Obrazy na stronie
PDF
ePub

testimonium relinquens, quoniam in ipsa consumma- A
retur. Hæc enim prima, hæc et ultima causa fuit
laboris illius. Nam pro ipsa justitia tunc mecum ad-
erat. Ego enim ipsius præcipue admonitiones sicutei
semper de his cura esse solebat, rogatu et assensu
regis per eum quoque ad ipsum persuasi, ad abba-
tiam monialium, quæ est Chelis (Chelles), emendan-
dam et ordinandam perrexeram, assumptis mecum
viris religiosis, abbate scilicet Sancti Victoris, et
Sancti Maglorii, et subpriore Sancti Martini, aliis-
que coropluribus monachis canonicis ac clericis.
Cumque pro viribus negotio peracto reverterer,
juxta domini Stephani castrum quod Gorniacum
(Gournay) dicitur, subita ab ejus hominibus scilicet
nepotibus Theobaldi archidiaconi, insidias mihi in
via præstruentibus assultum passus sum. Cumque B
nos inermes, utpote die Dominico, et pacem feren-
tes incederemus, subito evaginatis gladiis irruunt
super nos, et nec Deo, nec diei sacræ, nec mihi nec
his qui mecum erant religiosis viris, honorem dan-
tes, inter manus nostras et innocentem trucidave-
runt, mihique mortem comminati sunt,nisi absce-
derem a conspectu eorum celeriter. Nos autem fidu-
cialius agentes, in medios gladios nos conjecimus et
jam semivivum direque laniatum a manibus eorum
abstraximus atque undique circumdantes eum, de
sua confessione, et de ejus quam passus fuerat ini-
micorum impietate dimittenda, allocuti sumus.
Tunc ille libenti animo omnibus qui in se peccave-
rant dimittens, et suorum peccatorum intime remis-
sionem petens, percepta tandem communione cor-
poris et sanguinis Christi, libera voce se coram om-
nibus pro justitia mori contestatus est et sic red-
didit spiritum. Hinc ergo, licet nostræ spei fiducia
certa, quantum ad ejus spectat salutem et gloriam,
exsultandum omnino non dubitet, pretiosamque in
conspectu Domini mortem sanctorum ejus sciamus:
mæror tamen et luctus gravis, qui de amici orba-
tione, et communi omnium nostrum confusione
oboritur, nulla prorsus consolatione in nostro animo
temperatur. Me enim in ipso occisum video et multo
magis me occisum quam ipsum, quia me in ejus
morte periculis expositum cerno, ipsum autem a
periculis liberatum. Superest igitur, ut, quia me
nunctam graviter desolatum et contristatum cerni-
tis, ad me consolandum simul et consiliandum vobis
non differatis. Ego enim, quasi qui ipsam detestan-
dam loci faciem sustinere non valeam, Clarævallis
fugiens secessi, illic vos exspectaturus, ut consilium
pariter capiamus quid nobis pro sanctæ Ecclesiæ tam
intolerabili ruina faciendum sit. In omnes enim nos
impetus iste casum minatur, et veniet, nisi præve-
niat Dominus. Mando ergo vobis, et summopere de-
precor ut, omni dilatione postposita Clarævallis
properetis, quia pericula undique mihi imminent,
pro quibus consilium differri non potest.

PATROL. CLXXIII,

[ocr errors]

D

X

Stephaniad Innocentium II pontificem Romanum.—
Ejusdem argumeniti.

(Anno 1133.)

Exstat inter S. Bernardi epistolas n. 159,Patrologiæ tom. CLXXXII,col. 319.

XI

Stephani ad Henricum archiepiscopum Senonensem. - Probat non posse absque suo assensu metropolitanum Senonensem vocare ad tribunal suum causam cujusdam Galonis Parisiensis scholæ magistri (Anno 1134.)

