Obrazy na stronie
PDF
ePub

ergo et tenete; et ut sciatis, diligenter enumerate quæ tradidimus vobis discedentes a vobis.

Primum ergo sacramentum est, quo jam imbuti estis, sacrosanctus baptismus. Hoc sacramentum, fratres mei, abhinc et semper tenere et venerari debetis, et parvulis opportuno tempore, scilicet in Sabbato sancto Paschæ et Pentecostes, per manus sacerdotum, tradere debetis, certissime scientes, quod quicunque sine illo de hac vita migraverit, et regno Dei carebit, et insuper maledicti originalis pœnas luet æternas.

una et unica sponsa Domini mei Jesu Christi, quia A sit Ecclesia, suosque defectus reficere. Videte universali Ecclesiæ per fidem incorporati estis. Sed quia ego per ejus gratiam hujus vestræ desponsationis auctor esse videor, nam ego et uni viro despondi vos: « Virginem castam exhibere Christo (I Cor. vi). » Hinc est, quod æmulor vos, non tamen qualibet, sed æmulatione Dei. Nam et mala æmulatio esse potest, juxta illud Apostoli: Sunt quidam, qui æmulantur vos non bene (Gal. iv): æmulari autem est, velle indignari, licet pro imitari nonnunquam positum inveniatur, ut est : æmulamini charismata meliora (I Cor. x11). Volo autem vobis indignari, et paratus vobis indignari, quod pridem dixi, æmulor vos. Quia sine tristitia et indignatione ferre non possum nec potero, si, quod absit, ad injuriam Domini mei Jesu, cui per fidem vos despondi, cum diis alienis vos denuo contaminare volueritis. Hoc enim est fornicationis genus, quod maxime separat a Deo.

B

Fratres, intendite, ecce: Omnes in Christo baptizati estis, et omnes Christum induistis (Galat. mi); originalium et actualium peccatorum indulgentiam accepistis ab ipso, mundi estis et sancti, non per nos sed per eum mundati, et sanctificati, quia ipse sanguine suo lavit peccata mundi. Nolite ergo iterum inquinare vos cultura idolorum. Nam hæc est immunditia, qua omnino Deus offenditur et penitus separat a Deo. Nolite vos prostituere corruptoribus et immundis spiritibus: soli Deo creatori vestro, nulli autem creaturæ divinum exhibete honorem : ne indignatio ejus et furor veniat super vos : sed magis in fide, spe et charitate proficite, ut benedictio C ejus veniat super vos et super filios vestros, et ut ei credentes, et fidem operibus exornantes vitam habeatis in nomine ipsius, qui de tenebris vocavit vos in admirabile lumen suum (Joan. v ; 1 Petr. 11). Certi enim esse, et nullatenus dubitare debetis, quia, si hanc, in qua hodie positi estis, innocentiam et sanctificationem, ipsius adjutorio servare usque in finem vitæ studueritis, non solum mortem evadetis æternam, sed etiam gaudium regni cœlestis possidebitis in æternum.

Sed quia vita præsens sine peccatis duci non potest: lucta enim el tentatio est vita hominis super terram (Job vii), discessurus a vobis, trado vobis quæ tradita sunt nobis a Domino, arrham fidei sanctæ inter vos et Deum, septem videlicet sacramenta Ec- D clesiæ, quasi septem sanctificativa dona sancti Spiritus, quibus utendo in laboribus et certamine hujus vitæ non deficere sed proficere vestra posprædicaverit Otto in Pomeraniam invitatus a duce, et missus a papa Calixto II prædicaverit neophytis Pomeranis, nempe Catholicam prorsus, qualem hoc sæculo xvin, Catholici profitemur. Uspergensis præter hæc dogmata a S. Ottone annuntiata, narrat leges disciplinæ et morum nostris conformes præscriptas neophytis, desumptas ex disciplina Germanicæ Ecclesiæ. Secundo. Ideo hanc doctrinam habitam in Pomerania apud conventum neophytorum, sive Pirissæ, sive Damini, sive Uzedomi ascripsi, ut pateat orbi honorato impudentia et calumnia tum

Secundum sacramentum est confirmatio, id est unctio chrismatis in fronte. Hoc sacramentum victuris est necessarium, videlicet, ut Spiritus sancti corroboratione muniantur, si armentur contra omnes tentationes et nequitias vitæ pugnaturi. Non autem usque in senectam differendum est, ut quidam putant, sed in ipsius adolescentiæ fervore percipiendum, quia illa ætas magis obnoxia est tentationibus.

