Obrazy na stronie
PDF
ePub

dediti sunt,in eodem statu, in quo bene a te dispo- A usque in sextam et septimam generationem, et

siti cognoscuntur, futuris temporibus permanere præsentis scripti nostri confirmatione sancimus, statuentes ut nulli successorum tuorum vel alicui hominum liceat eos vendere, sive in laicorum beneficium tradere, aut in usus alios commutare; sed sicut a te dispositum est, de unoquoque prædictorum mansorum denarius unus annis singulis Babebergensi Ecclesiæ pro anima imperatoris Henrici fundatoris ejus ad concinnanda luminaria conferatur. Abbatias vero et regulares canonias per iudustrias tuam in religionis ordine stabilitas, et alia a te recte constituta nulli hominum facultas sit in posterum immutare. Si quis autem contra Hanc nostram confirmationem venire temerario ausu præsumpserit, excommunicationis vinculo subjaceat.

Data Laterani Idib. Aprilis, indictione secunda.

XXVIII.

(161*) Narratio de S. Ottonis Bamb. ep. apostolatu in Pomerania.

(Anno 1124.)

B

unusquisque contentus sit una uxore, ne sepeliant mortuos Christianos inter paganos in silvis aut in campis, sed in cœmeteriis, sicut mos est omnium Christianorum, ne fustes ad eorum sepulcra ponant,omnem ritum et pravitatem paganismi abjiciant,domos idolorum non construant, pythonissas non adeant, sortilegi non sint, ne quid etiam immundum comedant, non morticinum, non suffocatum,non idolotytum,neque sanguinem animalium ; ne communicent paganis, ne cibum aut potum cum eis aut in vasculis eorum sumant, ne in his omnibus consuetudinem paganismi repetant.

Injunxit etiam eis ut dum sani sint, veniant ad sacerdotes Ecclesiæ, et confiteantur peccata sua ; in infirmitate autem vocent ad se presbyteros, ac pura confessione expiati corpus Domini accipiant. Instituit etiam ut de perjuriis, de adulteriis, dehomicidiis et cæteris de criminalibus secundum canonica instituta pœnitentiam agant, et in omni Christiana religione et observatione obedientes sint et ut mulieres post partum ad ecclesiam veniant,et benedictionem a sacerdote, ut mos est, accipiant.

XXIX.

S. Otto confirmat donationem Michelfeldensi cœnobio factam.

(Anno 1125, Martio.)

Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesmo vicesimo quarto, indictione secunda, Callixto papa secundo Romanæ sedi præsidente, Otto Dei gratia Babenbergensis Ecclesiæ octavus episcopus, igne divini amoris succensus, et præddicti apostolici auctoritate assensuque roboratus partes Pomeranorum paganorum cum quibusdam civitatibus terræ Lutitiæ aggressus est, ut eos ab errore gentilitatis revocaret, et ad viam veritatis agnitionemque Christi filii dei perduceret, quibus domino opitulante con- C evangelista Michelfeldensi cœnobio mansum cum versis et baptizatis ecclesias construxit et consecravit.

Deinde juxta SS. Patrum instituta hæc eos servare docuit, scilicet ut sexta feria abstineant a carne et lacte more Christianorum, Dominico die vacent ab omni opere malo,et ad ecclesiam divinum officium audituri veniant, ibique orationibus studiosi insistant, solemnitates Sanctorum cum vigiliis secundum quod eis indicatum fuerit omni diligentia observent, sacrosanctam Quadragesimam jejuniis, vigiliis, eleemosynis et orationibus diligentissime observare studeant,infantes suos in sancto Sabbato Paschæ et Pentecostes cum candelis et cappa, quæ dicitur vestis candida, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant, eosque veste innocentiæ indutos per singulos dies usque in diem octavam ejusdem Sabbati ad ecclesiam deferant, et celebrationi divini officii interesse satagant.

Hoc etiam districta redargutione prohibuit ne filias suas necarent, nam hoc nefas maxime inter eos vigebat, ne etiam filios suos aut filias ad baptismum teneant, sed sibi patrinos quærant, patrinis etiam fidem et amicitiam ut carnalibus parentibus servent. Interdixit etiam ne quis commatrem suam ducat in uxorem, neque propriam cognatam suam

(161) Conf. Ursperg. Chron. ad a. 1125 et supra in Vita.