[D. Lucas D'ACHERY, Spicil. t. III, p. 155.] Significavit nobis in litteris vestris sublimitasvestra quod placuit: quibus obtemperare minimo contemnimus, sed terminos quas posuerunt Patres nostri antiquos transgredi formidamus. Nunquam enim reverenda Patrum sanxit auctoritas nusquam hoc servare consuevit antiquitas, ut aliarum Ecclesiarum causas alicui metropolitano liceat terminare, vel sine consensu illius episcopi, cui cura commissa est, judicia judicare. Unde scribit papa Calistus, quintus decimus a Petro Benedicto fratri et episcopo: « Nullus metropolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut aliquem de parochia præsumat excommunicare, aliquidve agere absque ejus consilio vel judicio; sed hoc observent quod ab apostolis ac Patribus et prædecessoribus nostris statutum et a nobis confirmatum est. » Iterum : « Si quis metropolitanus non quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum aliquidagere tentavarit, gradus sui periculo subjacebit et quod egerit, irritum habeatur. » Iterum : « Nullus alterius parochiam disponat aut ordinet aut judicet quia sicut ordinatio ita et ministratio et aliarum rerum dispositio prohibetur. » Radulfo siquidem Bituricensi archiepiscopo de re simili ita scribit papa Nicolaus : «< Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus Narbonensis archiepiscopus, quod clericos suos eo inconsulto ad judicium tuumvenire compellas,et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus in invito quasijure patriarchatus tui disponas: cum hoc nec antiquitas, cui Patres sanxere reverentiam, habeat: et auctoritates sacrorum canonum penitus non habeat. » His igitur et aliis auctoritatibus muniti nolumus nec debemus ad præsens nostræ et fratrum meorum Ecclesiis inauditam novitatem inducere, et earum Jura antiquitus statuta permutare. Hoc dicentes non instruimus prudentiam vestram quæ satis novit plura de paucis colligere, nec tollimus quin possint metropolitani episcopos comprovinciales convocare et quæ præcipienda sunt præcipere, sed antiquum jus pro parvitate nostra volumus conservare.. Unde non satis mirari possumus quod verba G. fallacia et R. nobis inobedientes suscipitis, cum causamistama nobis ipsis et a religiosis viris veraciter audieritis, et manifestam ejus culpam, si placet, plenius ipsi cognoveritis. Pro illius itaque irrationabili et non canonica invitationę

45

(quam nullius ponderis esse, quod et ubi oportue- A quas vobis mittimus, videbitur, si diligenter inspi

rit, manifestissime monstrabimus) ante vestram quam valde diligere et honorare volumus præsentiam ad præsens ire visum fuit nobis non esse opus, cum per nos tam sibi quam scholaribus suis plenariam justitiam obtulerimus, et ad ultimum in præsentia domni papæ, ad quem hujus causæ finis maxime spectat, invitati fuerimus. Mandatum etenim sedis apostolicæ habuimus, cujus auctoritate tam Algrinum quam omnes res suas sibi retinet et mnnit. Insuper et vobis et nobis præcipitur ne super eo ab aliquo judicetur, sed potius apostolicæ sedis judicio omnis ejus causa decidatur. Cum igitur, ejus causa ad domni papæ audientiam fuerit invitata ; et anobis, ut ante ipsius præsentiam monstrabimus, huc usque rationabiliter sit tractata, quod juste fecimus, B salva reverentia vestra, quia sine comtemptu domni papæ facere nequimus et eo inconsulto relaxare non audemus. Redeat ergo ad se mansuetudo vestra, etne in amicum subito insurgat, indignationem suam erga nos compescat, qui sic parati sumus vestræ parere amicitiæ ut honorificemus ministerium vestrum satisfaciendo justitiæ. Valete in Domino Deo. Valete in Christo.

XII

[blocks in formation]

Visis literis vestris non minimum doluimus, suC pramodum moti sumus suggeri vobis posse quod vos nolumus exaudire. Novit siquidem curia nostra, novit Parisiensis Ecclesia, utpote quod vidit et audivit, quoniam litteras vestras nobis missas in præsentia Gualonis legi fecimus, et quod mandastis, si voluisset, fecissemus. Ipse autem non in causa sua sed in archiepiscopi et dapiferi fisus potentia contempsit, et ad contemptum Dei et nostrum legit. Nos vero cum rege et episcopis habuimus consilium quid super hoc esset agendum ; et quiajuxta eorum condictum in clericos et parochianos nostros sententiam dedimus; et quia defuerunt auditores, Gualonem silere compulimus. Videat itaque dilectio videat vestra discretio si inobedientes et ideo mortuos et fetentes, quos juste legavimus, ante discussionem, ante satisfactionem solvere debeamus, maxime cum domni papæ præcepto et auctoritate sententiam excommunicationis nos promulgasse constiterit. Ipse enim domnum Algrinum suscipit in protectionem suam, et nobis injungit ut de malefactoribus suis plenariam ei faciamus justitiam ; et si qua forte super eo causa emerserit, sibi emancipavit, et in curia Romana finiendum statuit: sicut in litteris ejus,

