Obrazy na stronie
PDF
ePub

sia respectum debitum ecclesiæ nostræ solveret, diu A captus, a suis deditionem castri offerentibus foras multumque incassum laboraverat.

* Anno suo 2. Folcardus abbas confirmavit Reinero grutario jus, quod habet in mala gruta, vulgariter appellata kaedgruyt (549) in margine addit eadem videtur manus, sed alio atramento.

3. Anno ipsius Folcardi 3(1140) domnus Stephamie Mettensis episcopus confirmavit nostro monasterio jus cambarum id est braximarum, quod banno Leodiensis episcopi fecit confirmari. Require de hoc et gruta et de jure grutarii copias supra (520). Eodem anno prefatus Stephanus recognovit opidanos Sancti Trudonis liberos esse a theloneo in civitate Metensis. Require de hoc copiam supra (521). Anno eodem, scilicet anno Domini 1140, Godefrimus primus cum barba - ex comitibus Lovaniensibus mutato nomine comitis primus412 dux Lotharingiæ et Brabantiæ deinceps cum suis successoribus suimet meritis et virtutibus esse et appellari dignus fuit auctoritate imperiali (522) [SIGEB. cont. Gembl.] magnam patriæ deeus obiit, et in ecclesia Haffligensi humatus est. Cui successit filius ejus Godefridus secundus. Eodem anno Henricus (523) comes Lemburgiæ et advocatus opidi Sancti Trudonis, dolens se privatum honore ducatus Lotaringiæ, quem pater et avus obtinuerant, Godefrido secundo duci rebellis erat, ejusque contiguos redditus possessionum invaserat. Cujus insolentiam Godefridus egre ferens, in ilius detrimentum opidum Suneti Trudonis obsidere cum multo equitum et peditum excercitu venit, sed opidanis obsidionem humilitate prevenientibus, placato eo in gratiam accepti sunt. Iste dux anno ducatus sui quarto obiit, cui succedit filius ejus Godefridus, hujus nominis tereius, primum annum etatis suæ agens.

4. Quia igitur hujus castri mentionem intulimus, qualiter invasum seu redditum fuerit breviter libet ut describamus. Anno ergo sequenti (Triumphus 8, Lamberti.] Hugo, filius comitis de Bare, potentiæ suæ fortitudinem elatus, invasum fraude castrum tenebat, quod copioso milite muniens, reddere episcopo nolebat. Epicopus autem Albero contractis undique auxiliis, copiosam exercitus multitudinem una cum ossibus beati Lamberti eo adduxit, et predictum invasorem se intra castri munimįna audacter continentem obsidione clausit. Interim utrorumque exercitus agmine totis inter se viribus decertante, D repente occulto Dei judicio predictus invasor mente

B

C

trahitur, et ante feterum beati Lamberti semivivus exponitur, subitoque expirans, omnium qui aderant mentes in venerationem beati martiris excitavit, sibique similibus, ne quid tale facere audeant, exemplo esse potuit.

5. Igitur ut ad narrationis nostræ seriem redeamus, anno prelationis ipsius 5 (1142) diutina suæ altercationis materia inter abbatem Folcardum et Arnoldum de Dyest 13 in synodo Leodii coram episcopo ventilata, favente, abbati justitia, Arnulfus convictus cessit, et annitentibus Godefrido Lovaniensi duce, nepote episcopi, et Henrico Lemburgense nec non et Ottone Durachiensi comite, ut decem solidos annuatim ei solvere consederetur, vix obtinuit. Quos solvendos annis singulis 4. feria pentescotes testamenti scripto posteris tradidit, ita tamen, ut, si ea die non solverentur, denuo ecclesia eadem absque retractatione judicií a divino officio vacaret, quoadusque idem juris debitum ecclesiæ nostræ ex integro reconsignaret. Quod testamenti exemplar, ne qua oblivionis oblimaretur inercia, episcopalis auctoritatis sigillo confirmatum et in ecclesia reconditum scire volentibus presto est. Hoc ergo modo contentio diutina, quam ecclesia nostra pro jure suo contra Arnoldum habuit, industria abbatis Folcardi tandem terminata quievit. Ad evidentiam premissorum sciendum, quod oboli bannales sunt census nostro monasterio a diversis ecclesiis solvendi pro redemptione visitationis annuæ, qua dejure tenebantur singulis annis cum suis reliquiis limina monasterii sancti Trudonis visitare, ibique ad altare ipsius sancti ab unoquoque foco per singulos incolas obolum offerre. Hujusmodi ergo causa talis conventio intervenit cum domno de Dyest.

