Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

quam expugnavit Jesus. Emmaus autem ubi Domi- A vertex ipse campestris et multum amœnus, viginti et nus cum discipulis suis post resurrectionemcomedit, sexaginta stadiis ab Jerosolymis distat. In turre autem Cades domus fuit Jacob, cujus fundamenta usque hodie apparent. In Galilæa autem est villa Some, de qua fuit Abisac Sunamitis, et mulier in cujus domo mansit Elisæus : quæ domus usque hodie permanet. A monte vero Hermon qui excelsus valde est, omnis Galilæa videtur, in quibus nichil pulchrius est; nam cum sit planities grandis, aliud nihil est nisi vineæ et oliveta. Ibi autem ager est, in quo Dominus cum discipulis suis comedit: ibi lapis est, in quo cubitum fixit Dominus, qui usque hodie videtur. Non longe vero ad eodem monte fons est, quem Salvator benedixit, qui fons ad omnes infirmitates valet. In villa vero Naim, in domum viduæ, cujus filius resuscitatus est, nunc ecclesia est; sepultura autem, in qua ponere eum volebant, usque hodie est. In Nazara vero est hortus, ubi Dominus fuit, postquam reversus est de Ægypto. Prope civitatem, quæ nunc Neapolis dicitur, ecclesia quadrifica est, hoc est in crucis modum facta, in cujus medio est fons Jacob quadraginta cubitis altus,........ de quo Dominus aquam a muliere Samaritana petere dignatus est : duo autem milliaria ecclesia ista distat ab eadem villa, quæ olim dicta est Sichem, A longe vero ab eadem ecclesia passus quingintos est ecclesia, in qua requiescit sanctus Joseph. Locus autem ille in quo Dominus panes benedixit et fregit, citra mare Galilææ ad aquilonem civitatis Tiberiadis, campus herbosus et planus, nunquam ex illo tempore aratus, nulla habens ædificia, fontem tantum, ex quo tunc illi biberunt, ostendens.

Qui ergo ab Jerusalem Capharnaum pergunt, per Tiberiadem iter habent,deinde secus mare Galilææ, et locum benedictionis panum,a quo non longe civitas Capharnaum murum non habens, angusto inter montem et stagnum situ, pes maritinam oram, orientem versus,longo tramite protenditur,montem ab aquilone, locum ab austro habens. Nazareth murum non habet sed magna ædificia, duasque grandes ecclesias, unam in medio civitatis, supra duos fundata cancros, ubi quondam fuerat domus in qua Dominus nutritus est infans. Hæc autem ecclesia duobus, ut dictum est, tumulis, et interpositis arcubus suffulta habet inferius inter

trium stadiorum spatio dilatatus, ubi grande monasterium.grandi quoque silva circumdatur, tres ecclesias habens,unam in honore Domini Salvatoris,reliquæ autem duæ in honore Moysis et Eliæ. Locus vero ipse muro cinctus magna gestat ædificia, valde autem excelsior, et altior quam Hermon: nam et Galilæa omnis, et mare Tiberiadis inde apparet. Contra se vero positi sunt montes utrique. In Endor est domus pythonissæ, ad quam fuit Saul nocte, de qua domo adhuc fundamenta apparent. In Tiberiadis eo loco nunc est ecclesia,in qua domus fuit apostolorum Jacobi et Joannis. Ibi etiam juxta mare Tibariadis est, super quem Dominus pedibus ambulavit. In Capharnaum autem ex domo apostolorum principis ecclesia facta est, qui parietes usque hodie ita stant sicut fuerunt. Ibi paralyticum Dominus curavit. Illuc est et synagoga, in qua Dominus dæmoniacum curavit,ad quam per gradus multos ascenditur; quæ synagoga ex lapidibus quadratis est facta.Non longe autem inde cernuntur gradus lapidei super quos Dominus stetit. Ibibem vero super mare est campus herbosus habens fenum satis, et arbores palmarum multas, et juxta eas septem fontes, qui singuli infinitam aquam emittunt, in quo campo Dominus de quinque panibus et duobus piscibus populum satiavit. Sane lapis, super quem Dominus panem posuit, nunc est factum altare de quo lapide non frustra tollunt venientes pro salute sibi, et prodest omnibus. Juxta cujus ecclesiæ parietes via publica transit, ubi Matthæus apostolus teloneum habuit; C inde in montem, qui juxta est, est spelunca in qua ascendens beatitudines dixit Salvator. Non longe autem inde est synagoga,quam Salvator maledixit; nam cum transiret Salvator, et illam Judæi fabricarent, interrogavit eos dicens : Quid facitis ? et illi : Nihil. Et Dominus St nihil est quod facitis, nihil erit semper.Quod usque hodie ita permanet. Postmodum enim quoties voluerunt illam Judæi fabricare quidquid per diem faciebant, per noctem diruebatur et mane semperinea mensura inveniebatur fabrica ejus in qua fuerat tunc quando maledicta est.