D

ciantur. Et quia super domni papæ statuto et sententia nolumus auferre aut unum apicem autunum iota, juxta Gualonis invitationem in festo sancti Andree Romam statuimus ire, si interim congrua satisfactione non deleverit quod in nobis, imo in domino papa contumaciter commisit. Quod si vultis et si consulitis causam istam tractari in curia vestra et vos terminare, non renuimus. Sciatis procul dubio quoniam nos temere periculis non offerimus, imo, quantum in nobis est, declinamus. Attamen et Alpium asperitatem et viæ longitudinem parvipendimus, ut primæ sedis et Romani pontificis dignitas, quantum ad nos spectat, conservetur; et ne in aliquo per nos Romana auctoritas minuatur. Unde paternitatem vestram suppliciter exoramus ut quod juste, quia domni papæ et episcoporum consilio fecimus, interim stare permittatis, nec mutari præcipiatis donec in Romana aut in vestra discutiatur audientia, si consulitis, sicut diximus, et Gualo in sua pertinacia perseveraverit et Ecclesiæ Romanæ non satisfecerit. Scimus procul dubio et scitis procerto quoniam Parisiensis Ecclesia et omnes personæ, una excepta, tuebuntur eam causam si vestram pervenerit ad audientiam. Et quoniam epistolari brevitate omnem negotii nostri qualitatem non possumus comprehendere, legatos nostros, canonicos videlicet Parisiensis Ecclesiæ dirigimus sanctitati vestræ, ut cum mora et perspicaci diligentia jus nostrum possitis ad plenum cognoscere.

XIII.

Ad anonymum.

(Anno incerto.)
[1bid.]

Matthæum de Montemorenciaco pro noverca sua ad causam vocavimus, diem dedimus. Contigit autem ut ante et circa diem datum dominus rex esset Belvaci ducturus exercitum super Drogonem de Monciaco et Lancelinum. Videns vero dominus rex quod milites qui secum ierant, venire ad causam prænominatam disponebant (multi enim erant) eos retinuit, et utcausa induciaretur, nobis mandavit et rogavit. Hac igitur necessitate causa induciataet die data, interim litteris vestris nos monuistis ut Matthæum Remis Dominica Gaudete in Domino ad ex

secutionem justitiæ ante vos submoneremus ; quod et fecimus. Ipse autem dicit quod ante vos extra provinciam non veniet. Paratus enim et est et fuit (quod negare non possumus) in præsentia vestraet ubi tutus ei sit locus in provincia sua subire causam, et novercæ suæ plenam exsequijustitiam. Nobis igitur, si placet, significate quid debemus facere. Parati enim sumus obedire.

STEPHANI DIPLOMATA ET DONATIONES.

I.

Charta pro canonicis S. Mariæ Parisiensis (Anno 1124.)

[DUBOIS, Hist. Eccles. Paris., t. II, p. 53.] Ego Stephanus humilis, Dei gratia, minister Parisiensis Ecclesiæ, notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris, quam et instantibus, quod de rebus ad presbyteratum sex ecclesiarum, ecclesiæ videlicet de Orliaco, Civiliaco, Castaneto, Susciaco, Balneolo, de Christoilo pertinentibus Beatæ Mariæ et capitulo Parisiensis Ecclesiæ, in ecclesia de Orliaco duos, et in singulis prædictarum villarum ecclesiis singulos frumenti modios singulis annis habendos pro remissione peccatorum, et pro servitio Dei amplificando jure perpetuo donamus, et concedimus. Statuimus tamen et præcipimus, ut tempore Quadragesimæ a B Capite jejunii usque in quintum, annona illa ad hoc durare et sufficere poterit, singulis canonicis in claustro Beatæ Mariæ mansiones habentibus panes inde singulis diebus singulis tribuantur. Nos autem sicut et cæteri canonici, nobis singulos panes singulis diebus inde habebimus: canonici vero annuales questas, quas ab prædicarum ecclesiarum sacerdotibus exigere annuatim, et habere consueverunt, ab eis nec amplius exigent, nec habebunt. Sub anathematis autem periculo interdicimus, ne ulli episcopo, ulli archidiacono, ulli ecclesiasticæ sæcularive personæ, hanc pii voti nostri institutionem aliquando liceat immutare, aut imminuere ; sive eos, quihoc nobiscum instituerunt aliqua occasione in posterum vexare, etc.

