Obrazy na stronie
PDF
ePub

ANNO DOMINI MCXXXVIII

RODULFUS

ABBAS S. TRUDONIS

NOTITIA HISTORICA ET LITTERARIA

(FABRIC. Biblioth. med. et inf. Lat., t. V, p. 115)

Rodulfus, abbas monasterii S. Trudonis (Saint-Tron), diœcesis Leodiensis, ipe vitæ suæ notitiam exhibet a libro vin Chronici Trudonensis usque ad lib. x, unde pauca excerpenda sunt. Natus est in villa quæ sita est super Sambriam fluvium, nomine Monasterium, ubi habetur abbatia monialium nigras vestes ferentium. Leodii studia tractavit usque ad annum xvii, deinde monachus factus Porceti juxta Aquisgranum, ad custodis, magistri puerorum, cellerarii, minoris et majoris præpositi dignitatem aspiravit. Postea ad monasterium S. Trudonis perrexit, ubi rursum pueros docuit, postea decanus sive prior, tandem ann. 1108 abbas fuit. Electus quoque. 1121 abbas S. Pantaleonis in diœcesi Coloniensi munus utrumque administravit, disciplinæ monasticæ studiosissimus. Vie Chronica regia S. Pantoleonis, tom.1, Eccardi, p. 927; Val. Andreæ Bibl. Belgicam, p. 801; Swertii Athenas Belgicas, p.665; Oudinum, tomo II, p. 1010; Galliam Christianam, t. III, p. 739, 958.

Ejus opera sunt sequentia :

1. Gesta abbatum Trudonensium, ord. S. Benedicti, edita a Dacherio, Spicil. tom. VII, edit. novæ tom. II, p. 659. 2. Epistola ad Waleramnum ducem Limburgensem, advocatum monasterii Trudonensis, De ejus monasterii statu exstat in Aub. Miræi Codice piarum donationum, tom. I, p. 61, edit. novæ alia p. 520. 3. Epistola ad Stephanum, episcopum Metensem, de statu monasterii sui est liber Ix Historiæ Trudonensis, pag. 691.

4. Rescriptum ad cænobium S. Pantaleonis, aquo quæsitus fuerat, an liceat aliquid pro receptione puerorum accipere? Exstatin Alanectis Mabillonii, tom. II, p. 495, et 466 edit. novæ.

5. Vita Lietberti episcopi Cameracensis. 'Avovúpos edita erat a Dacherio t. IX (edit, novæ tom. II, pag. 138); nostro autem vindicat Mabillonius ex ms. codice Aquicinctiensi, ubi subscriptio hæc erat : Explicit Vita domini Lietberti episcopi, edita a quodam monacho nomine Rodulpho

6. Inedita sunt Carmina varia, quorum ipse meminit Historiæ Trudonensis lib. vIII, p. 690; et Trithemius quoque Volumen septem librorum contra Simoniacos ipse loco citato memorat, Mabillonius in monasterio Gemblacensi invenit, et contenta narrat; sed illi postea in generali monasterii conflagratione perierunt, prout testantur Martene et Durand præfat. ad tomum IV Collectionis ampliss., pag. 17. Meminit quoque, p. 687, Compilationum, quæ multis sententiis divinis et secretis conciliorum plenæ fuerunt, item Gradualis a se conscripti.

7. Acta translationis Sancti Gereonis unius militis legionis Thebæorum. Edita est a Surio d.24 Novemb., nec non a Martene et Durand Collect. ampliss. tom. VI, pag. 1013.

8. Vita Petri Venerabilis, ibid, pag. 1187 (a).

(a) Est Rodulphi alterius Cluniacensis monachi. EDIT.

PATROL. CLXXIII.

GESTA ABBATUM TRUDONENSIUM.

EDIDIT D. B. KPKE PH. D.

Georgius Heinricus (PETRZ, Monumenta Germania historica, Script. t. X, p. 213.)