Inde autem non longe sunt montes Gelboe,ubi est et vicus Gebus,ubi mortui sunt Saul et Jonathas. In Jezrael autem vinea quæ fuit Naboth, nunc puteus tantum est. Ibi et fundamenta turris usque hodie

eosdem tumulos fontem lucidissimum, unde aquam D apparent, sepulchrum vero Jezabel usque hodie

in vasculis per trocleas in ecclesia extrahunt. Altera vero est ecclesia, ubi domus erat in qua angelus S. Mariæ locutus est. Spelunca vero in qua habitavit magna est et lucidissima, ubi est positum altare, et ibi intra ipsam speluncam est locus, unde aquam tollebat. In eadem autem civitate,ubi fuit synagoga, nunc est, ecclesia,ubi Dominus legit librum Isaiæ. Foris autem castellum fons est,unde aquam sancta sumebat Maria. Mons Thabor in medio Galilæa campo in tribus millibus Manrsse ad boream a mari Cenereth distat, ex omni parte rotundus, herbosus valde et floridus, altitudinis triginta stadiorum,

ab omnibus lapidatur.Non longe autem a civitate est mons in quo sedit Elias propheta,quando eum persequebatur Jezabel. A longe est parsmontis Carmeli; est locus ubi Elias altare Domino consecravit. Sebastia, quæ olim Samaria dicta est, continet ecclesiam, in qua requiescit corpus sancti Baptistæ Joannis,et Elisæi, et Abdiæ. In sæcundo autem miliario mons est altisssimus, in quo sunt duæ speluncæ lucidissimæ, in quarum una absconditi sunt prophetæ sub Jezabel, in altera autem sedit sanctus Elias. Milliario autem vigesimo a Sichem est templum destructum in Silo, ubi est et sepulcrum. Heli

B

phoenix post quingentos annos residere consuevit. Ægypti autem cum sint ubertissima loca; tamen, quæ tenuerunt filii Israel, sunt meliora.