Tertium sacramentum est unctio infirmorum, quod ideo morituris necessarium est, quia in illa unctione per virtutem Spiritus sancti remissio datur peccatorum, et ipse, qui moriturus est, contra spirituales nequitias, id est contra malignos spiritus, in exitu vitæ animabus insidiantes eadem Spiritus sancti virtute pugnaturus armatur. Hoc omni Christiano in agone mortis ardentissime desiderandum et devotissime percipiendum est, utpote remedium animæ certissimum.

Quartum sacramentum est corpus et sanguis Domini. Hoc sacramentum victuris et morituris est necessarium, sive vivimus sive morimur, hoc viatico semper est utendum. Est enim cibus animæ verus, vitam in se habens æternam. Unde frequenter missæ celebrandæ sunt, et vos ad easdem devote convenire debetis, ut sæpius huic viatico communicetis. Quod si non potestis, quia carnales estis, huic tam sanctissimæ rei per vos ad omnes missas participari, saltem per mediatorem vestrum, scilicet sacerdotem, qui pro vobis communicat, fideliter, reverenter et devote missas audiendo communicate. Oportet tamen et vos ipsos ter vel quater in anno, si amplius fieri non potest et confessionem facere, atque ipsi sacramento communicare.

Quintum sacramentum est per pœnitentiam reconciliatio lapsorum, id est ipsorum, qui post baptismum propter graviores culpas ab Ecclesia projecti, satisfactione pœnitentiæ iterum ei reforDanielis Crameri in dem grossen Domerschen Kirchen Chronico a Gretsero pro merito castigata ac confutata tomo X novæ editionis, qui ausus est scribere a S. Ottone non fuisse Christum Pomeranis prædicatum, sed papisticas superstitiones : tum aliorum acatholicorum, qui non cessant etiam hoc sæculo eleganti scurrilibus calumniis sanctissimi apostoli vitam et prædicationem lacerare, non obstantibus clarissimis coævorum testimoniis a Gretsero et Bollandistis ad diem II Julii collectis.

mantur, et hoc sacramentum quasi malagma et A recuperatio est cadentium in pugna et vulnerato

rum.

Sextum sacramentum est conjugium, id est copula matrimonialis. Quinque autem sacramenta superiora quasi generalia sunt, et omni Christiano necessaria. Istud autem quasi particulare est, quia non omnibus necessarium est, sed eis tantum, qui se continere non possunt. Et sicut ad superiora sacramenta omnes homines trahendi sunt et invitandi, ita nullus ad hoc trahendus vel invitandus est, nisi, qui, ut dictum est, se non continent, sed vaga et illicito concubitu sese polluunt et commaculant. His enim suadendum est ut infirmitati suæ honestiori subveniant remedio. Vos autem, qui usque ad hæc tempora non Christiani sed pagani fuistis, sacra- B mentum conjugii non habuistis: quia fidem uni thoro non servastis, quivoluistis, plures habuistis uxores, quod deinceps vobis non licebit: sed unus vir unam tantum habere debet uxorem, et una unum, quod amplius est, a malo est. Si quis ergo in vobis est qui plures habuerat uxores ante baptismum, nunc unam de illis, quæ sibi magis placet, eligat, dimissisque aliis, hanc solam habeat ritu Christiano. Et partus, inquit, femineos audio, quia vos, o mulieres, necare consuevistis: quod quantum abominationis habeat, exprimi sermone non potest. Videte, si hoc vel bruta animalia faciant fetibus suis. Parricidium hoc non fiat modo in vobis, quia sine gravissima pœnitentia dimitti non potest: sive igitur sit masculus, sive femina, diligenter nutrite partus vestros.