6. Quid cum indefesse pro ecclesia laborans, bonum suæ opinionis odorem longe lateque spergeret, et fratres sibi commissos sub monachicæ religionis disciplina paterne foveret, placuit ei, ut claustralium edificia officinarum alia situ et vetustate et vilissima destruens, a fundamentis erigeret, alia antecessoris sui studio inchoata ipse ampliando consummaret. Bonæ ergo intentionis opus, quod Deo inspirante sagaci mente concepit, ipso nimirum opitulante, ad effectum usque perduxit. Murum namque dormitorii, ab abbate Rodulfo inchoatum nec consummatum, qui morte preventus id perfiscere non potuit ipse ad inferioribus trabibus exaltatum VARIE LECTIONES.

448 alio atramento superscriptum. 13 de D. alio atramento superscriptum, NOTE.

ris.

(519) Quæ tabula sequitur ad calmen totius ope

(520) Harum tabularum copias post Rodulfi librum insertas nos cum reliquis præceptis Gestis subjiciemus.

(521) Desideratur.

(522) Vide supra XII, 8. Hane sententiam tueri videtur auctor, quam rejecit Ernst III, 15, jam Go. defrido 1 Lotharingiæ ducatum restitutum esse a

Conrado. De tempore quo obierit differunt inter se testes, a. 1138 legitur in continuatione Sigeberti Gemblacensi, 1139 in Ann. Bosoviensibus et in Ann., Laubiens.; at vivus occurrit in tabula quadam anni 1140, de qua cf. Ernst I. I. Cf. etiam Jaffé Conrad III, p. 38.

(523) Secundus filius Walerami Pagani qui obierat anno 1139, ut videtur, 16 Jul.; cf. Ernst III, 45,49.

consummavit. Super eam namque partem turricon- A stente libere diripiebantur. Quæ res abbatem Fol tiguam, sub qua capitulum situm erat, abbas Rodulphus nudam tantummodo lignorum materiam erexerat quæ male compacta sibi firmiter non herens, flatibus ventorum mota, non modicum fratribus tanquam subito casura metum incutiebat. Folcardus autem non solum eundem murum altitudine ampliavit, verum etiam tolius domus fabricam consummatam prout potuit stramine, paupere videlicet tecto, cooperiri fecit. Destructaque veteri infirmaria, opere et vetustate nimis horrida, terram eo effodit et cellarii fundamenta jecit, super quod etiam domum, quæ, nunc est refectorium, constituit, eam que stramine coopertam successoris sui studio me. liorandam reliquit.

7. Contigit autem hiis diebus dompnum Stepha num Mettensem episcopum huc adventasse, cum quo et Albero Leodiensis episcopus affuit, et foedus

B

pacis et concordiæ, quo nostrates ex antiquo ante.
cessorum suorum tempore Leodiensibus adstricti
tenebantur,presente et consentiente eodem episcopo,
renovavit. Idem vero episcopus traditionem grutæ,
nobis antecessoribus suis concessæ, auctoritatis
quoque suæ traditione innovatam confirmavit,quam-
que predictus Leodiensis episcopus nominis sui sub-
scriptione et banni interminatione ecclesiæ nostræ
perpetuo liberam delegavit. Hiisita transactis,com>
perto comes Durachiensis Otto, quod nostrates cum
episcopo fedus concordiæ juramento confirmassent,
gravi adversum eos ira commotus est, injuriam sibi
factam affirmans,quod sine eo, utpote qui advocatus
eorum esset, ullam pacis et concordiæ conventionem
cum episcopoauteum aliquo hominum confirmare C
presumpsissent. Et commotis in ultionem injuriæ,
ut videbatur, sibi factæ Lovaniensi duce et Namur,
censi comite, die statuta ad episcopum venit. etut
se ab eis alienaret, et fedus quod eis pepigerat cum
in irritum revocaret, frequenti suasione per se et
per alios sibi faventes commonuit. Sentiens itaque
episcopus animum comilis et nepotum suorum, ducia
Godefridi videlicet et comitis Namurcensis (524),
adversum eos ita commotos gravi et ipse animi do-
lore angebatur, quod eos quos sibi fideles et amicos
fecerat auxilii sui solatio destituere cogebatur.