PROLEGOMENA.

vero gratia habenda est illi viro, qui primus ad scribendas res Trudonensium manus admovit,atque ut eamdem viam, qua ipse præierat, ingredi conarentur suo exemplo invitavit reliquos. Est hic vir Rodulfus abbas Trudonensis, cujus nomen apud suorum temporum homines præclaro honore celebrabatur, qui primus horum gestorum fundamenta saluberrimo posuit consilio. De quo, cum unius ex omnibus Sancti Trudonis scriptoribus nomen servatum sit, paulo altius est repetendum. Cum vero et ipse, et qui primus post eum scribendi partes excepit, uberrime scripserit de juvenili ejus ætate et vita monachica, deque itineribus et ratione qua abbatis munus administraverit, hoc loco leviter

Nullum facile monasterium exo mnibus quæ ori- A potuerit, haud male ad effectum perduxerit. Summa ginis suarumque rerum laudatorem invenerunt,vel benigniorem præbuit scribendi materiem, vel accuratiores habuit auctores, qui per longius temporis spatium fortunæ secundæ vel adversæ vicissitudines prosecuti sunt, quam quod in Hasbania fundatum est Sancti Trudonis monasterium. Per septingentos triginta octo annos a quatuor rerum scriptoribus gesta abbatum monasterii Sancti Trudonis deducta sunt, quæ integra plenaque in hoc Monumentorum Germaniæ volumine primum dare luci publicæ haud immerito nobis gratulari posse videmur. Anni enim 628 usque ad 1366, grande historiæ Germaniæ spatium omnique memoria dignum, in his quos proponimus viginti uno gestorum libris comprehensi sunt. Non omnia quidem quatuor illi Trudonenses, qui et B tantum adumbrasse sufficiat, quæ apud ipsum aupriorum et suorum temporum memoriam posteritati commendarunt, eadem auctoritate scribere poterant, cum neque antiquiora ex ipsorum recordatione traderent, neque omnes eodem felici ad scribendum ingenio essent ornati. Sed hæc est eorum laus, ut quod unusquisque suo loco suisque viribus proferre

ctorem majore cum utilitate unusquisque potest legere.

Rodulfus (1) parentibus plebeiis Monasterii ad Sabim, in comitatu Namurcensi, ubi lingua utebantur Walonica, ante annum 1070 ut videtur (2) natus, in celeberrima Leodiensium schola omnibus illorum

NOTE

(1) Primus quod sciam ex recentioribus qui Rodulti fecerunt mentionem est Trithemius in Chron. Hirsaugiensi ad a. 1120, ubi hæc leguntur: Claruit his ferme lemporibus Rodulfus abbas monasterii Sancti Trudonis in Brabantiæ finibus,nostri ordinis, in diœcesi Leodiensi, homo in Scripturis sua tempestate doctissimus, nec minus regulari vitu sanctimonia quam litterarum eruditione venerabilis, quiscripsit inter cætera ingenii sui opuscula insigne volumen contra Simoniacos in libros septem divisum, Chronicon quoque transacti temporis librum composuit unum et quædam alia nobis incognita. Eadem fere leguntur apud eumdem Trithemium in libro De scriptoribus ecclesiasticis ed. Fabricius, p. 93 : Rodulfus abbas Sancti Trudonis in diœcesi Leodiensi, ordinis divi Patris Benedicti, natione Teutonicus,vir in divinis Scripturis jugi exercitatione peritus et in sæcularibus litteris non infime doctus,carmine valens et prosa et musicus excellens, nec minus opere quam scientia clarus. Scripsit utroque stylo non spernenda opuscula.de quibus feruntur contra Simoniacos libri vi, Chronica quoque liber 1, carmina multa. Cantus etiam in laudem sanctorum plures dulciet reaulari

melodia composuit. Claruit sub Henrico V, anno Dom. 1125. Dein rei litterariæ scriptores accuratius modo, modo levius Rodulfi Vitam litteris mandarunt; ita Possevinus in Apparatu sacro II, 350. V. Andreas in Bibliotheca Belgica, p. 707. Swertius, Athenæ Belgicæ p. 665. Vossius, De historicis Latinis p. 398. Gelenius, De magnitudine Coloniæ p. 365. Fisen, Flores Leodienses, p. 151. Mabillon., Ann. ordin. sancti Benedicti V, 493; VI, 66, 124, 285. Oudinus in Comment. de antiquis script. eccles. II, 1010. Dupin, Nouvelle biblioth. des auteurs eeclés. IX, 185. Cave, Biblioth. script. eccles. 1,571. Fabricius et Mansi, Biblioth. scrip. med. et infirma Lat. VI, 145. Foppens, Biblioth. Belgica II, 1082. Ceillier, Hist. gén. des auteurs sacr. XXII, 68. Histoire littéraire de la France XI, 675. Martène et Durand, Coll. ampliss. IV, p. 17, Gallia Christiania III, 958. Paquot, Mémoire pour servir à l'histoire litt. des Pays-Bas II, 569. De Windt, Bibliotheek der nederlandschen Geschidschryvers I, 26. Supplement à l'art de vérifier les dates, in collectione Nouveaux mémoires de l'Académie de Bruxelles, VIII, 91.

