, et jocosam, Dignamque auribus, et tuo cachinno!

tantum

Licet enim ordo monasticus semper obtrectatores B suos habuerit, ut recte prodiderunt SS. Hieronymus pluribus in locis, et Chrysostomos in illo præclaro vitæ Monasticæ Clypeo, et alii antiquiores; nunquam tamen audacius hoc nostro sæculoid factum est ab impudentibus hæreticis, apud quos in tantam devenit delestationem idem monasticus ordo, ut nonnulli solo intuitu a librorum quamvis optimorum lectione abstineant, quod monachi nomine sint prænotati; locumque etiam proverbio plerumque. faciant, monacho indoctior, quæ risum quoque movere possent Heraclito obstinate lugenti: imo nec defuit quidam misogramma, qui in detestationem atque derogationem monachorum scribere non erubuerit, verecundante charta, et ipso atramento in minium verso ad tantum impudentiæ promptuarium, nonnullos sanctos Patres monastico titulo designatos, ut opera eorum in dubium revocaret, nunquam fuisse in monachorum numerum adscitos; dementissime existimans tam solidum validumque esse C hoc unicum, enerve ac ficulneum argumentum, ut exsolutus perinde fuerit onere cætera probandi. Et, quamvis nimis falsa non sint refellenda, ne videantur posse esse credibilia, ut recte dixit sanctus Athanasius epistola ad Epictetum, approbante Santo Epiphanio hæres. 77; attamen nos, ne in superbiam vel ignorantiam silentium (licet noscamus quam nobis sit curta supellex) iste nugivendulus accepturus sit; haud ignorantes insuper multos homines esse judicii parum firmi, qui nihil audiunt leguntve quod non credant, nisi refutatum sciant: nulla interposita mora, memores Ulpiani sententiæ de verb. signif. 1. 22. § 1: Minus solvit, qui tardius solvit: nam et tempore minus solvitur; præclarique etiam magni auctoris dicti : Barbaris cunctatio servilis: statim exsequi, regium opusculum istud, pro re nata inter tenebras delitescens de Viris illustribus Casinensibus clarissimo vero Petro Diacono monacho ac bibliothecario ejusdem cœnobii conscriptum, hacteDus ineditum, a plurisque viris eruditis diu quoque expetitum, nobis e celeberrima Barberina bibliotheca suppeditatum singulari humanitate ac beneficen tia v. clar. Caroli Moroni, ad maledicta istius obtrectatoris evertenda ipsumque convincendum, tibi vero, benigne lector, et bono publico promulgandum duximus; cui etiam ob argumenti similitudinem

D

pariter illustrium Casinensium, per Placidum Romanum monachum,ac diaconum ejusdem archisterii conflatum. Parvum quidem atque exiguum fatemur (neque enim res tam numero et magnitudine, quam pretio et pondere, æstimandæ sunt), sed accurate cogitateque scriptum a nostro Petro, qui anno 1115, quo in vivis agebat, multa prodidit quæ historiam Ecclesiæ illustrant, ut legere est apud Leonem Ostiensem in Chronico Casinensi, cujus tertium librum ipse supplevit, et quartum ei adjecit: pergratum ac utilem futurum etiam iis qui scientiarum studiis ducuntur, auctorum librorumque cognitione capiuntur. Multa sane in hoc opusculo, maximeque in nostris indicantur notis, quæ publicam merentur lucem, dum ex abditis diversorum educitur veterum scriptorum notitia,quorum libri intercidisse credebantur; qua spreta librorum auctorum notione, in tenebris forsan perpetuo jacuissent; et, ut tumulus corpus contegit, sic omnem eorum in omnem fere ætatem obruisset, eorumque dein lucubrationes in privatis sepultæ bibliothecis remansissent, magno certe rei litterariæ damno; cum hac tempestate ma gna doctrinæ pars existimanda sit, scire qui libri auctorum legendi, qui non legendi sint. Necessarium enim est haud ignorare qui scripserint, et de quibus scripserint, fontesque nosse unde hauriri possint ea quæ vel ad scientias alendas, virtutes procreandas, vel detestanda vitia, magno usui sint futura; cum absque Bibliothecis ferme inermis sit religio,et inanis sapientia. Hæc autem consideratio, et per se jucunda,ac ingenuo homine digna est, cum ad delectum auctorum, tum ad excitandos animos studiosorum plurimum faciat ; quemadmodum Miltiadis trophæa Themistoclem dormientem excitabant; sic doctorum hominum volumina, quæ in hoc libello commemorantur,ad laborem, laudemque studiosorum animos inflammare debebunt. Et sicut omni solatio viri docti privari videntur, cum illis lectio interdicitur, ut olim nonnullis irrogatum hoc pœnæ genus legitur a Tiberio, apud Suetonium : Quibusdam, inquit, custodia traditis, non modo studendi solatium ademptum, sed etiam sermonis, et colloquii usus: sic omne oslamen ex lectione recipiunt. Fassus est id Angelicus Doctor,qui sacrarum litterarum monimenta tanti faciebat, ut de more diceret, se unius B. Chrysostomi homilius, urbi Parisiensi divitiis omnibus refertissimæ, sed vel ipsis imperiis, serio anteponere. Libri profecto velut studiorum instrumenta medullitus delectant, colloquuntur, consulunt, et viva quadam nobis, atque arguta familiaritate junguntur.Sola denique scripta sunt, quæ mortales quadam famæ immortalitate perpetuant, et actibus veterum, quos traducunt ad posteros, nullam permittunt obrepere vetustatem; docet Petrus Blesensis epist. 77. Unde vere Martialis :

Chartis, nec furla nocent, næc sæcula præsunt Solaque non norunt hæc monumenta mori. Possidius namque in calce Vita sancti Augustini. ejus perpetuam fore memoriam ob libros conscriptos, haud falsus vates confirmavit; adducto etiam hoc sæcularis poetæ de se loquentis epitaphio, quod tumulo suo adscribi voluit;

Vivere post obitum vatem, vis nosse, viator?
Quod legis, ecce loquor : vox tua nempe mea est.

(1) Hi Victoris III Dialogi, de quibus infra, impressi sunt tom XVIII Bibliothecæ Patrum, edit. Lugd.

« PoprzedniaDalej »