Hæc autem ommia quæ supra diximus assensu archidiaconorum nostrorum Theobaldi, videlicet, et alterius Theobaldi, in quorum archidiaconatibus prædictæ habentur ecclesiæ, et fecimus et instituimus.

Actum publice Parisiis in capitulo Beatæ Mariæ, anno Incarnati Verbi1124, Ludovico rege anno xvi, Stephano episcopo anno primo.

Signum Stephani episcopi.
Signum Berneri Decani.

Signum Adæ præcentoris. Signum Stephani archidiaconi.

Signum Theobaldi archidiaconi.

Datum per manum Algrini camellarii.

[ocr errors]

Charta pro canonicis regularibus sancti Victoris

Parisiensis.

(Anno 1124.)

[Hist. Eccl. Paris. ibid., p. 33.]

EGO STEPHANUS, divina gratia Parisiensis episco

A pus, petitione et precibus Berneri decani, cæterorumque canonicorum Beatæ Mariæ, assensu etiam presbyterorum Sancti Joannis Guillelmi videlicet et Hugonis, ecclesiæ Beati Victoris et canonicis regublarius inibi servientibus, et prænominatorum canonicorum anniversaria deinceps habeant, et nullum ex debito super hoc aut ecclesiæ, aut defuncto, sive processionis, sive visitationis, propter anniversaria, exsolvant obsequium. Nolumus enim eos inquietare, et contra eorumdem voluntatem, aut propositum ad publicum prodire. Hoc autem adjungimus, quod si canonicus Beatæ Mariæ præbendam suam in manu episcopi sui reddiderit, et pro aliquo oraverit, et super hoc episcopus exaudierit in præbenda sic reddita, aut eremitarum aut canonicorum regularium, aut monachorum, aut quorumlibet eligens vitam, præbendam reliquerit, præfata ecclesia Sancti Victoris ejus præbendæ per annum redditus possidebit. Et ut omnia ad liquidum determinentur, ut prave intelligentium ora obstruantur hoc solum excipimus: quod si canonicus Beatæ Mariæ præbendam suam in manu episcopi reddiderit, et pro aliquo oraverit, et super hoc eum episcopus exaudierit in præbenda sic reddita, canonici Sancti Victoris nihil habebunt. Et illud similiter volumus, quorum quidquid in præbendis canonicorum Beatæ Mariæ, prout superius determinatum est, canonicis regularibus Sancti Victoris concessimus; hoc idem et in præbendis canonicorum Sancti Marcelli, Sancti Germani Antissiodorensis, Sancti Clodoaldi, nec non etiam C Sancti Martini de Campellis, communi decanorum et canonicorum earumdem ecclesiarum assensu, præfatis canonicis Sancti Victoris jure perpetuo habendum et possidendum concedimus; ut autem hoc ratum et firmum permaneat in perpetuum, præsentem chartam sigilli nostri auctoritate subterfirmavimus, et signis canonicorum nostrorum corroboravimus.

Actum Parisiis publice in capitulo Beatæ Mariæ, anno Incarnationis Verbi 1124, regnante Ludovico rege anno xvi, Stephano episcopo anno 1.

Signum Stephani episcopi, Berneri decani, Adæ præcentoris, Stephani archidiaconi, Theobaldi archidiaconi, Landonis presbyteri, Theodorici presbyteri, Odonis presbyteri, Domberti diaconi, Guillelmi D diaconi, Gimmerani diaconi, Petri subdiaconi, Henrici subdiaconi, Theobaldi pueri, Manassis pueri, Urbani pueri.

Si quis autem contra hanc nostram dispositionem agere præsumpserit, anathema sit.

Datum per manum Algrini cancellarii,

III.

Charta pro canonicis S. Joannis Rotunai. (Anno 1124.)