(2) Quod probari videtur iis quæ sequuntur.

adepti essent Heinricum quintum regem, ab hujus legatis et Gisleberto comite Durachiensi advocato in monasterium ille introductus est abbas (8). Qua de causa Rodulfus ad Adalberonem episcopum Metensem missus legatus, ad cujus dominium spectabat Sancti Trudonis abbatia, se adjunxit comitem exercitui Friderici archiepiscopi Coloniensis et Godefridi ducis Lovaniensis, qui eodem tempore Virdunum ad regem proficiscebantur. Qua in expeditione, quam prædones potius quam milites facere videbantur (6), cum decem per dies summo cum vitæ periculo hæsisset et enimicorum insidiis vix evasisset, tanta in eum eruperunt adversariorum odia, ut Rodulfus in tutiorem locum Sancti Laurentii monasterium se reciperet (10). Tandem vero ad

temporum bonis artibus instructus est. Tum Porceti A apud Aquensem urbem nomen ad vitam monarchicam Azelini abbatis tempore professus est anno ætatis decimo octavo, cum legendis sanctorum Vitis animus ejus ad cœlestia petenda esset erectus (3). Cum vero ibi paulatim ad præpositi munus provectus, sine ullo fructu pro regula accuratius servanda contendisset, in aliis monasteriis, e. g. in Hersfeldensi post annum 1088 (4), et præcipue apud Gladbacenses, qui severiorem Cluniacensium normam sibi vitæ ducem sumpserant, hospitari cœpit, et post Azelini mortem, quæ a. 1091 accidit (5), Porceto relicto in alium religiosæ vitæ portum confugere statuit. In Flandriam itaque profectus ad Sancti Trudonis monasterium venit hospes annis 1099-1101 (6), et a Theoderico abbate, qui felicem B concordiam hæ turbæ redierunt; in concilio enim ejus indolem perspexerat, ad refrenandam Trudonensium feritatem,quæ inter intestina abbatum bella ingruerat, socius et adjutor retentus est. Duos per annos scholarum magister pueros primis litterarum rudimentis imbuit, et monachorum cantum satis barbarum secundum Guidonem Aretinum felicissime emendavit. Dein anno circiter 1103 prior electus, accerrimo studio monachorum disciplinam in meliorem statum reformare cœpit. Cumque in saluberrimo hoc consilio abbas Theodericus liberam ei dedisset potestatem,constanter pugnans contra efferos monachos, mores eorum emendavit et semiruta monasterii ædificia resarcinavit. Anno vero 1106 pene desperans de monachis in exsilium ivit, sed eodem anno revocatus, tandem a. 1107 hoc evicit. ut Cluniacensium usus apud Trudonenses introducerentur. Quantum vero odii quantumque invidiæ his omnibus in se susceperit, ipse, suppresso quidem suo momine, satis tamen aperte indicavit (7). Sed in aliis etiam periculis Rodulfus abbati suo fidelissimus fuit adjutor contra Heinricum ducem Limburgensem, qui monasterii advocatus major Herimannum monachum Trudonensibus abbatem obtrudere conabatur. Sed longe majores tempestates concusserunt monasterium, cum post Theoderici obitum mense Aprili a. 1107 de eligendo novo abbate difficillima quæstio exorta esset. Cum enim qui Herimanno favebant suæ partis tutorem

(3) VII, 2.