sacerdotis. In Bethel autem ibi constructa est eccle- A est columna grandis, quæ appellatur Bomon, inqua sia in eo loco ubi Jacob, dumiret in Mesopotamiam vidit scalam in cœlum usque tendentem. Ibi est etiam et sepulcrum prophetæ qui prophetavit adversus Jeroboam. Milliario autem vicesimo secundo ab Jerosolymis inter Sochehet Judæ, et inter Zechara Muel occidit David Goham Philisthæum. In Eleutheropoli autem loco Bycocyca, in qua est sepulcrum Habacuc prophetæ. Ab Eleutheropoli autem milliario quinto decimo est sepulcrum sancti Esdræ prophetæ in loco qui dicitur Asoa. Et in milliario tertio in loco qui dicitur Chariassati, quod ante dicta est autem Morastites, est sepulcrum sancti Micheæ prophetæ. Taphnis est posita super ripam fluminis Nili. Ibi est palatium Pharaonis, ubi sanctus Moyses coram Pharaone mirabilia fecit. Alexandria ab occasu in ortum solis longa. ab austro ostiis Nili cingitur, ab aquilone lacu....... cujus portus cæteris difficilior quasi ad formam humani corporis in capite ipso et statione capacior, in faucibus vero angustior, qua meatus maris ac navium suscipit, quibus quædam spirandi subsidia portui subministratur; ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma, ita diffusio maris longe lateque extenditur: in ejusdem dextera portus parva insula habetur, in qua pharus, id est turris maxima est, nocturno tempore flammarum faucibus ardens, ne decepti tenebris nautæ in scopulos incidant et vestibuli limitem comprehendere nequeant, qui etipse se semper inquietus est fluctibus hinc inde collidentibus. Portus vero placidus semper amplitudinem triginta stadiorum. A parte Egypti urbem intranti

C

bus, ad dexteram occurrit ecclesia beati Marci evangelistæ nomine consecrata, in qua ipse beatissimus requievit. Circa Nilum aggeres crebros propter irruptionem aquarum facere solent, qui si forte custodum incuria rupti fuerint, non irrigant, sed opprimunt terras subjacentes, et qui plana Ægypti incolunt super rivos aquarum sibi domos faciunt, transversis trabibus pontes. Memphis vero adhuc palatium continet, ubi sanctus Joseph frequenter ingrediebatur. Inde ad milliarium sextum contra ripam fluminis Nili est thronus Moysi et Aaron. Sunt autem prædicti throni in monte excelso, ubi sunt duæ turriculæ, quæ per gradus plurimos ascenduntur; una earum habuit tectum, alia autem sine tecto est. Ibi ascendebat Moyses quando loquebatur D filiis Israel cum deprimerentur, in alia vero orabat. Subtus autem in circuitu est campus, ibi filii Israel lateres faciebant. Inde autem ad mille passus villa est supra ripam fluminis, ubi sancta Maria cum Domino fuit, quando in Ægyptum perrexit. Inter Memphis veroet Babylonia millia sunt duodecim, ubi sunt pyramides plurimæ, quas fecit Joseph ad frumenta recondenda. Eliopolis distat a Babylonia millia duodecim. In medio autem hujus civitatis est campus ingens, in quo est templum solis, et ibi est domus Petefræ. Inter domum autem Petefræ et templum est domus Asennec. Ibi vero est et viridarium solis,ubi PATROL. CLXXIII.

Pars Arabiæ quæ jungitur Palestinæ, inaccessibile iter habet; non licet mansionibus quindecim.... loca tamen ipsa sine aqua sunt.Ab Jerusalem autem usque ad montem sanctum Sina,sunt mansiones viginti duoPelusius vero metropolis est provinciæ Augusta Nices; Augusta Nicææ autem provincia in Ægypto est. A Pelusio autem usque ad montem Sina sunt mansiones duodecim. Antequam vero pervenias ad montem Sina occurrit castrum Clesma super mare Rubrum, ubi filii Israel sicco pede transierunt mare. Vestigia autem currus Pharaonis in mediis arenis apparent usque in sempiternum. Rotæ autem ipsæ inter se multo plus apparent, quam currus temporis nostri qui nunc in Romano imperio fiunt. Nam inter rotam et rotam viginti et quatuor pedes, et eo amplius fuerunt; orbitæ autem ipse habent binos pedes in lato. Vestigia vero currus Pharaonis usque ad mare accedit, ubi autem ingressus est in mare, dum vult filios Israel comprehendere; in eo autem loco, in quo ingressi sunt filii Israel in mare, id est quousque Pharaonis orbitæ apparent in hodie duo signa posita sunt, unum in dextro, et aliud in sinistro, idem ad si columnellæ factæ surt. Locus autem ipse non longe a castro est, id est de Clesma. Clesma autem ipsa in ripa est,id est supra mare ;nam portus estibi clausus, qui portus mittit ad Indiam, vel excipit venientes naves de In