[Hist. eccles. ibid. p. 23.]

per

A salvo in omnibus jure Parisiensis Ecclesiæ, in petuum donavimus, cum omnibus ad eam pertinentibus, scilicet molendino uno in Mibray, furno etiam uno eidem ecclesiæ proximo, villa de Fontanis, cum ecclesia et decima, nemore et portu, villa etiam de Simogiis cum ecclesla et decima, villa de Furcis cum ecclesia et decima, terra et pratis in loco qui dicitur Rouundel, cum præbenda etiam Beatæ Mariæ majoris et sedalis ecclesiæ, et cum universis cæteris appendiciis, eo duntaxat modo, quo præfatæ ecclesiæ clerici eatenus tenuerant. Nos autem tranquillitati fratrum ibidem Deo famulantium providentes, ex consensu Bernerii decani et Adæ præcentoris, totiusque capituli, solas processiones (excepta cruce, capellano, et textu, et aqua benedicta) eis condonavimus, cæteraque ad jus Ecclesiæ Parisiensis pertinentia nobis et ecclesiæ nostræ retinuimus. Verum, ut hoc ratum et firmum permaneat in sempiternum, præsentem chartam nostri auctoritate sigilli firmavimus, quæ donum nostrum diligenter exponat, et munimentum stabilitatis perpetuo exsistat.

EGO STEPHANUS, Parisiensis episcopus, notum fieri volo tam futuris quam proinstantibus, quoniam communi assensu ac petitione Berneri decani, totiusque capituli Beatæ Mariæ pro anniversariis canonicorum, quæ videlicet ecclesiæ Sancti Joannis præbendam unam donavimus et donando confirmavimus; hoc autem sub silentio præterire nolumus, quod neque in visitationibus inferiorum, neque nos vel canonici Beatæ Mariæ, eos absolvimus, vel relaxamus: imo in eodem servitio, in eodem debito, in eodem statu in quo sunt, solummodo anniversariis exclusis, eosdem relinquimus. Nec eos Beatæ Mariæ B canonicos, sed Beati Joannis esse volumus et confirmamus; decano etiam et Beatæ Mariæ capitulo liberam potestatem ponendi, vel removendi ejusdem. ecclesiæ sacerdotes jure perpetuo concedimus, et ne quid in eorum substitutione detur vel accipiatur sub anathemate prohibemus. Statuimus etiam, ut unusquisque Sancti Joannis integram sicut canonicus septimanam et integrum servitium persolvat. Verum uthocratum et firmum permaneat in sempiternum, præsentem chartam nostri auctoritate sigilli firmari disposuimus, et nominibus canonicorum nostrorum subterfirmavimus.

Actum publice Parisiis in capitulo Beatæ Mariæ anno 1124, regnante Ludovico rege xvi, Stephano episcopo anno 1.

IV.

Charta de ecclesia S. Dionysii de Carcere. (Anno 1133.)

[Hist. eccles. ibid., p. 45.]

C

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego STEPHANUS, Dei gratia, Parisiorum episcopus licet indignus, non ignorans quid sollicitudinis, quid amoris, Christi et Ecclesiæ filiis debeam, et cum multo timore perpendens quid oneris pro regendis fidelibus populis sustineam, quanto ad hæc auxilio quantare pro distribuendis mihi eorum oblationibus solertia indigeam, faciendum pro necessitate cognovi ad supportandum tantæ impositionis sarcinam servorum Dei auxilia quærere, eosque, ut nobiscum ob custodiam gregis Dei vigilent, et orent, stipendiorum D nostrorum participes efficere. Cum autem omnibus, si fieri posset, munificem et utilem episcopalis me dignitas esse deposcat, religiosis maxime viris munificentiæ et utilitatis meæ liberalitatem aliquam impendere studui. Quapropter ecclesiæ Beati Martini de Campis, et fratribus inibi Deo servientibus, ecclesiam S. Dionysii, quæ dicitur de Carcere, quam diu manus laica injuste invaserat, quæ etiam tempore nostro, ad manus regias redacta fuerat, ipsam in manibus nostris redditam, ex consensu, petitione, et voluntate ipsius domini regis Ludovici, annuente Adelaide regina, filiis etiam ejus Ludovico rege, et Henrico ejusdem ecclesiæ abbate concedentibus,

Actum Parisiis in capitulo, anno Incarnationis Domini 1133, regnante Ludovico anno xxv, episcopatus autem nostri ix. Signa quoque fratrum nostrorum subtitulari decrevimus, ut testimonio veritatis quod factum est corroboraretur. Signum Bernerii decani. Signum Adæ præcentoris. Signum Stephani archidiaconi. Signum Theobaldi archidiaconi. Signum Theobaldi archidiaconi.