C

Heinrici regis Leodii eodem anno habito Herimannus ad usurpato munere se abdicavit, et Rodulfus die 30 Jan. 1108 abbas electus, die 23 Febr. consecratus est (11). Gravioribus tandem periculis ereptus est morte Herimanni, qui anno 1114 non sine magno monasterii commodo e vita excessit (12). Sed mox in novas calamitates incidit abbas. Exarsit enim bellum inter Godefridum Lovaniensem ducem et Gislebertem comitem Durachiensem, quo eodem anno 1114 in oppidi Sancti Trudonis incendio monasterium etiam vixdum restauratam igne adustum est (13). Quibus ex bellorum fluctibus cum vix emersisset, denuo in altum mare rejectus est. Nam in turbis de episcopatu Leodiensi exortis contra Alexandrum, quem confirmaverat imperator, Rodulfus fautor erat Friderici episcopi canonice electi, maluitque in exsilium ire anno 1121 quam cum excommunicato illo ejusque amicis communicare (14). Primum Gandæ apud Sanctum Petrum commoratus, dein Caloniam profectus est, ut synodo Friderici archiepiscopi Coloniensis interesset, qua Alexander se ab episcopatu Leodiensi recedere velle promisit. Paulo post d. 6 Sept. 1121 a monachis Sancti Pantaleonis abbas electus est Rodulfus, magnaque cum laude suorum usque ad annum 1123 monasterio præfuit (15). Quo tempore testis interfuit effodiendis reliquiis sanctorum Thebeorum, ex quibus nonnullas ad Sanctum Trudonem transmi

NOTE

(4) Tempore Friderici abbatis, ut ipse testatur I, 5, cujus mentio recurrit in tabulis annis 1095 et 1099 datis apud Wenk Hessische Landesgesch. Urkundenbuch tom. II, 51.

(5) Azelinum hoc anno mortuum esse Quix, vir in rebus Porcteensibus peritissimus, contendit in Adversariis sui, quæ servantur in bibliotheca regia Berolinensi; in libro quem de abbatia Porcetensi conscripsit nenomen quidem Azelini occurrit,neque quod sciam alias ejus mentio facta est.

(6) Tempus quo ad Sanctum Trudonem venerit Rodulfus arctioribus finitus circumscribi nequit. Theodorico abbate regnante, qui obiit mense Aprili 1107, in monasterium receptus est, ut probatur V, 7, alioque loco, VI, 8, testatur se eadem Theode

[blocks in formation]

quos Sancto Trudoni partim recuperavit, partim novos acquisivit (23). Quantas vires quodque tempus consumpserit in reparando meliusque ædificando cœnobio, quomodo dirutum illud vaslum monasterium ad finem perduxerit, Rodulfi continuator nobis testis est (24). Summaque opera, quam in emandanda monachorum disciplina posuerat, ita apud omnes bonam monasterii famam extulit, monachorum numerus, qui ante Rodulfum vix 17 vel 18 fuerat, illius temporibus alterum tantum excederet (25). Quibus omnibus ad tantum et gloriæ et bonæ conditionis fastigium monasterium evectum est, ut postero tempore ad minora tantum descendere posse videretur. Sed ut suo

luit Rodulfus.

sit. Anno demum 1123 mense Junio rediit ad suos A pestates, locorum redituumque probat catalogus, Trudonenses, cum tandem Adalberonis episcopi electione Leodiensium res pacatæ et in pristinum statum essent redactæ. Sed horribilem sane præbe bant aspectum res domesticæ. Rodulfo exsule Gislebertus advocatus mosnasterium denuo tanquam prœdium suum expilaverat (16). Quibus miseriis omnibus circumventus, aliud consilium animo volvere cœpit abbas Romam proficiscendi, ut inde sibi solatium peteret.Itaque comes factus Alexandri olim inimici sui, qui peccatorem absolutionem petiturus erat, non sine novis et itineris et prædonum periculis per Tusciam Romam anno 1126 profectus est. Cum vero res Romanas longe alias quam exspectaverat esse vidisset, anno sequenti corporis morbis factus domum rediit (17). Nihilominus anno 1128 B tempori rebus gestis, ita posteritati scriptis consuapostolorum limina iterum adiit cum eodem Alexandro, qui ob expiandam Simoniam, qua post Adalberonis mortem ipso anno episcopatum adeptus esse accusabatur, Romam erat vocatus (18). Sed ob hoc solum anno 1129 in patriam salvus videbatur rediise, ut novis tempestatibus abriperetur. Anno 1139 Trudonenses crudelissimo bello pressi sunt a Godefrido duce Lovaniensi, cujus ducatus ab imperatore datus erat Waleramno Limburgensi, et a Gisleberto comite, cui advocatia abjudicata erat ob innumerabiles injurias, quibus Sanctum Trudonem vexare non cessabat (19). Cumque inter ipsos illos socios annos 1135 bellum exortum esset, Rodulfus cum suis non minora mala passus est (20). Sed post decursum longum malorum spatium ab omnibus his miseriis morte liberatus est. Cum anno jam 1132 paralysi ita percussus esset, ut sine magno labore ambulare nequiret (21), post triginta annos, quibus in abbatis munere omni cum studio omnibusque animi sui viribus id unum egisset, ut Sancti Trudonis monasterium in meliorem statum redigeret, die 6 Martii 1138 diem supremum obiit (22). Quod quam feliciter cesserit inter gravissimas tem