dia, alibi enim nusquam in Romano solo accessum

habent naves de India, nisi ibi. Naves autem ibi et multæ et ingentes sunt ; quare portus famosus est pro advenientibus ibi mercatoribus de India. Nam et ille agens in rebus, quem Logotetema appellant idem qui singulis annis legatus ad Indiam vadit jussu imperatoris Romani, ibi sedes habet, et naves ibi stant ipsius. Hic est locus ubi pervenerunt fili Israel fugientes a Pharaone, quando de Egypto profecti sunt. Hoc autem castrum postmodum ibi positum est pro defensione, et disciplina pro incursione Saracenorum. Locus autem ipse talis est...... id est campi arenosi, excepto monte illo uno, qui incumbit in mari, in cujus montis latere ex adverso colligiturmarmor porphyreticum: nam ex eo dicitur appellari mare Rubrum, quod hic mons, qui per spatium grande super mare Rosseumjacet, rubrum,rosseum lapidem habeat, vel porphyreticum; nam et ipse mons quasi rosseo colore est. Qui tamen mons fuit in dextro filiis Israel fugientibus de Ægypto, ubi tamen cœperunt se ad mare appropinquare: nam venientibus de Ægypto ad dexteram partem ipse mons est erectus valde et excelsus satis, ac si paries, quem putas manu hominum excisum esse. Ipse autem mons aridus est penitus, ita ut nec fru. ctum in se habeat; filii autem Israel exeuntes de Ramesse, primum per medias arenas errando ambulaverunt, cum vero ad mare Rubrum appropiave

36

B

nihilque aluit; illic est nisi aqua et arbores palma-
rum. Prope vero, ad vicum Pharoni ad mille quin-
gentos passus coangustantur montes illi, ut vix
triginta passibus lata ibi sit vallis illa. Ibi appella-
tur locus ille Raphidin, ubi Amalec occurrit filiis
Israel, et ubi murmuravit populus pro aqua, et ubi
Jethro socer Moysis ei occurrit. Locus vero ubi ora-
vit Moyses, quando Jesus expugnavit Amalec, mons
excelsus est valde et erectus, imminens super Pha-
ron. Ubi autem oravit Moyses, ecclesia nunc con-
structa est. Locus autem ipse quemadmodum sedit,
et quemadmodum lapides sub cubitu habuit hodie
parent. Ibi etiam Moyses, devicto Amalec, ædifi-
cavit altare Domino. In tantum autem locus ipse
ad quingentos passus erectus est, ac si per
usque
parietem subeas. De Pharon vero usque ad montem
sanctum Sina millia tringinta quinque. Porro in Ase
roth adhuc apparet quemadmodum fuit de lapide
vallum ipsum ubi habitaverunt filii Israel cum rever-
terentur a monte Dei. Throni etiam tres ibi sunt de
lapidibus facti modice in editiori loco, unus Moysi,
reliqui vero Aaron et Jethro. Cella autem ubi sepa-
rata fuit Maria Moysis soror septem diebus, usque
hodie super terram duos pedes eminet. Ab Aseroth
autem usque ad montem sanctum Sina inter montes
ad dexteram et sinistram totam per vallem ipsam
monumentis plenus est. Prope vero montem sanctum
in loco qui appellatur sepulcra Concupiscentise to-
tum sepulcris plenum est. Antequam vero perve-
nias ad montem Sina sunt sex montes qui faciunt