D

[Ex archivo monasterii]

Notum sit omnibus scire volentibus, qualiter Karolus de Smalenahe super altare Sancti Johanis

molendino in quodam municipio See nuncupato quod allodium, qua ipse primus inter laicos hunc locum dotavit, sibique sepulturam inibi procuravit, banni obligatione Otto episcopus Babergensis eidem cœnobio stabilivit, sigillique sui impressione munivit ipsa die qua ipsum per se corpus illius inibi sepulturæ tradidit (162), Hujus rei testes sunt Ezzo de Burgelline, Starcher de Mutechendorf, Wolfram de Zudenruit, Hademar de Dorbach, Sigeboto de Turndorf, Erchenbrecht de Hannebach, Gelphrad de Chungesteine.

XXX.

Litteræ quorumdam episcoporumet principumquibus S. Ottonem ad novum regêm Henrico substituendum invitant.

(Anno 1125.)

Adalbertus Moguntinus, Fridericus Coloniensis Udalricus Constantiensis, Bucco Wormatiensis, Arnoldus Spirensis per Dei misericordiam archiepiscopi et episcopi; Udalricus Fuldensis abbas ; Henricus quoque dux [Bavariæ], Fridericus dux [Sueviæ], Godefridus Palatinus comes, Berengerus comes de Sulzbach et cæteri utriusque professionis principes,qui exequiis imperatoris intererent, venerabili fratri Ottoni episcopo hinc fraternas in Christo

(162) Otto tunc et Pomerania redux in monasterio Michelfeld substitit. Consule Vitam.

orationes,inde fidelissimum devotæ servitutis obse- A consilium potissimum desideraremus convenire,et quium.

Postquam domnus imperator viam universæ carnis ingressus est, et nos exsequias ejus cum justa devotione et reverentia complevimus, ipse ordo rei et temporis qualitas exigere videbatur de statu et pace regni aliquid conferremus, si non abesset præsentiæ vestræ consilium et aliorum principum, tanto negotio utile et pernecessarium. Quam exspectare quia grave erat et difficile, sedit omnium nostrum sententia, si vestræ tantum non displicet concordiæ,curiam in festo beati Bartholomæi apud Moguntiam celebrare, et ibidem convenientibus principibus de statu et succesore regni ac negotiis necessariis, prout Spiritus sanctus aspiraverit, ordinare.

Nullum tamen præjudicium deliberationi et voluntati vestræ facientes, nihil nobis singulare ac privatum in hac re usurpamus, quin potius discretioni vestræ hoc apprime intimatum esse cupimus, quatenus memor oppressionis, quia Ecclesia cum universo regno usque modo laboravit,dispositionis divinæ providentiam invocetis, ut in substitutione alterius personæ sic Ecclesiæ suæ et regno provideat, quod tanto servitutis jugo amodo careat, et suis legebus uti liceat, nosque omnes cum subjecta plebe temporali perfruamur tranquillitate. Contestamur etiam dilectionem vestram, ut pacem credito vobis cœlitus populo infra prescriptum curiæ terminum et ultra ad quatuor hebdomades ordinetis quatenus omnibus tutior fiat concursus ac reditus, et ut curialiter, more videlicet antiquorum principum, cum propria impeosa neminem pauperum lædentes conveniatis.

XXXI.

Adalberti Moguntini litteræ, quibus Oltonem Bamb. ad synodum vocat. (Circa an. 1125.)

ADELBERTUS Sanctæ Moguntinæ ecclesiæ humilis minister et apostolicæ sedis legatus, venerabili et in Christo dilecto fratri et coepiscopo domno Ottoni, salutem obsequium fraternæ dilectionis.

de ipsius reformanda pace et religione, quantum divina misericordia concedet, sollicitius pertractare.

Siquidem fratrum, qui nobiscum sunt, et quos præsentialiter vel per litteras nostras convenire potuimus, tale est consilium. Quoniam venerabilis frater et coepiscopus noster Rogerus (164) viam universæ carnis ingressus est,in hoc Ecclesiæ illi provideamus,ut promovendo fratrem illum Gebehardum dispersa illius Ecclesiæ dispensatorie potius recolligamus, quam alium super imponendo graviter quidem dispersa funditus exstirpare permittamus.