Dei enim est et marem procreare et feminam. Septimum itaque sacramentum est ordinatio sive consecratio clericorum, quod et ipsum particulare est et non generale, quia non omni homini necessarium; quamvis enim omnes homines indigeant clericis, non tamen est necessarium omnes homines fieri clericos. Ad ipsum tamen sacramentum, qui moribus et scientia magis idonei sunt, invitandi sunt potius quam trahendi. Unde adhortor vos et invito, quia cogere non debeo, ut de liberis vestris ad clericatum tradatis liberalibus studiis prius diligenter instructos, ut ipsi per vos, sicut aliæ gentes de lingua vestra latinitatis conscios possitis habere clericos et sacerdotes.

Ista igitur septem sacramenta, quæ iterum vestri causa enumerare libet, id est baptismum, confirmationem, infirmorum unctionem, eucharistiam, lapsorum reconciliationem, conjugium et ordines per nos humiles suos paranymphos cœlestis sponsus in arrham veræ dilectionis vobis, Ecclesiæ ac sponsæ suæ transmittere dignatus est. Quapropter omni honore ac reverentia eadem sacramenta servate, diligite et veneramini; docete ea filios vestros, ut memoriter teneant, et diligenter observent in omnes generationes. Ecce habetis ecclesiam, habetis sacerdotem, de his omnibus, et quæcunque sunt necessaria vobis, abundantius vos instruere scientem. Ipsum ergo, sicut me audietis honorantes et amantes eum, et quæcunque vobis dixerit, facientes. Et nunc ego vado, iterum cito reversurus ad vos. Valete in Domino.

APPENDIX.

I.

CONVENTUS SEU CONCILIUM IN UZEDOM

CIVITATE POMERANIÆ.

Sub duce Vratizlao et S. Ottone episcopo Bambergensi, apostolo, Pomeranorum a papa misso, (174) anno Christi 1127, Honorii II papæ anno iv, Lotharii II regis 111. - In eo ad fidem conversi principes Pomeraniæ et populus baptizantur per S. Ottonem.

(HARTZHEIM, Concilia Germaniæ. tom. III, p. 301.)

In hac civitate Uznoym, quia prope fuit festum C civitatem in festo Pentecostes conventum indixit,

adventus Spiritus sancti dux terræ Vratizlaus toto corde Christianus instinctu Ottonis episcopi baronibus ac capitaneis totius provinciæ ac profectis in

(174) Primus secessus sancti Ottonis, Bambergensis episcopi, in Pomeraniam, annuente Calixto il papa, fuit anno 1124, die 24 Aprilis; rediit Bambergam 1125, 29 Martii. Secundà profectio Bamberga in

causam simul Christi mandans, Evangelium et Evangelistam iterum advenisse Ottonem episcopum. Itaque die statuto congregatis omnibus adducto in mePomeraniam anno 1127, certe non post 1128, sub Honorio II Bambergam reversus ; obiit 1137, 30 Julii. Synodus hæc habita fuit post secundum iter circa 1128. Hæc ex Actis Ss Antwerp. ad diem 2 Julii.

dium episcopo dux ait : « En ad quod venistis, en A casione ipsius temporis de adventu Spiritus sancti,

<«< coram est nuntius Altissimi,pacem fert non arma << neque vestra sibi sed vosmetipsos Deo lucrari « quærit. Attendite, oro, ante hoc quadriennium ia << superioribus hujus terræ partibus docens,me teste << nostis quoque et ipsi, omnia replevit Evangelio. << Et tunc quidem has partes visitare volebat, sed « Deo prosperante negotia sua, toto anno illo san«< ctis operibus illic tenebatur occupatus, emensoque << anno ad sua reverti, suæ sedis rationibus cogeba«tur, nec ad vos venire prævaluit, sed quæso, una << mecum et hujus et illius vite causas diligenter << advertite. » Longa deinde ad suos oratione habita Sefredus subdit.