8. Comes ergo Otto voti sui compos, videns eos omni auxilio destitutos,prefatos principes et potentes quosque quot poterat quasi eversurus opidur. contra eos adduxit, et fossati munimine circumse tos obsidione diutina graviter afflixit; magnamque habundantiam panis et vini et ceterarum rerum eis Dominus indulserat, cum principes ipsi et circumjacentes qui omnipene rerum gravi penuria afficerentur, etab obsessis cotidie necessaria vietui comparare cogerentur. Interim ergo ecclesia nostra gravi possessionum suarum dispendio affligebatur, et circumjacentes ville nostræ a predonibus nullo resi

(524) Henrici.

[ocr errors]

cardum magno animi dolore afficiebatquia et bona ecclesiæ cotidie diripi et fratres suos victus et vestitus inopia affligi videbat, et qui se predonibus opponeret nulluserat. Igitur cum, obsidente eos comitis exercitu, ipsi intramuros fossati se utcunque continerent, et pauci multorum viribus se resistere diffi+ derent, consilio tandem inito, visum est eis utile de pacis conditione animum ducis (525) attemptare. Quem et mediatorem inter se et comitem esse voluerunt, ita videlicet ut, si quid justæ querelæ adversum eos comes obtenderet ipse mediando eos illi reconciliaret, rursum si ipsi injusticiæ et dampni sibi illati comitem reum justa incusatione culpare possent, ipse itidem utrimque eque judicando utrosque sibi invicem pacificaret. Quod factum est, Dux enim pactione pecuniæ et mediantibus quibus dam suorum flexus obsidionem solvit, et opidanis comiti reconsiliatis et jurata pace recessit. Sicque villa nostra a 5. Ydus Augusti pene usque ad festum sancti Martini obsessa, post multam sui afflictionem ab obsidione periculo tandem est liberata.

9. Sopitis ergo undique bellorum tumultibus et pace reddita ecclesiæ, Folcardus inchoata claustralium officinarum edificia studiose laborabat perficere. Cujus ferventis zeli studium intuens Franco de Fuich, civis nostræ villæ, induxit animo abbati in expensis operum anxie laboranti de facultate sua, qua satis pollebat, succurrere ; et in societatem fraternitatis admissus, quædam de suis dando, plurima autem accredendo cepit ei in edificando studiosus cooperator existere. Considerans itaque abbas largifluam viri benevolentiam, eandem societatis participationem, quam ei indulserat, uxori quoque ejus communicavit, et singularem fratrum prebendam quoad viverent eis concessit, filium quoque eorum sub monachicæ religionis diciplina fovendum in claustrum recepit.

10. Idem autem Franco allodium quoddam ec clesiæ, quod in villa nostra Burlo jacebat, et terra vinearum et cambarum vocatur, pro redemptione decem marcarum ab abbate in vadium acceperat, quod ecclesiiæ liberum remisit, et ut memoria sui et uxoris suæ annuatim inde ageretur constituit. Alias itidem sex marcas infundando cellarium, et totidem ad deducendum vinum fratrum dedit, eo scilicet tenore, utrecondito vino fratrum in cellario, prepositus vini tantumdem pecuniæ inde rursus acciperet, quod sequenti tempore et sic annis sin< gulis, ac si eo vivente, semper paratum haberet. Ad infirmorum quoque cappellam contruendam quinque marcas condonavit, quas abbas accipiens, quia multa edificando multis indigebat, in opus edificii sui expendit. Similique modo in capelo lumen constituturus, ad id emendum quinque

NOTE.