Quocirca fraterna vos commonemus charitate, ut præsentiam vestram conventui fratrum nostrorum, B quos in idipsum convocavimus, in proximo festo B. Lucæ (165) velitis repræsentare, vel si id minime valueritis. adimplere consilio quod Spiritus sanctus vobis dictaverit, consensus vestri litteras non differatis transmittere.Valete, et in orationibus vestris nostri memoriam facite (166.)

XXXII.

Ottonis ep. Bamberg.litteræ derestauratione monasterii Banthensis. (Anno 1127.)

[Ex archivo Banth. et Vinar.]

C. In nominæ sanctæ et individuæ Trinitatis, Otto humilis sanctæ Babenbergensis Ecclesiæ episcopus octavus. Quia summus et essentialiter bonus pastor curam sancti ovilis sui committere dignatus est humilitati nostræ, pervigili corde debeC mus amare, fovere et augere profectum spiritualis vitæ, et in hoc ipsum vota fidelium verbo et exemplo informare et adjuvare. Ecclesiam igitur monasticæ professionis, quam in Bantzensi castro fundavit et edificavit felicis memoriæ Alberad comitissa (167) pro redemptione animæ suæ et omnium suorum, et domino meo beato Petro in hoc Babenbergensi loco cum omnibus prædiis suis per manum mundiburdi sui Hermanni marchionis delegavit, negligentia prælatorum suorum spiritualibus et temporalibus bonis desolatam paterna gratia respeximus, eamque innovare et in ecclesiasticum statun erigere omnimodis intendimus. Et ne in vacuum denuo curreret intentio bonæ voluntatis nostræ, Baldewinum virum probabilem et omnibus bonis convenientem abbatem inibi ordinavimus, adjunctis ei viris fidelibus et religiosis. Ipsam vero ecclesiam anno Dominicæ Incarnationis millesimo cente

Tribulationes et destructiones Herbipolensis Ecclesiæ quæ et quantæ sint,quandiu duraverint,jam dudum discretioni vestræ innotuit, quæ usque adeo multiplicatæ sunt nisi in brevi eis provideat omnipotens et misericors Dominus,quod in proximo Ec- D clesia illa omnimodis annihilabitur. Unde si facultas suppeteret, vestræ fraternitatis præsentiam et

(163) Hic aliquam speciem capitulationis deprehendisse me arbitror.

(164) An. 1125, vid. Episcop. Wirceb. p. 60. (165) Nulla alicubi hujus synodi, ut videtur, omissæ mentio.

(166) Ibidem p. 307 legitur alia Ottonis nostri citatio ad synodum Mogunt.in causa Ottonis Halberstadensis episcopi, qui miserum suum statum Ottoni nostro per litteras suas exposuerat, ejus auxilium efflagitans; qui tamen impedire non potuit quominus iste ob Simoniam postea depositus fuerit, util. c. memoratur.

(167) Primam hujus monasterii originem alibi (Hist. Wirceb. p. 310.) ad annum 1058 revocavimus, ab Alberada comitissa jam vidua incœptam una cum altero marito Hermanno marchione Vohburgensi a. 1069 absolutam. Qui nostram Wirceburg. episcopatus historiam recensuit (len. litt. Zeit. a. 1795. B. III. p. 658.), Alberadam filiam dicit Ottonis marchionis de Schwinfurt, qui a. 1048 etiam dux Sueviæ fuit; primum vero maritum ei tribuit Henricum de Landsberg ex Bavaria, qua fide, ipse silet. Vid. supra n. 40.

simo decimo quarto, indictione septima, undecimo A petente ipso venerabili abbate a comite Rapotone, Kalendas Octobris solemniter dedicavimus in honore beati Petri principis apostolorum et magni pretiosique martyris Dionysii.

Ipsa die secundum tenorem testamenti sui et fidem antiquæ traditionis, consilio et testimonio piorum et ministerialium nostrorum, eidem Ecclesiæ omnia bona sua computavimus, assignavimus et confirmavimus, videlicet Muggeburg cum omnibus pertinentiis suis, mobilibus et immobilibus, villis, pratis, silvis, pascuis, viis et inviis, exitibus et reditibus, et totum Bantzgowe quod inter ltesam et Moyam situm est, cum villis, silvis et terminis suis, exceptis prædiis et beneficiis ministerialium, et excepto monte Stekkiltze et prædio Grodeze cum pertinentiis suis, et foresto Bantzensi, in quo tamen habet abbas B ejusdem loci cædendi et pascendi liberam facultatem. Quæcunque igitur bona ipsius ecclesiæ infra terminos Muggeburgensis prædii vel in aliqua parte possessionis ejus injustis beneficiis, imo prædatoriis permissionibus aliqua occasione vel ingenio a ministerialibus nostris vel ab aliis hominibus usurpata et distracta fuerunt, solerti cura et frequentibus expensis ei recognosci et restitui effecimus, omnemque possessionem ejus vel in locis descriptis vel in Volckaba et in Cloden, vel ubicunque sitam, utpote sortem Domini, divino banno ab aliorum invasione munivimus.