Adfuit Spiritus sancti gratia et sermonem ducis omnium cordibus, altius quam dici queat implantavit, omnesque pari voto, pari consensu faciendum respondent, quidquid episcopus suaderet, Igitur oc

(175) Ex Sefredo coævo in Vita S. Ottonis lib. ni, cap. 1, n. 124. Apud Canisium Lection. antiquar. 1. i. Sed plenior et accuratior exstat eadem die se

de remissione peccatorum, de variis charismatum donis, de bonitate et clementia divina, sermone mirabili præsul eos alloquens, evangelizavit eis Jesum, et quosdam quidem jam dudum Christianos, sed errore paganismi denuo inquinatos præsenti sermone. ad compunctionem et validam cordis constructionem emollitos, cum magno fructu aspicientium per manus impositionem Ecclesiæ reconciliavit ; alios autem certatim se offerentes catecchizatos ac pro tempore instructos baptizavit, et totam illam hebdomadam doctrinæ sacrisque operibus instabat, gaudio ingenti adeo, ut vere Spiritus sancti præsentiam illic adesse certissime constaret. Itaque concilium hoc non antea solutum est quam principes ipsi et omnes qui cum eis advenerant, baptismati sacramenta percepissent (175).

cunda Julii, pag. 507, apud Hagiographos Antwerpienses. Rursum apud Gretserum tomo VI novæ editionis, pag. 645.

SERMO IN EXSEQUIIS SANCTI OTTONIS

Habitus ab Embricone episcopo Wirceburgensi.

(Episcopatus Bambergensis, cod. prob. p. 89, ex tom. 1 Jul. Bolland., p. 423.)

Ecquid fiet,quid erit consilii ? Mortua est Martha. C sueverunt. Doleo, ut verum fatear, vicem meimetEcce ubi jacet. Quis ergo venientem Dominum Jesum in hoc castello amodo suscipiet ? Equidem defuncta est, defuncta est Martha,quæ illum suscipere consueverat. Defuncta est hospita Domini Jesu,quæ venienti hospitium præbebat, sed et ponebat men

sam.

Pariter benigne ac liberaliter ministratum est ab eo (Ottone), nisi quod non solum ministravit Christo, sed minister et hospes ac susceptor fuit Christianorum.Ecquis stabit in loco ejus, quis vicem ministerii hujus implebit? Quis,rogo, aget quæ iste agere consuevit? Omnibus gradibus,omnibus ordinibus, omnibus personis Ecclesiæ valde utilis fuit. Ecce defunctus, ut vere dicam, servus servorum Dei.Quid facietis, monachi? quid facietis clerici? quid facietis, pauperes et mendici ? Quis vobis restituet matrem vestram? Ubi amodo illa materna ubera, ubi maternos affectus quæretis? Sed quærere ubi potestis, vobis denuntio, nusquam invenietis. Sui temporis enim sæcula, confitenter dico, hune solum, hunc unum tantæ misericordiæ virum habuerunt. Ut enim de aliis virtutibus ejus taceam,quæ plurimæ fuerunt et claræ, in misericordia et misericordiæ operibus tantus erat, ut nullum penitus ex omnibus mihi notis ei possim adæquare.

Sed quid dicam? Doleo,dico iterum, doleo vicem illorum qui in sinum hunc misericordiæ fugere con

D

ipsius, ac ut ita dicam, miseret me mei meritoque mærore conturbor; multum enim præsidii,multum solaminis in hoc amico perdidi: hic enim commodus,societate opportunus magnum mihi fuit præsidium. Cum hoc fiducialiter ac tute omnes curas meas, omnia negotia mea seu consilia penitiora communicare solebam. Hic mihi, ut breviter dicam, in omnibus opportunitatibus meis magnus fuit suble

vator.

De me certe dico; nam mei nominis ordo universus, videlicet ordo pontificalis, hoc adempto compare merito lugebit. Hic nobis gemma, hic decus, hic splendor fuit; conventus quippe nostros in conciliis sicut aureis virtutum suarum radiis collustrabat. In hoc, ut ita dicam, quasi in veteri libro quomodo nobis vivendum vel quid agendum esset conspiciebamus,sancta enim exempla, sanctæ actiones magis erudiunt quam verba.Sed doctrina hæc,o dolor? rara est in hominibus; quotquot sumus, eloquio magis quam exemplo proximos ædificare studemus : sed ille et eloquio et exemplo dixit et fecit. Talem Martham de medio nostri ablatam æqua mente quis ferat? Sed vado ad altiores.