(525) Godefridi, qui ipso anno 1142 obiit teste Cont. Sigeb. Gemblac. et Ann. Redensibus.

palude positam, sex eque denarios solventem, nobis dedit, et eosdem nummos in cena Domini pauperibus ad mandatum partiri postulavit. Idem postea apud nos conversus obiit, et duos predicti frumenti modios in refectionem fratrum expendendos in anniversario suo constituit.

marcas ecclesiæ contulit,et ob hoc locum sepulturæ A jacentem, quæ ei duos solidos solvebat, et aliam in in eodem loco sibi et uxori suæ obtinuit. Ejusdem vero temporis custos predictæ pecuniæ pondus assumens, in usus ecclesiæ expendit, et singulis noctibus se lumen ibi daturum spopondit, et successoribus suis, ut id facere deberent, hereditario quasi jure reliquit. Post aliquot autem annos uxor ejus in seculo defuncta, ante capitulum, ut actenus cernitur, sicut eis concessum fuerat, est sepulta. Post cujus obitum ipse aliam nichilhominus duxit uxorem; et ea post aliquantum temporis defuncta, tercia quoque uxoris connubia requisivit 414, ex qua duas filias et filium suscepit. Quam relinquens et seculo abrenuntians monasterium expetiit, et sub regularis vitæ tramite nobiscum per aliquot annos honeste conversatus, in fratrum cimiterio pausat B sepultus.

11. Hujus itaque viri et alii honestatæ vitæ seculares ceperunt imitatores existere, et crebris largitionum suarum beneficiis gratiam abbatis et fratrum societatem expetere. Inter quos quidam Tegno nomine sex marcas in adjutorium edificiorum contulit, et singularem fratrum societatem sibi et uxori suæ obtinuit. Inter reliqua etiam egregiæ liberalitatis beneficia mansionis suæ domum ecclesiæ dedit, qua nobis singulis annis quinque solidos solvit, quos in suo et uxoris suæ anniversario fratrum refectioni constituit. Cujus donationis exemplar huic nostræ narationi inserere non incongruum videtur (526), quemadmodum scripto et testibus confirmatum continetur. Domus igitur predictæ mansionis si vel senio collapsa fuerit vel infortunio aliquo incensa arserit, heredes eam suis sumptibus reedificabunt nec tamen annuum censumdenegabunt.Huic autem viro propter suæ devotionis liberalitatem ab abbate et fratribus concessum est, ut si aliquando inspirante deo converti vellet, susciperentur congregationi sociandus. Pari modo Reinerus, vir honestæ vitæ cum uxore sua, Walswinde nomine, frequenbus liberalitatis suæ beneficiis spiritualem fratrum societatem emeruerat; quibus etiam abbas ob recompensationem gratiæ singularem fratrum prebendam usque ad finem vitæ concesserat. Hii ergo sex solidos annuatim ecclesiæ contulerunt, quos in anniversarii sui die fratrum caritati deputaverunt. Udelricus autem quidam duodecim modios frumenti de molendino Gorsine (527) in pactum habebat, unde singulis Sabbatis in usus fratrum expendendum sextarium salis preposito solvebat. Hæc ergo pro anima sua ecclesiæ libera relinquere volens, statuit, ut prepositus ejusdem annonæ mensuram reciperet et fratribus salis copiam provideret. Mansionem etiam quandam ante portam atrii

c

C

D

12. Cum igitur abbas Folcardus, honestorum virorum crebro fultus auxilio, opus edificii in manus suas prosperari videret, et ecclesia firma undique pace gauderet, ecce, paucis annis elapsis post factam confirmationem per dompnum Stephanum Metensem episcopum de jure pecarii (528) cervisiæ, quam hoc monasterium de singulis cambis, id est braxinis, infra libertatem opidi nostri Sancti Trudonis habet 15, insurrexerunt in eum viri tales, qui eum a quietis portu abstraherent, et tempestuosis tumultibus in gravium afflictionem laborum permoverent. Primates namque villæ nostræ omnes fere potentiores jura cambarum in villa nostra constructarum ecclesiæ auferre moliti sunt, asserentes eas nulli ecclesiæ juri subjacere, putantes, si in hac violentia contra abbatem prevaluissent, eas perpetuo liberas se pose retinere. Quibus cum abbas auctoritatibus episcoporum nuper aliquos monitos ostenderet, jus cambarum solvere remitentes, et ob id per sententiam eos excommunicatos asserens qui contradicere temptassent, et nichil proficeret, super illata sibi eorum violentia episcopo Metensi Stephano, idem cambarum jus ecclesiæ autoritatis suæ scripto confirmaverat, conqueri statuit.Quibus ipse rescribens monuit, ne aliquam abbati violentiam inferre auderent, et quod precedenti tempore de cambis suis actum sciret, id tenendo ecclesiæ jura non infringerent. At illi, dum nec sic quiescerent, sed in prioris obstinatiæ duritia perseverarent, ad satisfaciendum ecclesiæ sepius commoniti ab abbate tandem excommunicari sunt jussi. Qua de re adversus abbatem graviter commoti, advocatum suum Ottonem comitem adeunt, et eum super excommunicationis sententia quid sibi faciendum sit consulunt. Cum quibus ipse Leodium profectus ad episcopum venit, culpaturus abbatem quod injuste in eos excummunicationis sententiam protulisset. Episcopus ergo audita utriusque patis allegatione, requisivit, si ecclesiasticæ prosecutionis modo excommunicati essent. Affirmante presbitero ecclesiæ se eos ecclesiastica sanctione et judiciali prosecutione excommunicasse, episcopus quoque eandem excommuninationis sententiam in eos prolatam auctoritate sua confirmavit, nec prius absolvendos esse censuit, donec quæ male auferre temptaverant, ecclesiæ jura sua reconsi