runt, tunc mons de dextero illis qui apparebat, in A Ab utrisque vero partibuslocus ille agros aut vineas, proximo factus est, et jungentes se ipsi monti, perveniunt ad mare; latus autem montis illius excelsi de dextro illis veniebat, et mare de sinistro; tunc subito euntibus eis ante ipsos apparuit locus ipse ubi mons in mari jungebat, imo ingrediebatur, ubi promontoria faciunt. Campus autem ipse, ubi filii Israel nocte illa mansuerunt cum Moyse,infinitus est, et planities ejus ingens. Distat vero locus ubi incumbit mons in mare a castro Clesma passus quingentos. Inter castrum autem et ipsum montem medius est locus a promontorio montis, ubi ingressi sunt filii Israel in mare et Pharaon post eos. Trajectus autem, ubi transierunt sicco pede mare Rubrum, habet octo millia passus in lato. Mare autem Rubrum non hoc habet nomen, quia rubra est aqua, aut turbulenta, sed adeo est limpidus et prælustris et frigidus, ac si mare Oceanum: ibi cesse nimii saporis et suavitatis sunt. Omne autem genus piscium in eodem mare sunt tanti saporis ut pisces maris Italici. Deinde omnia quæcunque de mari desiderari solent, illic ad cibum abundant. Ibi sunt buccinæ et conchylii diversa genera, fondili vero et coacleæ diversæ et ingentes, per littus autem ejus diversæ res jacent, sed majores et pulchriores, quam in nullo mari. Corallum vero in illo littore plurimum est. Ipso autem mare Rubrum par Oceano est. Desertum vero Sur eremus est infinitate solitudinis illius inæstimabilis,ubi triduo ambulaverunt sine aqua.A deserto autem Sur usque ad Maran est mansio una per ripas maris. In Maran vero arbores palmarum paucissimæ sunt. Sunt illic et duo fontes, quos edulcavit sanctus Moyses; inde autem per triduum de sinistro eremus est infinitus in locum qui dicitur Arandara. Arandara autem est locus. . . Pelim fluvius currit, qui tamen tempore aliquo siccatur, sed per ipsius alveum. sive juxta ripam ipsius inveniuntur aquæ.Herba vero illic satis abundat; arbores autem palmarum illic plurimæ sunt. A transitu autem maris Rubri, id est Sur, non invenitur tam amœnus locus cum tanta et tali aqua, et tam abundanter nisi iste. Inde ergo media mansio juxta mare est.

C

Demum vero apparent duo montes excelsi valde; a parte vero sinistra antequam ad montes venias, locus est ubi pluit Dominus manna filiis Israel.Montes vero ipsi excelsi et erecti valde sunt. Ab alia D autem parte montium vallis planissima est. Ab utroque autum latere vallis montes ipsi excelsi et erecti sunt. Ubi autem montes aperti sunt, et vallis sex millibus passibus lata, longitudinis autem satis plus habet. Montes vero toti per gyrum excavati sunt. Taliter autem factæ sunt cryptæ illæ, ut si suspendere volueris vela, cubicula pulcherrima sint. Unumquodque autem cubiculum est descriptum litteris Hebræis. Aquæ etiam ibi bonæ et abundantes satis in extrema valle sunt, sed non quales in Helim. Locus vero ipse vocatur desertus Pharon, unde missi sunt exploratores a Moyse qui considerarent terram.

vallem infinitam planissimam et valde pulchram.

Trans vallem vero ipsam apparet mons sanctus Sina. Locus autem, ubi se montes aperiunt junctus est cum eo loco ubi sunt sepulcra Concupiscentiæ. A loco autem unde videtur usque ad montem... sunt per vallem ipsam quatuor milia passuum. Vallis autem ipsa ingens valde est... montis Dei, quæ habet in longitudine passus sexdecim millia, in latitudine autem quatuor millia, Qui vult... montem sanctum pergere per transversum ad vallem illam deambulat. Hæc est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Istrael commorati suntquando Moyses fuit in montem quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Locus autem ubi factus est vitulus usque hodie ostenditur, nam lapis grandis ibi fixus stat.