Hujus certe interitum, o Romane pontifex, caput sacrosanctæ Ecclesiæ senties, et tu regnator orbis, rex Alemanniæ imperator Romanorum Auguste,casum pontificis hujus experieris. Ambo permaximi

vel operum sæculo auferre potuit, Deo aptavit pietatis ac misericordiæ obtentu. Quid multa? Misericordia ejus super omnia opera ejus, misericordia Dei ante oculos ejus semper fuit.

magna clade mulctati estis, magnis enim Ahod ille A tam trajecit? Quidquid personarum, quidquid rerum ambidexter vobis occubuit. Occubuit ille qui utraque manu pro dextera utebatur, Israeliticæ gentis ductor egregius: occubuit, inquam, qui potens erat et industrius, et prona voluntate reddere quæ sunt Cæsaris Cæsari, et Deo quæ sunt Dei. Non tibi, o imperialis majestas! non tibi cito consurget alia columna, cui tam fiducialiter inniti queas. Hic te quidem non solum divitiis et prudentia sæculari, sed quod utroque majus est, sanctitate suffulsit.Sanctitate,inquam,et virtutum meritis imperatorem pariter et imperium sublevavit, justitia enim et sanctitasin dextera ejus. Non parva res acta est, non parva hæc mutatio in Ecclesia Dei ; non ergo leviter ferenda talis viri mors. Ubiamodo tale ingenium, talem prudentiam,talem, bonitatem inveniemus?

Sed redeamus ad monachos, redeamus ad populum spiritualem, detrimenta illorum lamenta nobis faciunt.Quid fiet de illis ? quid fiet de monachis et pauperibus, qui ad has manus spectare consueverant? Lugetis, video, et fletis Ottonem nostrum,et certe non immerito: vobis enim ille occubuit, vobis ablatus est. Vos nempe, o monachi! specialiter populus pascuæ ejus etoves manus ejus. Hic profecto erat, qui de abundantia divitum hujus mundi vestram supplere sollicitus fuit inopiam.

Hic magno auctoritatis exemplo gloriari solebat dicens : « Spolians Egyptios ditavi Hæbreos. »> Nam revera sancte ac religiose multa sæcularibus extorsit,quibus penuriam sublevaret spiritualium. Sancta et religiosa fraude, ut ita dicam, divites circumveniebat, ut eleemosynas facerent, quandoque non cogitatas ; argumentosus enim erat in lucris divinis, nam et manus Domini cum eo erat. O quam multos divites cum suis omnibus divitiis ad spiritualem vi

B

Orate ergo, fratres dilectissimi, orate attentius, ut et ipse hodie misericordiam consequatur. Orate, ut illa beatissima anima quam credidit, quam speravit, quam dilexit, reipsa Dei misericordiam hodie percipiat. Equidem non surdis auribus illud evangelicum accepit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ; »et: < Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. » Nullus autem misericors esse potest, qui non et humilis fuit, omnis ergo misericors et humilis est: unde bene infere possumus, quod veram et coram Deo probatam habuit humilitatem spiritus ejus, qui tantæ misericordiæ exstitit. Interventu ergo beatæ Dei Genitricis Mariæ, cui semper devotus fuit, interventu beati Michaelis archangeli, cujus ecclesiæ reparator et sublimator hodie conspicitur, quem patronum et servatorem et corpori et animæ suæ delegit; interver.tuque omnium beatorum spirituum spiritus ejus divinam misericordiam consequatur : ipsorum, inquam, atque omnium sanctorum suorum meritis, si uspiam, sicut est humanæ fragilitatis, tanta ejus opera, tantæ ipsius miserationes et benefacta, humana laude vel humanæ laudis intentione titillata sunt vel maculata : nihil enim satis purum coram summo judice; rogate, quæso, rogate attentius; oremus omnes pariter ut hoc abolere,hoc tollere digneC tur ipse qui tollit peccata mundi, Agnus Dei Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum.

ANNALES BABENBERGENSES, ENSDORFENSES,

AUGUSTANI MINORES.

PERTZ, Monumenta Germaniæ historica, Script. tom X, p. 1.)