[blocks in formation]

gnarent.Sicque ad satisfaciendum abbati necessitate A improbo adversus violentos viriliter obtinuit, et compulsi, emendationem et debitæ subjectionis obedientiam licet inviti pollicentes, ab excommunicationis vinculo sunt absoluti.

B

13. Fuitigitur inter hujusce conspirationis homines Ruthardus quidam, cognomento Gun,accerrimus in hac oppidanorum adversus ecclesiam conspiratione abbatis adversarius, cujus superbam contra abbatem contentionem, quam ratio finire non potuit, cita mors finivit. Etenim utriusque causa predicti juris adversum se graviter commotis, cum ille multis sibi assidentibus diceret nunquam abbatem hujus juris potiturum, seque juraret ob hoc ecclesiæ dampna plurima illaturum, abbas respondit: Qui me et ecclesiam meam te afflicturum minaris, qui te a me sepeliendum non attendis ? Cujus sententiam cum ille subsannando despiceret, seque diutius eo victurum, quia junior erat, vana juventutis fidutia jactaret post gravem utrorumque inter se altercationem tandem dicessum est. Et tumens furore domum reversus, post triduum in lectum decidit gravique languore vexari cepit. Convocatis itaque amicis suis et majoribus civitatis, ad abbatem misit, et ut se infirmum visitare dignaretur humilis jam et emendatus rogavit. Oranti abbas annuit, veniensque infirmum oleo inunxit et petenti veniam de hiis, quæ in eum commiserat, clementer indulsit. Et quia semine carebat, rerum suarum, quarum ei C copia suppetebat, ecclesias Dei heredes reliquit, et bona sua, quæ ad juditium abbatis spectabant, ut pro anima sua ei dare liceret ab abbate obtinuit. Ecclesiæ ergo nostræ 15 solidos apud villam Enghelmunshoven (529) dedit, quos ad luminaria cɔmparanda, unum ad altare sancti Trudonis, aliud ante altare sancti Petri, tertium ante altare sancti Leonardi, constituit; ad hospitale autem decem solidos contulit, qui de bono suo apud Hesbin (530) solvuntur. Ad ecclesiam quoque beatæ Mariæ quinque solidos condonavit non multo post defunctus, ab abbate, sicut ei contra se superbienti comminatus fuerat, in atrio est sepultus (531).

14. Fuerunt preterea quamplures alii ejusdem contra abbatem conspirationis rei, qui satisfacientes ecclesiæ, ut prediximus, ab excommunicatione D meruerunt absolvi, alii autem obstinatiæ suæ timore inflati, nec resipiscere volentes, excommunicati defuncti sunt. Quorum Elyas de Kyrkem unus fuit, qui cambam in foro habens, ut aliquid juris ecclesiæ inde solveret, licet excommunicatus nullo modo cogi potuit. Quam postea cuidam optimatum civitatis Arnulfo nomine, filio Ottonis divitis, vendidit; cujus heredes nichil nobis inde solventes, eam usque in presens liberam tenent. Sic ergo abbas Folcardus justitiæ et fortitudinis zelo accinctus, cum multis unus decertavit et vicit, et jura sua, quod quilibet eo junior vix elaborasset, ipse jam evo fessus labore

(529) Engelshoven Sancto Trudoni vicinum. (530) Hespen.