Signum Gilleberti sacerdotis.

Signum Theoderici sacerdotis.

Signum Willelmi diaconi.
Signum Ivonis diaconi.
Signum Guiveranni diaconi.
Signum Anselmi subdiaconi.
Signum Petri subdiaconi.
Signum Alberti subdiaconi.
Signum Henrici pueri.
Signum Manasses pueri.
Signum Henrici pueri.

V.

Charta de ecclesia Fossatensi.

(Anno 1134.)

[Hist. eccles. ibid., p. 48.]

Exempla Patrum nos admonent, et ratio nos consulit, ordinem, et munditiam domus Domini sic amare, ut ea quæ sanctorum auctoritatibus non concordant, rigore judiciali studeamus corrigere, et ea quæ justitia et honestas commendant, paterno affectu peroptemus in suo statu, et ordine conservare; ut et male viventes ab enormitatibus suis judicii timore reprimamus, et bene et honeste viventes ad meliorem vitæ viam paterno amore accendamus, et saluti nostræ, et suæ ita provideamus. Ego igitur Stephanus, Dei gratia Parisiensis episcopus, notum fieri volo cunctis fidelibus, tam posteris quam præsentibus, monasterium Sancti Eligii Parisiensis

ordini Sanctimonialium fuisse antiquitus deputatum. A quitus fuerat, habuerunt, nos in abbatem Fossaten

Verum pro nimia illius sexus fragilitate, qui voto
castitatis rupto, et proposito religionis abjecto, ad
intolerandam turpitudinis prolapsus erat miseriam,
ita ut templum Dei effecisset fornicationis speluncam,
venerabilis et bonæ memoriæ prædecessor noster
Galo Parisiensis episcopus tantam pestem non ferens,
infames et incorrigibiles personas pro turpitudine
vitæ prædicto eliminavit, et prorsus alienavit mo-
nasterio. Volens etiam sanctum locum altiori ordine
decorare, prædictum Sancti Eligii monasterium
cum omnibus ad illud pertinentibus ecclesiæ Beati
Petri Fossatensis jure perpetuo habendum, minus
tamen canonice quam deceret, donavit, et conces-
sit. Quod siquidem donum quia inordinate, nec ita
ut oporteret secundum Deum, actum est; abbas
Ecclesiæ Fossatensis Theobaldus vir quidem discre-
tus et honestus, suæ et subditorum famæ consulens
et saluti, prædictum Beati Eligii monasterium
nobis in nostra manu reddidit et dimisit, et se et
monachos Fossatenses prædictum monasterium nec
secundum Deum adeptos esse, nec bene possedisse
cognovit. Cum vero idem monasterium in manu
nostra diu tenuissemus, tandem misericordia,quæ
omnis humilitatis amica est, oculis nostris se offe-
rens, visa est nobis exigere, ut, quod prædictus
abbas nobis dimisit, timore Dei et humilitate com-
punctus, ecclesiæ Fossatensi misericorditer dona-
remus. Dignum enim non erat, ut ex hoc, quod
gratia humilitatis videbatur, aliquod ei damnum,
velincommodum sequeretur. Imo quod amor humili
tatis videbatur, ut ita dicamus, abstulisse, miseri-
cordia quæ illius amica est, debebat restituere.
Amore itaque misericordiæ inclinati, et petitione
domni papæ Innocentii, et prece domini Ludovici
illustris et gloriosi Francorum regis inflexi, et reli-
giosorum virorum inductu, assensu et Bernerii
decani et capituli nostri, prædictum S. Eligii mona-
sterium cum omnibus ad illud pertinentibus Asce-
lino abbati et ecclesiæ Beati Petri Fossatensis per-
petuo habendum, salvo quidem in omnibus jure
nostro et successorum nostrorum, et salvis in om-
nibus et per omnia consuetudinibus Ecclesiæ Pari-
siensis, donanus et concedimus ; ita scilicet ut abbas
Fossatensis præscriptum monasterium tanquam cel-
lam sua possideat, et in monachos ibi militantes
plenam et perfectam abbatis potestatem exerceat, D
dum ipse, et successores sui abbates, et monachi
Fossatenses in nostra et successorum nostrorum
episcoporum Parisiensium subjectione permanserint;
et Parisiensi Ecclesiæ, et nobis jus et honorem
nostrum, et consuetunes nostras in .omnibus con-
servaverint, et reddiderint. Institutum tamen est,
ut duodecim ad minus monachi cum suo priore ad
serviendum Deo illic apponantur,qui juxta Regulam
Sancti Benedicti ad ordinem tenendum sufficere
videantur. Sciendum vero est, quia eamdem illam
potestatem, quæ prædecessores nostri in monaste-
rium Sancti Eligii, et in abbatissam, quæ ibi anti-