Heimo presbyter, cœnobii Sancti Michaelis Babenbergensis monachus (175*), vir scriptis_inter æquales clarus et Ottoni episcopo ut dicunt charus, a Bernhardo episcopo primo Pomeranorum apostolo edoctus, anno 1135 chronographiam edidit, qua computationem temporum inde ab initio mundi ad suam usque ætatem emendaret. Rebus sextæ ætatis regerendis cyclos paschales adhibuit, quibus notitias ad sua usque tempora ex Bernoldo præcipue et annalibus Wirzeburgensibus excerpta ascripsit. Cyclos ipsos usque ad an. 1595 produxi!. Qua de re ita fatur: Donique a passione Domini usque in annum Domini 1135, qui est decimus regni « Lotharii III, transierunt lunares cicli 59 et 15 anni, cicli solares 40 et 16 anni, cicli magni pascales duo

(175) Ipse Burcardum monachum Sancti Michahe- D p. 463 canonicum Sancti Jacobi extra muros civitalis, cui librum inscripsit, fratrem et copresbyterum vocat. Andreas Lang, abbas ipsius cœnobii, in vitis sanctorum ordinis sancti Benedicti inter codices bibliothecæ regiæ Bambergensis n. 57 Heimonem monasterio ipsi vindicat (Jäck Beschreibung des Handschriften. etc. T. I, p. 10; t. II, p, xin), in chronico tamen cœnobii sui cod. n. 58 (Jäck 1. c. p. 11; II, p. x) et in Vita Ottonis episcopi apud Ludewig

tis fuisse scribit, Cui consentire videtur catalogus librorum ab Hermanno abbate, quia a. 1123-1147 sedit, bibliothecæ Sancti Michaelis illatorum ; recensetur, enim loco 83° Heimonis presbyteri in ecclesia S. Jacobi extra muros Bamberge, consideratio annorum sæculi et Christi Jesu scripta a. 1135. Vid. Jäck und Heller Beiträge zur Literaturgeschichte a 1825, p. 1, XXIX.

<«<et 72 anni, cicli indictionum a nativitate Christi 77 et anni 13. Cæterum ultra hunc annum adjeci 460 « annos adhuc forte futuros ad completionem tertii magni cicli pascalis, in quibus successura posteritati «statum futurorum temporum discere et assignare relinquo, suppliciter rogans omnes ista lecturos, ut << mei peccatoris humilisque presbiteri Heimonis, qui hæc qualiacunque non ad novitatis ostentationem, << sed ad veritatis investigationem et juniorum excitationem elaboravi, dignentur apud Dominum Jesum « Christum in bono reminisci..

In fine cycli addit:

«Sic finitur tertius magnus paschalis ciclus a passione Domini, Post ejus completionem, si cui forte < tunc placuerit, superaddat illi, quantum sibi collibuerit. Et tu, frater dilectissime Burcarde, ne ces<«<ses orare pro me, ut ereptus de lacu miseriæ et de luto fecis mundanæ, hujus regni et societatis sanctorum particeps fieri merear.

> Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. »

Liber, defuncto post quadriennium Heimone, bibliothecæ Sancti Michaelis illatus, ibique per quadraginta circiter annos adnotationibus historicis auctus est, sed hodie latet. Exstant tamen alii duo codices, quorum 1) Alter ex Babenbergensi girca annum 1180 descriptus, in monasterio a sancto Ottone Babenbergensi episcono condito (176) Ensdorfensi, ad Vilsam fluvium prope Ambergam sito, per tria saltem sæcula servatus notisque historicis auctus est, deinde in Mauri monasterium prope Tubernas translatus, hodie in bibliotheca universitatis Argentoratensis servatur, ubi eum an. 1841 evolvi.

2) Alter regius Monacensis inter Latinos in folio majore numero 2 signatus, ante aliquot sæcula ex Augustensi ecclesia bibliotheca electorali Bawaricx illatus esse videtur; siquidem continuationem Heimonis Augustanam quam infra edituri sumus, prætereaque annales Augustanos tomo scriptorum tertio primum in lucem prolatos exhibet. Evolvi eum an. 1833. Quibus ita usus sum, ut ex chronographia Heimonis usque ad exitum sæculi undecimi paucis tantum notitiis propositis, reliquas usque ad an. 1135 omnes, tum annales Babenbergenses et Ensdorfenses, ultimo vero loco Augustanos sisterem, quibus ad reliquos Sueviæ annales transitus paratur.