(16) XII, 1.
(17) XII, 2, 3.
(18) XII, 5, 6.
(19) XII, 7, 8.
(20) XII, 14.
(21) XII, 9, 10.

c

Primum inter eos quos composuit libros obtinent locum Gesta prædecessorum suorum abbatum Trudonensium, quæ eo consilio litteris mandavit utea conservaret, quæ priorum negligentia pene essent oblitterata, et hoc potissimum moneret posteros, ut priorum socordia vitata suarum rerum gestarum monumenta scripta conderent. Quod eo magis erat monendum, cum præter illos, qui Vitam sancti Trudonis sibi tradendam sumpserant (26), historiæ Trudonensium scribendæ manum admovere in mentem venerat sane nemini. Fontes igitur unde priorum temporum memoria hauriri poterat, exaruerant pene omnes. Nam de iis quæ Adelardi primi tempora præcesserant, i. e. annum 999, memoria servata erat pene nulla; neque ante Adelardi II tempora, qui monasterio ad anno 1055 præerat, largius historiæ flumen promanavit. Si jam tredecim illos Gestorum libros, quos primus editor Dacherius uni Rodulfo ascripsit, paulo accuratius inspexeris, vix te fugiet ad uno eodemque auctore hæc omnia minime scribi potuisse. Alius potius auctor Rodulfi vestigia presso pede secutus est. Nam

NOTÆ

(22) In nonnullis etiam tabulis Rodulfi invenitur D mentio: anno 1119 in charta qua continetur divisio jurium inter monachos Trudonenses habitantes in Dunk et parochum, quæ facta est per ipsum Rodulfum, apud Miræum I, 520; dein 1131 in Andreæ episcopi Ultrajectensisconfirmatione ecclesiæ Alburgensis data Trudonensibus, ibid. IV, 364; denique anno 1136 in Stephani Metensis episcopi confirmatione monasterii Averbodiensis, quæ facta est consensu Rodulfi, ibid. I, 102.

(23) Cf. Rodulfi epistola ad Stephanum episcopum Metensem in libro IX et X, 2.

(24) IX, 29,30; X, 13. 16-18. XII. 10. (25) IX. 30.

(26) Primus qui centum circiter annos post sancti Trudonis mortem vitam ejus posteris tradere apud animum constituit, Donatus erat presbyter, cujus libellos legitur apud Mabillon Act. ord. Sancti Bene dioti sæc. II, 1069, et Ghesquier in Act. SS. Belg. V.

Post hunc Guicardus quidam monachus Trudonegi sis patroni vitam sibí sumpsit scribendam sæculo undecimo, cujus liber tenebris nescio quibus tegitur; sed mentionem ejus fecit tertius scriptor Vitæ sancti Trudonis Theodericus abbas in libro suo his verbis; quem (sanctum Trudonem) longeante Donatus diaconus ei postea Guikardus, utriusque linguæ usque ad interpretem uterque periti, Latinitati tradiderunt. Cf. Surii Act. sanct. VI, 544.De Theoderici Vita sancti Trudonis vide Sigebertum De viris illustr. cap. 171 Idem Theodericus conscripsit etiam sermonem de translatione sanctorum Trudonis et Eucherii ibid. pag. 566, qui vero nullius faciendus et momenti. His denique accedunt Stepelini Miracula sancti Trudonis lib. II, qui conscripti sunt ante a. 1055; dedicati enim sunt Guntramno abbati, cujus temporibus ultimis miraculis celebrari cœpit sancti Trudonis sepulcrum. Leguntur apud Mabillon Act. sanctorum ord. Ben. sæc. VI, 2. Recentiori tempore Gerardus Moringus Lovanii 1540 et Molanus in Natalibus sanctorum Belgii vitæ sancti Trudonis operam navarunt, qui præter illos alium libellum inter præsidia habuerunt, quem nominant Informatio domni Trudonis prioris loci. In meam notitiam hujus argumenti liber non venit.

« PoprzedniaDalej »