Hæc ergo vallis ipsa est in cujus capite ille locus est, ubi sancto Moysi locutus est Deus in rubo de igne. Ab uno autem latere optimus est ascensus in montem, et ab alio descensus: per medium autem vallis transversatur, et hic ad montem Dei pervenitur. Mons vero ipse in gyro quidem unus esse videtur; intus autem plurimi sunt, sed omnes illi, unus mons Sinai appellatur. Specialis autem ille mons est in cujus summitate est ille locus, ubi descendit majestas Dei, qui mons in medio omnium montium est ; et cum omnes, qui per gyrum sunt excelsissimi sint, tamen ipse ille medianus,in quo descen

ctus Aaron cum septuaginta senioribus. In eo loco tectum non est, petra tamen ingens est per gyrum habens planitiem supra se ubi illi steterunt. In medio autem lapideum altare est. In capite vero vallis, quæ monti subjacet, ecclesia est in eo loco ubi locutus est Dominus in rubo ; qui rubus ipse hodie vivit et mittit virgulta. Ibi ergo aqua est optima Ostenditur etiam in ipsa valle qualiter unusquisque habitationes habuerat. De quibus habitationibus usque in hodiernum diem fundamenta apparent, quemadmodum fuerunt lapidibus circumdata. Ibi etiam est locus ubi tabernaculum fœderis primitus fixum est. Ab alia vero parte inter montes exituret incipitur jam juxta mare ambulare, ita ut subito per aquam maris ambules, subito etiam in quingentos passus per arenanı ambuletur eremi; via enim illic penitus non est, sed qui ibidem ambulant, in locis et locis signa ponunt, ad quæ signa per diem am. bulant, nocte autem signa cameli ostendunt. A mari autem Rubro usque ad Arabiæ civitatem mansiones quatuor sunt. Filii autem Israel, quando egressi sunt de Ægypto, quantum ibant dextra, tantum redibant sinistra, quantum denuo sinistra ibant, tantum denuo retro revertebantur, et sic fecerunt (90) ..

dit majestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut A Deo. Non longe autem inde est locus ubi stetit sancum quis ascenderit in illo, prorsus omnes illi montes, quos excelsissimos viderit, ita sub monte videntur Sina, ac si colliculi. Mons autem cum omnibus altior sit ille medianus quispecialiter Sina dicitur, tamen videri non potest, nisi ad propriam radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam ex eo descenderis,... antequam in eum ascendat, facere non poterit. Montes vero, qui in circuitu sunt, cum maximo labore ascenduntur, quoniam non ascenduntur per gyrum in cochleis; sed directe ascenduntur, ac si per parietem, et directe descenduntur. In vertice autem montis Sina ubilex Moysi data est, ecclesia parva constructa est. In summitate vero montis illius nullus habitat, nihil est enim ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, in qua habitavit sanctus Moyses; mons vero ipse totus petrinus est, ita ut nec fruticem habeat. De summitate vero montis mediani ita subtus videntur esse illi montes excelsissimi quasi colliculi. A vertice autem montis Sinai Ægyptum, Palestinam, mare Rubrum, mare Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum videntur. In monte vero Horeb, qui eidem monti conjunctus est, est ecclesia, et ante ecclesiam, in qua latuit sanctus Elias sub Achab. Ostenditur ibi etiam altare lapideum, quod posuit ipse sanctus Elias ad offerendum (90) Questo ms.,

molto guasto dal tempo, è scemo della fine.

PETRI DIACONI

PROLOGUS IN REGESTUM CASINENSE

AD SENIORECTUM ABBATEM.

(Exstat inter Prolegomena ad Chronicon Casinense, supra, col. 470.)

[ocr errors]

PETRI DIACONI

DISCIPLINA CASINENSIS

(Vetus disciplina monastica seu collectio auctorum ordinis S. Benedicti maximam partem ineditorum opera et studia presbyteri et monachi Bened. e Congr. S. Blasii in Silva nigra. Paris., 1726, 40.) MONITUM.