C

Succedente quoque tempore considerantes, præfatum montem Stekkiltze importunis et malis hominibus in præsidium vesaniæ suæ congruentem, prospicientes futuræ securitati sub privilegio et testibus idoneis ipsi ecclesiæ in perpetuam possessionem redonavimus anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo septimo, indictione quinta, regnante gloriosissimo imperatore Lothario. Hujus rei testes sunt Eberhardus præpositus major, Egilbertus decanus, tuto magister scholarum Eberhardus, Uodalricus, Reginboto comes, Sterker comes, Babo, Thiemo, Arnolt, Starker, Luipolt, Liupolt et alii multi de clero et populo. Hoc autem pactum cum abbate stabiliter inivimus, ut neque per eum neque per aliquem successorum ejus venditione, concambio vel beneficio in aliam transeat personam. Ipsi quoque et successoribus ejus auctoritate Dei et nostra hoc mandatum et consilium dedimus, ut de prædiis in præsentiarum habitis, vel D in futuro ex oblatione fidelium vel aliquo eventu acquirendis nulli beneficium concedatur, nisi ratione majoris emolumenti, præter hæreditaria beneficia fidelium suorum, quæ etiam pro opportunitate personæ et temporis redimero et expedire labo

rent.

His ita compositis cum eadem plantatio fidelium Christi nostra opera et industria abbatis sui divinis et humanis proficeret incrementis, annua advocatorum servitia, quæ ex paterna hæreditate illis statuta dicebantur de fratrum cellario, non sine magno familiaris rei detrimento persolvebantur. Quapropter

qui eo tempore advocatus ejus erat, hoc obtinuimus, ut omne jus suum, quod sibi de ipsa abbatia deberi affirmabat, in manus nostras remitteret, ethoc ei in stabile deneficium concessimus, ut annuatim duo talenta ab ejusdem loci abbate pro debito totius servitii ipsi ejusque hæredibus persolvantur. Hæc omnia successoribus et filiis nostris in perpetuum memoriale insinuamus et commendamus, ut sciant et recogitent quod pro fide et merito fundatorum suorum exemplo nostræ humilitatis Batzensi Ecclesiæ debeant prodesse et præesse speciali gratia, salvo privilegio libertatis ejus in canonica electione prælati sui.

Et ut hæc omnia rata et inviolata permaneant, et ea nemo temerarius infringat, chartam hanc inde jussimus conscribi et sigillo nostro roborari, anathematizantes et banno episcopali obligantes omnes qui in ea traditorum vel confirmatorum violatores exstiterint. Conventionis autem nostræ cum advocato hi testes sunt, Egilbertus decanus, Tuto magister scholarum, Uodalricus custos, Gerunck decanus de Tuirstat, Stercker comes, Reginboto comes, Helmrich, Adelbero, Poppo, Diepolt, Arnolt, Rinmunt, Gotefrit, et alii multi de clero et populo Babenbergensi.

XXXIII.

Wigandi Tharisiensis abbatis litteræ, quibus S.
Ottonem ad reditum e Pomerania hortatur.

(Anno 1127.)

Domino et Patri charissimo pio Ottoni, episcopo ac gentis Pomerania apostolo, Wigandus Tharisiensis cœnobii provisor indignus, dignum in omnibus servitium et oratione spirituale debitum.

Benedictus Deus, Pater misericordiarum, Pater luminum, qui ex utero formans vos servum sibi dedit in lucem gentium, ut salus ejus in extremis terræ per vos annuntiaretur, ac lumine fidei tenebrosa gentilium corda irradiarentur. Unde mater Ecclesia novo filiorum augmento digne lætatur, dum per ministerium vestrum multa millia barbaræ nationis sacro baptismate renascuntur, et abjecta idolorum cultura, destructis delubris, reædificatis ecclesiis verus Deus adoratur et colitur.