sem ex integro habemus, et in perpetuum retinemus, quantum scilicet ad cœnobium Sancti Eligii, et ad res illius monasterii pertinere videtur. Sed, ut totius altercationis molestia in posterum excludatur, quid potestatis episcopus, quid juris aut consuetudinis canonici Sanctæ Mariæ, tam in abbatissam, quam in monasterium illud prius possederint et modo possideant, evidenter et aperte distinximus. Sciendum igitur est, quod quoties Parisiensis episcopus ad justitiam vocavit, illa procul dubio omnem exsecutura justitiam ante episcopum se præsentavit. Si autem servus, vel ancilla, vel hospes illius monasterii contra personam episcopi, aut contra proprias res illius aliquid foris fecisset ; B abbatissa, audito prius episcopi mandato, illos in præsentiam episcopi ad justitiam faciendam adduxisset ; et post justitiam episcopi abbatissa suos districtus accepisset, si voluisset.Quod si abbatissa servos vel ancillas monasterii libertate donare, aut terram alienare, aut manu firmam facere voluisset ; nullam id faciendi licentiam habuisset absque assensu episcopi, et absque charta sigillo ejus et sigillo cancellarii firmata. Hanc ergo potestatem in abbatissam, et in monasterium Sancti Eligii prædecessores nostri habuisse noscuntur; et nos quoque in abbatem Fossatensem eamdem retinemus potestatem, nihil nostri juris relinquentes, vel relaxantes Canonicis vero Beatæ Mariæ prædictum monasterium singulis annis duos pastus ex debito persolvit, unum in festivitate Sancti Pauli, alterum in festo Sancti Eligii. C Itaque uterque pastus in refectorio canonicorum recipitur. Consuetudo etiam est, ut præfati cœnobii conventus una cum canonicis Beatæ Mariæ processiones faciant, in die Rogationum, et in die Ascensionis, et in funeribus canonicorum alias etiam processiones, aut pro aeris serenitate,aut pro aliqua tempestate, sive necessitate, si canonici facere disposuerint; necesse est prædictum conventum canonicorum instituta sequi, eosque,si mandaverint, in his processionibus comitari. Præterea quoties mater ecclesia a divino officio cessaverit, cœnobium Tancti Eligii ex necessitate cessabit. Sub hac igitur distinctione cœnobium Sancti Eligii ecclesiæ fossatensi in cellam possidendum concedimus,eo scilicet tenore, ut quoties Fossatensis abbas debitam professionem in Parisiensi ecclesia fecerit, præsente episscopo fateatur coenobium Sancti Eligii ex dono episcopi et beneficio Parisiensis Ecclesiæ se habere. Volumus et determinare, quod homines prædicti cœnobii in exercitum regis inconsulto episcopo non debent ire; sed abbas, aut prior, ex præcepto episcopi illos debent in exercitum mittere. Definitum est etiam, ut in festo S. Eligii canonici Sanctæ Mariæ dextrum chorum,monachi sinistrum teneant; ita ut cum canonico, qui chorum tenuerit, aut prior aut cantor monachorum chorum teneat, nec alia persona ad illud admittatur; missam vero aut abbas, aut prior, cantabit. Quod si uterque aberit, aliquis

« PoprzedniaDalej »