Sanctus Benedictus ea quæ in sacra sua regula indefinita reliquerat, cujusmodi sunt pænitentiarum modus, vestium forma et color, aliaque id genus, abbatis arbitrio definienda commisit: suis etiam discipulis potestatem fecit pro locorum temporumve diversitate peculiares quosdam ritus, usus ac consuetudines superinducendi, ut ex Regulæ capite ultimo perspicuum est. Voluit tamen vir sanctus, ut introducti semel usus ac ordines firmi stabilesque in monasteriis persisterent; quapropter cap. 63 ab eo cautum est, ne << Abbas conturbet gregem sibi commissum, nec quasi libera utens potestate, injuste disponat aliquid... sed secundum ordines quos constituerit, vel quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad Pacem, ad Communionem, ad Psalmum imponendum, in choro standum, et in omnibus omnino locis ætas non discernatur in ordine, nec præjudicet, etc. » Quare dubium non est quin primis statim illis a S. Benedicto temporibus præter Regulæ præcepta peculares quidam patriique ritus seu usus Casini sint instituti, in quibus disciplina Casinensis scripto tradita fuit ad posteros transmittenda. Hujus rei specimen videre mihi videor in Petri Diaconi Commentationibus anecdotis in regulam S. Benedicti, quarum exemplum ad fidem autographi exactum ante aliquot annos vir piæ memoriæ Archangelus Brancaccius Casinensis abbas ad me direxit. Petrus namque în «< clausula brevi,» ut vocat, dictæ Commentationis suæ Consuetudines et judicia,

quæ in Casinensi monte. S. Benedictus instituit, descripsit : « Consuetudines, ait, et judicia, quæ in loco isto a beato Benedicto constituta sunt, custodi. An autem revera a S. Benedicto constituta sint, satis non liquet. Hoc exploratum habeo, consuetudines et judicia, a Petro relata vetustiora esse aliis omnibus, quæ hac de re ad nos usque pervenerunt. Nam usus et consuetudines, quæ sequiori ævo a Carolo Magno et Ludovico Pio etiam in sacro Casinensi cœnobio stabilitæ fuerunt, his recentiores omnino videntur, ut ex collatione utrarumque evincitur. Vestutatem porro harum consuetudinum præter alia commendant canones pænitentiales al calcem additi, et paucitas festorum præcipuorum quæ post initium adnotantur. Quamobrem, etsi sæculo primum x11 conscriptæ a Petro sint, primum tamen inter consuetudines Casinenses ob sacram vetustatem locum sibi vindicant.

PETRI DIACONI DISCIPLINA CASINENSIS.

(In Clausula brevi Commentationis suæ in Regulam S. Benedicti descripta, ex ms. Bibl. Casinensis, nunquam antea edita.)

In cap. 27 regulæ S. Benedicti.

His autem sermonibus debet senior consolari fratrem delinquentem: Dilige Dominum Deum tuum, frater, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et Consuetudines, et judicia, quæ in loco isto a beato Benedicto constituta sunt, custodi; sciens quod hæc Dei imperio præceperit, diligere proximum tuum sicut te ipsum, et de malis de cætero emendare. Quæ autem custodiri convenit, ista sunt.

Præcipue, ut mente et corpore sit monachus ab omni repurgatus et mundus (91). Ut humilitatem et charitatem teneat, consortia sanctorum diligat, voluntates proprias renuntiet, continentiam amplectatur: fratribus suis obediat, cum omni fervore Deo serviat. Abbas autem nihil extra voluntatem Dei præcipiat, vel dicat, vel imperet: fratrum vitia cum charitate amputet, Monachus autem eo affectu B suscipiat correptionem, quo æger medicinam. Proprium non habeat. Infirmis ac si Christo serviunt [f. serviat]. Verba otiosa non proferat. Honorem hujus mundi non requirat. Ut conversus est, ita sedeat, ambulet, psalmum dicat, in ecclesia communicet.