Ergo post Evangelium alienis annuntiatum, post tanti ministerii opus consummatum, jam ad proprias oves revertenti pastori grex omnis lætabundus occurrit, clerus cum populo, ac singulari gaudio monachorum processio Patrem suum suscipit, concinens in jubilo cordis et voce exsultationis : Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere ut intueamur te (Cant. vi). Ego autem horum omnium minimus, sed fidei et dilectionis integritate nulli secundus, circa festum S. Mauritii in Saxoniam veni, sperans optatissimum adventum domini mei, ut primus susciperem, quem novissimus deduxi. Sed redeunte nuntio vestro spe exspectationis meæ frustratus, multum autem de certo reditu vestro lætificatus, quod corporali præsentia non

potui, in spiritu humilitatis dominum meum pri- A
mus salutare studui, dicens non sono tantum oris,
sed flagrantissimo etiam jubilo cordis :

Salve, magne Pater, dic libere, dic reverenter,
Dic rogo versifice, inclite præsul ave.
Exspectate redis populi spes optio cleri,

Digne dator legis, certa medela gregis.
Nolumus ergo vos ignorare, Pater sanctissime,
quia ex quo recessistis, semper imminebat nobis
dies angustiæ et tribulationis. Tyrannus enim Con-
radus (168) toto pene anno in castello Nurnbergensi
moratus bona episcopatus sibi vicina devastavit, de
redditibus vestris frumentum ex parte abstulit, cen-
sum sibi persolvi statuit, villicum de Rustall bis ca-
ptivatum omnibus rebus suis dispoliavit. Insuper
urbem Babenberg callida machinatione, ut fertur,
apprehendere studuit, sed Deo gratias iniquitas ejus B
nequaquam prævaluit. Ego enim et Conradus custos
de dispensatione nobis credita solliciti, civitati præ-
sidia et custodes cum cæteris fidelibus vestris depu-
tavimus, militibus, prout opus erat, stipendia eroga-
vimus, reliqua omnia quæ commisistis diligenter
procuravimus.

Inter Hermannum et Fridericum maxima guerra habetur, insidiæ diversæ altrinsecus tenduntur, rapinæ rapinis, incendia incendiis redduntur ; inter quæ villa subjacens Lapidi Botonis [Botenstein]cum ecclesia combusta est. Fridericus quadam nocte munitionem Niestein cum militibus suis clam ingressus viriliter agere cœpit. Sed qui in arce erant, missis jaculis et jactis lapidibus unum de suis occiderunt, plures vulneraverunt, sicque infecto negotio vix cum C suis omnibus evasit. Præterea per totam provinciam multa mala grassantur, rapinfs incendiis omnia vastantur. Ergo tot malis, tot miseriis, finem facere sperantes adventum vestrum clamamus singuli, clamamus omnes: Veni, domine, veni, festina, ne tardaveris, adveni desiderabilis, quem exspectabamus in tot tribulationum tenebris.

Reliquus rerum vestrarum status in Bavaria et Saxonia satis prospere agitur. De negotio autem mihi specialiter injuncto paternitatem vestram scire volo, quia cuprum ad septingentos et eo amplius centenarios comparavimus, ex quibus trecentos maxima difficultate usque Smalchalten perduximus, et jam viribus exhausti manum auxilii vestri ardenti desiderio præstolamur, ac exoptatissimum omni regno sanctitatis vestræ reditum vix exspec

tamus.

XXXIV.

Adalberti II ep. Mog. epistola ad Ottonem Bamb. de excommunicatione Conradi invasoris regni a. 1127 facta.

(Circa an. 1127.)

Adelbertus Dei gratia Moguntinus archiepiscopus et apostolicæ sedis legatus, venerabili fratri Ottoni Babebergensi episcopo, salutem in Domino.

(168) Postea rex Lotharii successor. (169) Falluntur, qui hæc ad Henricum V imp. et a. 1119 referunt, qui licet ab episcopis fuerit a

Excommunicationem, quam communicato fratrum et principum consilio in invasorem regni fecimus, jam dudum fraternitati vestræ per litteras nostras significavimus. Sed quia dubitamus utrum ad vos pervenerint litteræ, audivimus enim quod ecclesia vestra velit eas ignorare, mittimus iterum præsentes apices monentes, ut quod fecimus nos, et vos faciatis, et per omnes ecclesias vestras ipsum iniquitatis auctorem cum fautoribus suis a communione Christiana etomni divino officio arceri præcipiatis (169). XXXV.