PATROL. CLXXIII.

ecclesiæ suæ post se perpetuo possidenda reliquit. Adam autem, episcopi Metensis scultetus, cujus prius Arnulfus, eque et ipse scultetus apud nos conversus, vir inter suos precipuus, ratione ductus ad abbatem venit, satisfactionem ei quod adversus ecclesiam senserat obtulit, et abbati reconsiliatus, jura ecclesiæ suæ eidem ex integro recognovit. Idem vero pro camba sua et fratris sui Guntramni nomine 10 solidos abbati solvebat. Considerans itaque abbas necessariam talis viri amicitiam, qui homo ejus non erat, ut hominem suum eum faceret, et de fidele fidelior et de amico amicior redderetur, consilio amicorum suorum ei 10 solidos in benefitium dedit, mansum Herzonis de Ratershoven et 4 solidos,quos Arnulfus quidam de Halmale habebat, et 12 eque denarios, quos Lambertus de Palude, cognomento Dume, solvebat. Quæ quia de fratrum prebenda mutuavit, deminuta civitatis decima, totidem preposito solidos ad se pertinentes recompensavit. Tempore autem antico camba quædam in villa Meceres erat, quæ offitio sculteti subserviebat, unde ille preposito annis singulis 9 modicos cervisiæ solvebat. Quæ cum in diebus Folcardi abbatis propter inopiam incolatum deperisset, aliam in platea quæ Lapidea vocatur penes ecclesiam sancti Gengulfi constructam, Everardo, qui tunc temporis scultetus erat, donavit, eique quantum cervisiæ inde solvere deberet superordinavit: duos modios in cena Domini ad mandatum pauperum, et partem modiorum operariis prepositi, quando fenum prati Meceres secarent, aliam nichilhominus partem messoribus, quando seges curtis nostræ quæ vicinati adjacet succideretur.Idem vero Everardus,honeste militaris et vir magnæ erga Deum devotionis, mansione quadam inter atrium nostrum et ecclesiam beatæ Mariæ empta, hospitale construxerat, cui pratum unum et allodium terræ jacens secus fontem, qui sancti Gengulfi vocatur, contulerat. Quæ tunc quidem modicum questus eidem domui conferebant, modo autem, dominus undique constructis et commanentibus ibidem plurimis, locus idem annis singulis 30 solidos hospitali solvit.

15. Reynerus etiam grutarius, vir admodum probus et abbati natione proximus, in suburbio villæ nostræ, in loco qui Nova domus vocatur, 5 solidos ecclesiæ contulit, et ut suus et uxoris suæ Engheltrudis nomine anniversarius inde ageretur constituit. Sunt adhuc nonnulla abbatis Folcardi egregia pii laboris studia narratione digna, quæ huic operi non incongrue judicavimus inseranda.

16. Cum igitur violentiam oppidanorum se vicisse gauderet,et post tanti laboris fatigationem requiem speraret, ecce, ei ex insperato res, quam non putabat, accidit, quæ eum non minore precedentis teinporis labore afflixit. Cum enim terminata cum opiNOTE.

(531) In capitulum tabula hæc minus apte cum capite sequente conjunguntur, 8.

B

etate et multo ad ipsa juventute defatigatus labore, ad extrema tenderet, jam die vocationis suæ appropinquante, in lectum egritudinis decidit, et astante religioso fratrum et filiorum suorum conventu, confessus, communicatus et inunctus, 5. Idus Maii die (an. 1145) obiit, et in medio monasterio ante capellam sanctorum Trudonis et Eucherii locum sepulturæ meruit. Prefuit autem monasterio annis 7, mensibus 2, diebus 7. Idem vero ipse reverendæ memoriæ vir allodium quoddam in villa Hakendover, 7 solidos solvens, ab heredibus emptum ecclesiæ contulerat, unde 6 solidos fratrum refectioni et 12 denarios servientibus in die depositionis suæ dari censuerat. Qui futuri providus, metuens, ne aliquando idem allodium incolarum violentia ecclesiæ subtraheretur, statuit, ut de curtibus nostris villæ adjacentibus, quas ipse invadiatas redemerat, predictorum solidorum quantitas fratribus et servientibus conferretur.