A præcepto abbatis. Quando ecclesiam intraverint, vel de ecclesia exierint, sive ad comedendum vel bibendum venerint, psalmos decantent. Nullus in claustrum inducatur, nisi prius ad plenum omnem consuetudinem monasterii didicerit. In refectorio nullus audeat aliquid quærere, nisi cum signo (95). Servitores, nisi ea quæ in commune fratribus præparata sunt, nihil comedant, nec aliquid sibi audeant præparare. Cum decanus percutit cymbalum ad vescendum, psalmos decantet. Nemo plus alteri dabit quam alter accipit. Abbas statim ut de capitulo exierit, vadat visitare infirmos. Fratres autem tribus diebus in hebdomada visitandi infirmos habeant potestatem. Qui cibos præparant, ipsi fratribus ministrabunt. Nullus solus (96) mittatur foras ad aliquod negotium absque altero fratre. Si signum datum fuerit, ut egrediantur foras (97), nullus in claustro remanebit, nisi a decano licentiam acceperit. Hi autem qui pergunt psalmos decantent. Nullus pro aliqua necessitate fratrem suum alicubi dirigat sine jussione decani. Nullus de horto tollat aliquid, nisi ab hortulano acceperit. Nullus in refectorio comedere præsumat aliquid sine cæteris fratribus, antequam omnes pariter comedant. Nullus ad mensam reponat aliquid ad vescendum absque his quæ ab hebdomadario acceperit. Præter monasterii coquinam, nullus coquendi cibos habeat potestatem. Nemo habebit præter ea quæ in monasterii regula præcepta sunt; quod si habuerit, ei auferantur. Nullus de claustro neque de monasterio procedat sine præcepto decani. In nocte post somnum cum

Secunda feria (92) ante decanum artifices congregentur, suscepturi ab eo opus manuum quod agere debeant. Nullus autem aliquod opus inchoet, nisi prius oratione præmissa. Expleto autem opere, iterum oratio celebretur. Diebus autem præcipuis, id est sancti Benedicti, sancti Mauri, sanctæ Scholasticæ, Dedicatio ecclesiæ (93), Idus Septembris, Caput Quadragesimæ (exceptis his qui infirmitate detenti sunt), omnes ad Casinense monasterium obedientiales (94) redeant, ut insimul prædictos dies C vigilaverint, orent. Nullus bibat vel comedat ante

celebrent. Nemo aspiciat alterum comedentem ; sed unusquisque ante se respiciat. Postquam a capitulo surrexerint, omnes memoriter retexant quæ abbas vel decanus jusserit. Quando signum pro aliqua re insonuerit, ut conveniant, nullus remanebit absque

(91) Omnia ex Regula sancti Benedicti desumpta. (92) A Cluniacensibus postmodum statutum est sub finem sæculi x, ut singulis diebus post capitulum abbas vel prior monachis singulis officia et manualem operam injungat.

(93) Recentius hoc est: excedit tamen tempora Petri Diaconi.

(94) Obedientiales seu obedientiarii, monachi qui in cellas et prioratus, seu obedientias mittebantur, easque procurabant. Eadem voce Pe

horam, vel post horam. Nullus lavet vel ungat alterum sine præcepto decani. Nullus alteri loquatur in tenebris. Nullus cum altero dormiat in uno stratu (98). Nullus manum alterius teneat. Sive ambulaverint, vel sederint, vel steterint,

trus Diaconus utitur lib. iv. Chron. Casin., cap. 102. (95) Inde Cluniacenses tot signa excogitarunt, ut ex Bernardi Consuetudinibus, et Wilhelmi constit. Hirsaug. patet.

(96) Eadem lex ad Cluniacens. lata est.

(97) Subaudiendum est, causa operæ manualis : neque enim alia de causa omnibus monachis claustrum simul egredi licuit.

(98) Similem cautionem adhibuit S. B. Regulæ cap. 22, Quomodo dormiant monachi.

« PoprzedniaDalej »