Conradi archiep. Salzburg. litteræ ad Ottonem et canonicos Bambergenses de eorum decano in patriarcham Aquileiensem electo.

(Anno 1128.)

Venerabili fratri O.[TTONI] Babenbergensis Ecclesiæ episcopo, C. [ONRADUS] Salzburgensis Ecclesiæ Dei gratia humilis minister, devotæ orationis affectum ac servituis obsequium.

Electo Aquileiensi Ecclesiæ in episcopalis fasti gii dignitatem decano vestro, fratre nostro et con. sacerdote dignissimo eliminatam fuisse veterum spurcitiorum, quæ longo illic tempore dominata fuerat, credebamus fœditatem, cum abjecta indigna satis omni ecclesiastico regimini persona, clerum et populum vidimus tam honeste atque canonice de alterius substitutione cogitare, talemque virum mi. rabili unanimitate elegisse, cujus persona, scientia et vita vere nobis idoneum repræsentarent episco. pum. In illius siquidem virtute Babenbergensis decoratur et honoratur Ecclesia, in quam rursus eum necesse fuerit fiducialius spem ponere, virtutis et disciplinæ fructus inveniri non dubitamus, cujus primitias tam dulces in hoc viro prægustavimus.

Verum, ut apparet, nondum impleta sunt peccata Aquileiensium, qui eadem perfidia, quam contra illum Gerardum [al. Richardum] stirpem inutilem exercebant prius ob illius nequitiam, nunc contraistum canonice electum, ideoque merito suscipiendum, semper insani et perfidi tumultuantur ob ejus probitatem omnibus amplectendam, ut illud, quod mali bonum elegerunt, non suum, sed Dei fuisse ostendant, et per hoc quod innocentem persequuntur, propositum suum sui similem eligendi fuisse evidentissimum faciant. Quorum malitiame quantum oportuit patienter sustinens, et quantum potuit pro tempore leniter arguens, ac deinde negata sibi a clericis obedientia honesta occasione prudenter declinans, egregiæ virtutis et modestiæ exhibuit documentum, et transgressoribus dignæ confusionis intulit opprobrium.

Nuncitaque absentiam ejus, si recederet, æquanimiter ferre non valentes, apud nos manere rogavimus, quousque castigata furentium insolentia electum suum recognoscerent, et debita reverentia reposcerent. Sed metuentem, ne fama sua propter communione exclusus, neutiquam tamen regni invasor fuit, quod Conrado Hohenstauffensi competit, de quo præcedens epistola agit.

vicinitatem locorum aliquid suspicionis ex hac re A fidelis et catholicus nobis assistendo legationem

pateretur, eum tenere non potuimus,virtutum suarum apud nos depositum servantes in pace dimisimus, obsecrantes vos, tam pro antiqua amicitia quam pro adepta sibi et nobis honoris gloria,diligere eum ut fratrem, honorare eum ut electum pontificem, servare ut necessarium hominem, in quo nihil præter pietatem invenimus et honestatem, quem etiam denuo in opus, ad quod assumptus est restitui necesse erit.

Ejusdem litteræ ad canonicos Bambergenses.
C. Saltzburgensis Ecclesiæ Dei gratia, si quid
est, fratribus omnibus Babenbergensis canonica
orationem cum dilectione,omne bonum cum salute.
Succisa in Aquilegensi Ecclesia arbore, quæ inuti-
liter terram occupabat, æstuantibus nobis,ne similem B
vel certe nequiorem vacanti sedi improbitas cleri-
corum adduceret, repente nobis vir probitate con-
spicuus, omnium honore dignissimus sacerdota-
lem infulam suscepturus dominus et frater noster
E. [GILBERTUS] decanus vester producitur, cujus
virtute atque in bonis artibus exercitata prudentia
omnem nostram anxietatem expulsam esse gratula-
remur. In quo, in verum fateamur, Ecclesiæ vestræ
honor plurimum sublimatur, in qua tam utilis tam
egregia persona nutrita cognoscitur. Unde quia nihil
in eo nisi quod ecclesiasticam personam deceat,
bonos delectet et malos offendat, experti sumus
honestatem sæculi, pietatem Dei, per quæ etiam
Aquilegiensium displicuit oculis, jure dignum est, ut
a vobis atque omnibus ecclesiæ filiis honoretur et
diligatur pro magno probitatis ejus testimonio,quod
malis displicuit. Displicuisse tantum malis, ait bea-
tus Gregorius, magna bonorum commendatio est.
XXXVI.