danis sua causa in monasterio sancti Lamberti A possidenda reliquit. Qui cum, ut erat grandevus sederet, et de repedatione domum cum suis letus tractaret repente nuntius Gerardi cardinalis (532) advenit, mandantis ei ut censum domorum Coloniæ jam diu retentum abbati Sancti Martini redderet, aut si nollet, pro hoc ei responsurus Coloniam veniret.Reversus domum quantocius viæ necessaria preparat, et sequenti post epiphaniam die Colonie advectus, acceptis usque in pascha ad generale placitum induciis rediit, transactisque sacræ resurrectionis diebus, die statuta Coloniam venit. Sed considerantes majoris ecclesiæ prepositus et decanus et sapientiores quique clericorum dignitate mordinis nostri vilescere, si tantos viros contigisset sub laycali persona judicio invicem contendere, statuerunt eorum altercationem hoc compositionis modo terminare. Decreverunt namque ut ea domus quæ muro adherebat nostra esset, eamque ecclesia nostra perpetuo libertatis jure possideret, aliæ autem duæ,ex altera parte platæ constructæ quia nostræ non ́erant, in jus abbatis Sancti Martini cederent. Nec injuste. Sanctus enim Euergisibus, fundator ecclesiæ sancti Martini, eo in loco ubi in transitu ejus. dem beati pontificis celestem audierat armoniam, quicquid a porta frumenti usque ad portam Reni continebatur, cum macello eidem libera traditione contulerat. Duæ ergo domus in spatio ejusdem termini comprehensæ non injuste cesserunt in jus prædictæ ecclesiæ. Harum autem trium domorum mansiones 18 denarios solverunt, quorum tercia nostris, reliquæ predicti abbatis usibus cedunt. Sicque mutua abbatum pro suo jure altercatio industria clericum terminata, et sua cuique juste restituit, et juditium laycalium personarum, quod eos subire non decebat, declinavit.

17. Hæc ergo et plura alia, quæ prioribus antecessores sui temporibus, multo licet studio temptassent, acquirere ecclesiæ non poterant, ipse meliora, ut sic dictum sit, servatus in tempora et feliciori usus fortuna, non solum acquisivit, et ab omni contradictione libera hominum, filiis suis perpetuo

18. Diem preterea transfigurationis Domini et memoriam beati Laurentii martiris et sancti Lamberti, nec non et sancti Nicholai, Mariæ quoque Magdalenæ sollempnem agi instituit, et in honore eorumdem sanctorum singulis ipsarum sollempnitatum diebus duos fratribus solidos dare precepit.Adcauctaque piæ devotionis reverentia,lumen ante altare sancti Nycholai constituit, quod sicut et cetera ut de predictis curtibus exsolveretur ordinavit. Conradus vero, hiisdem diebus major ecclesiæ prepositus, magnis debitorum anxietatibus implicatus, ut eas sibi invadiare liceret, multis ab abbate precibus vix extorsit, quos tamen eodem anno se redempturum fideliter spopondit; sed cum non post multos dies idem venerabilis pater e seculo migrasset, propositus sponsionis suæ oblitus invadiatas curtes redimere neglexit. Sicque fratres multo tempore caritate sibi ab abbate constituta caruerunt, nec tamen predictas sanctorum memorias sollempnes agere

miserunt.

[blocks in formation]

1. Anno Domini 1145, imperii vero Conrardi ra- D presidente eis fratre suo nichil eis ultra violentiæ tione nominis tercii anno 8, episcopatus Alberonis secundi anno 9, defuncto 6. Idus Maii (533) abbate Folcardo, Gerardus, Gisleberti comitis et advocati nostri filius, communi fratrum electione abbas est substitutus. Quem videlicet saniori usi consilio ob id maxime elegisse videbantur, ut quoniam Otto comes, frater ejusdem Gerardi, ecclesiæ infestus erat,

416 tercie partis addit 1".

inferret, sed contra aliorum predonum rapacitatem bona eorum sua defensione tutaret. Missis post eum claustri senioribus, a Cluniaco, quo se ante aliquot dies contulerat, revocatus est, et 8. Kalendas Augusti a fratribus et populo cum magna utriusque sexus multitudine receptus est. In magna quidem pace et quiete ecclesia prefuit, nullaque, sicut VARIE LECTIONES.

NOTÆ.

(532) Erat diaconus cardinalis Santa Maria in Dominica.

(533) Supra legitur 5. Id. Maii.

« PoprzedniaDalej »