1

EX CHRONOGRAPHIA HEIMONIS.

I. EX CODICE ENSDORFENSI

[ocr errors]

1006. Episcopium Babenberg a rege Heinrieo secundo constituitur, Eberhardus ibi primus episcopus preficitur [cf. Ann. Witzburg.].

1012. Domus sancti Petri et sancti Georgii Babenberg dedicatur.

1040. Eberhardus primus episcopus Babenberg obiit.

3

5

1096 3. Facta est expedicio contra Sarracenos sub duce Gotfrido de Loven.

7

1098. Capta est Jerusalem.

1100. [Hoc anno ordo sancti Bernhardi sumpsit inicium manu sæc. XIV.]

Paschalis secundus papa 161us sedit annis 19. Hic pium Ottonem consecravit 4. Idus Maii in sancta die pentecostes, et pallium ei cum aliis privilegiis dedit.

1106. Henricus quartus imperator obiit. Cui successitfilius ejus Heinricus quintns, et regnavit post eum annis 20.

B

1119. Gelasius secundus sedit anno uno. 1120. Calistus secundus papa sedit annis 5. 1121. ["Monasterium nostrum hic in Enstorf cepit edificari. ]

1124. [ Hic dedicatum est a venerabili Otlone Babenbergensi episcopo fuudatore, ]-[Watkunus, de claustro sancti Blasii monachus, primus huic loco preficitur vir bone vite abbas sæc XIII. ex. ]

1125. Honorius II. papa 164us sedit annis 5. Heinricus V imperator obiit 9 Kal. Junii. Cui successit circa Kalendas Septembris Lotharius tercius, dux Saxoniæ.

1130. Petrus filius Leonis, et Gregorius diaconus Sancti Angeli, pro papatu contendere ceperunt. 1133. Eclypsis solis facta est 4. Non. Augusti luna 16.

1135. Hoc anno ista collectio et digestio cyclorum ab initio munndi usque huc facta est.

II. EX CODICE AUGUSTANO. 1006 10. Episcopium Babenberg a rege Heinrico Hic subjicere juvat duas notas historicas ex eodem codice fol. 89 depromtas, atque sæculo XII conscriptas: Counradus subdiaconus vir jocundus et amibilis, miro quodam et incomparabili ingenio præditus, gravi languore paralysis per aliquod tempus in membris debilitatus, et circa finem a catholicis viris æcclesiæ reconciliatus, præsentis vitæ cursum in senectute bona 11220 3 Kal Februar. consummavit, pro cujus animae remedio fideles quique humanæ fragilitatis memores assiduas preces effundite coram Domino.

Engilger Augustensis ecclesiæ canonicus in Lateranensi æcclesia presbyter ordinatus,utpote vere catholicus, propter instantem persecutionem Constantiam sese contulit, ubi æcclesiæ membra sub Uodalrico antistite catholicæ fidei defensore magis videbantur tuta; et heu 1121°. 4 Non. Julii ex hujus vitæ peregrinatione in vera confessione vitam finivit.

VARIE LECTIONES.

4

menses 2.

1 sæculo X. notavi e g. 915. Laudo papa 123us sedit menses 5 et post eum Leo VI sedit Deinde Johannes, X. sedit annos 14 menses 2. - 920 Heinricus primus regnavit a. 17. 2 cundo supplevi. errore ductus hæc anno 1092 adscripsit, cujus ad latus annus mundi VCXVI habetur. Fa supplevi. cont supplevi. • du supplevi. 7 ca supplevi. 8 notæ annorum 1121, 1124, asterisco uno insignes, interpolatori sæculi XII, Ensdorfensi debentur. aut 1123 (?) 10 Ex anterisco Boehmerus noster quocum hic Monachii exscripsi ista notavit : 955 Ungari juxta Augustam Alemanniæ urbem immensa cede necantur. 1001. Heinricus secundus regnavit annos 23, menses 5.

NOTE.

(176) Ottonis chartam a. 1139 vide in Ussermann episcopatus Bambergensis cod. prob. p. 87 Lang Vita Ottonis lib. 1, c. 29, p. 423.

- Andreæ

« PoprzedniaDalej »