S. Otto Bamb. ad concilium Herbipolense invitatur
pro Innocentio papa recipiendo.
(Anno 1130.)

In Christo plurimum dilecto fratri Ottoni Bambergensis Ecclesiæ venerabili episcopo, frater Gualterius Ravennatis Ecclesiæ humilis minister, et frater Gerhardus sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis, apostolicæ sedis legati salutem et omne bonum.

C

Fraternitali vestræ notum esse credimus quod dominus noster papa Innocentius cum litteris suis misit nos et ad regem et ad regni principes, qui cum D amore et honore nos recepit, sed responsionem suam ad consilium principum distulit, inter quos fraternitatem vestram primam aut inter primos pro servitio Ecclesiæ ad curiam festinasse credidimus, quippe quem inter reliquos episcopos regni Teutonici mater nostra Romana Ecclesia quadam prærogativa dilexit et tanquam specialem filium creans propriis manibus benedixit. Rogamus itaque dilectionem vestram, et in ea fide et devotione, quam matri vestræ Romanæ Ecclesiæ debetis inandamus, ut omni occasione et excusatione remota quantocius ad nos veniatis, et in causa Ecclesiæ tanquam

domini papæ cum litteris suis una cum aliis fratribus

recipiatis et obaudiatis.

XXXVII.

Lotharii regis invitatio.

Lotharius Dei gratia Rom. rex Ottoni dilecto fidelique suo Babenbergensi episcopo, gratiam suam et omne bonum.

Propter instans et valde necessarium Ecclesiæ et . regni negotium Wirtzburch gratia Spiritus sancti tractandum, de infirmitate tua, quæ adventum tuum ad nos tardavit, dolemus, quia prudentiæ tuæ discretione ac consilio ad opus Ecclesiæ et regni potissimum nunc indigemus. Verum quia virtus in infirmitate perficitur, in ea charitate, quam Ecclesiæ,pro qua Dei gratia semper devote laborasti, debes, commonemus te et quam intime rogamus, ut si alio vehiculo non possis, navigio saltem ad nos et ad conventum venerabilium confratrum et coepiscoporum tuorum Wirtzburch una nobiscum adventum tuum desiderabilem præstolantium venire properes. Vale.

XXXVIII.

S. Ottonis Bamb. litteræ fundationis monasterii
Heilsbronn.
(Anno 1132.)

C. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis.OTTO sanctæ Babenbergensis Ecclesiæ gratia Dei episco. pus, universis Christi fidelibus.

Quia subsidia temporalis vitæ a Christo Redeinptore nostro nos accepisse recolimus, indignum est, si non etiam ad laudem et gloriam ejusdem Redemptoris nostri quæ possumus bona operemur. Quapropter universorum notitiæ patere volumus, qualiter nos prædium apud Halesprunnem ab Adelberto comite et a fratre suo Chunardo atque a tribus sororibus suis digno pretio comparavimus, idque beato Petro in Babenbergensi Ecclesia,cui auctore Deo deservimus, per manum Adelberonis de Tagestetten donavimus. Ut autem in prædicto loco desiderii nostri adjuvante Domino compleretur effectus, quo scilicet monastica religionis ordinem inibi institueremus, basilicam ibi in honore beatæ Mariæ virginis cum claustralibus officinis exstruximus, convocatisque illic fratribus, ac ordinato eis spirituali patre locum ipsum in nomen abbatiæ promovimus. Dedimus quoque eidem cœnobio per manum Wignandi de Beerbach in usus fratrum prædium apud Adelstorf, quod a quodam Dieterico et a sorore ejus ac Eberhardo, nec non et ab Irmingarda a liberis eorum cxcv marcis comparavimus. Item Halesprunnem, Witramdorf, Erlehe, Obpendorf, Velsendorf, Pecemannesdorf. Quæ igitur bona præfato monasterio præsentis scripturæ pagina roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem cœnobium inpræsentiarumjuste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, præstante Do

« PoprzedniaDalej »