Obrazy na stronie
PDF
ePub

mondum (sic), respondisse: quia bonus. Hec et huiusmodi faciunt ut ego libentissime vitam meam aliorum utilitatibus dedicem; cogunt autem quam maxime hoc tempore quo me tantorum filiorum patrem conspicio, ut eorum utilitati pro virili parte prospiciam. Cum autem nihil sit utilius nec quod amplius humane vite conducat quam virtus, cum ea sola sit qua 5 via ad beatitudinem paratur; ut nulla ex parte deessem quin erga fratres mee cure creditos paternum explerem officium, ad ea quibus ex officii debito pro religionis ac ipsorum fratrum profectu die noctuque invigilo, id etiam oneris adieci; nam ut aliquid continue haberent pre manibus, quod eos ad studia virtutum accenderet, presens opus, quod titulo conformitatum B. Francisci ad Christum prenotatur, a nemine hactenus impressum et adeo 10 rarum ut a paucissimis haberetur, non sine mediocri labore et incommodo imprimendum curavi1. Continet enim vite Redemptoris nostri, qui fuit idea ac exemplar perfectissimum omnium virtutum, ac heroum nostre religionis, Francisci silicet (sic) ac commilitonum eius qui se totis viribus ipsi capiti conformare studuerunt, nobilissima exempla theologicis floribus ac margaritis ornata; quibus exemplis sibi propositis ut quibusdam calcaribus poterit 15 se unusquisque ad metam salutis concitare. Libri auctor fuit venerabilis frater Bartholomeus Pisanus, vir (ut verbis utar quibus aliquando usus est Cicero) haud magna cum re sed plenus fidei; nam apud ipsum non magnus est ornatus seu spendor verborum, sed plusquam dici potest magnum pondus rerum; fuit enim, ut de Verrone ait Augustinus, magis studiosus rerum quam verborum; quod et de Plotino a quibusdam dicitur, cuius doctam 20 obliquitatem sudantes platonici vix intelligunt. Titulus ipse librum comendat; quid enim dici potest dignius quam de conformitate hominis ad Filium Dei loquatur? Sed nec sic quidem potest libri valor perpendi; legat ipsum quicumque certior fieri cupit quanti res extimanda sit, ac neglecta cortice, ad medullam penetrare satagat; et sic demum intelliget quante dignitatis sit. Ego quidem, Deo dante, libri dignitatem cognoscens, ad utilitatem 25 filiorum meorum fratrum, scilicet Minorum de Observantia familie Cismontane, quorum indigne sum vicarius generalis, ut imprimeretur, sicut iam diximus, effeci: dignam laboris nostri mercedem recepturus, si pro me Dominum rogare dignabuntur.

F. 1r 251r: cf. infra Concordantiam editionum, p. 511-3. Numeratio foliorum est litteris romanis expressa. Initiales cuiuscumque fructus et conformitatis floribus vel figuris ornantur. 30 Binis columnis et lineis 58.

F. 256ra, post Littera responsiva capituli generalis etc (cf. infra p. 503 sq.) sequitur: Salve lector. | Non ignoro, studiose lector, inter legendum librum hunc te nonnullos errores reperturum. Sed non mireris; impossibile enim est aliter esse. Mira-[ƒ. 256rb] bar aliquando non inveniri libros qui non essent depravati 2; nunc mirarer si invenirentur: oporteret enim ut 35 is qui corrigendi provinciam habet semper iuxta impressores esset, nec ab eis ungue latius unquam discederet; quod vix ab aliis, a me autem minime fieri poterat. Non sunt autem hi errores huiusmodi, ut eos vel mediocriter diligens lector non advertat; sunt enim omnes ex litterarum immutatione, transpositione, inversione, omissione, appositione. Invenies quodam in loco scriptum coccito, cum cocy to esset scribendum: greca enim est dictio, et lu40 ctus interpretatur. Invenies Beneditum et martena; et erat scribendum Benedictum et materna. Huiusmodi sunt fere reliqui, quos (ut dixi) unusquisque adhibita saltem mediocri diligentia deprehendet. De modo loquendi auctoris verba non faciam; videtur enim multis in locis minus latine loquutus fuisse. Sed forsitan huius rei causa est, quod noluit (ut beatus ait Gregorius) verba celestis oraculi subesse regulis Donati.

45

Impressum Mediolani per Gotardum Ponticum, cuius officina est apud templum sancti Satiri, Anno Domini MCCCCCX, die XVIII mensis Septembris. | Registrum huius operis | A-Zz-AA-DD etc.

50

F. 256v vacat.

Editio II. (Mediolani 1513).

Titulus: Opus auree et inexplicabilis bonitatis et continentie, Con- | formitatum scilicet vite beati Francisci ad vitam domini nostri Iesu Christi. Habet ff. 12 non num. et 229

1 Ut MS. prelo pararet et minutias corrigeret. Neque enim aliud praestitit uti notae nostrae ostendunt. 2 Agit de mendis et erroribus mere typographicis, uti infra clarius dicit.

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][merged small]

num., quorum realis pagina occupat mm. 240×150, adiectis in margine notis. Gothicis caracteribus, binis columnis cum lineis 69 distinguitur. In f. [1r.] communiori ornamento circum ducto, adsunt: 1. Titulus qui supra, rubro colore impressus; itemque rubro 2.o versiculus: Si quis vult venire post me abneget semetipsum et tollat | crucem suam et sequatur me; sub quem 3. xylographia (mm. 125×88) Christum repraesentans crucem ferentem, quem S. Fran- 5 ciscus alteram crucem baiulans sequitur; inde 4.o versus rubro atramento:

Se neget atque crucem tua post vestigia, quisquis
Prosequitur, tollat; tu, bone Christe, iubes.

Non egre hanc presta ipse feram per tella (sic) per hostes;
Ingrediar tutus, te duce, quaque sequar.

Postremo vero in loco, 5° acrostichon:

Franciscus Christi sanctissima dogmata sectans

Rarum et perfectum dat decus hinc fidei.

10

[blocks in formation]

F. [1v]: Epistola edictoris presentis operis ad eum cui dedicatur. | Reverendissimo domino Marco Vigerio episcopo Prenestinensi S. Romane Ecclesie Cardinali Senogaliensi 1, frater Ioannes Mapellus Mediolanensis theologorum minimus ordinis Minorum, humillimam comendationem.

2

20

25

Cato maior quem Censorinum vocant, reverendissime domine domine, et negocii et ocii unumquemque rationem reddere oportere asserebat; quod Scipio Aphricanus, sago et toga clarissimus, diligenter observavit. Tali igitur monitus documento et ne ocio, quod post ingentes in provincia Mediolani moderanda molestias nactus sum, languescerem et temporis commoditate abuterer, a somno me excitavi et diu multumque cogitavi quidnam cudere 30 possem, quod et studiosis aliqua in parte et toti seraphice religioni plurimum conducere posset. Non enim, ut divo Platone edocemur, solum nobis vivendum est. Unde id tandem menti mee oblatum est, quod et professioni mee congruit et necessitati et utilitatis non parum continet: eminentissimi, videlicet, sacre theologie doctoris Bartholomei Pisani ordinis nostri Minorum opus, quod Conformitates vite beati Francisci ad vitam domini nostri Iesu 35 Christi appellant, anno 1385 ab eo non paucis accumulatum et congestum laboribus, ad usum et eruditionem cultumque vite communis et totius seraphice religionis ornamentum ex situ pulvero emendare, corrigere, tergere, limare, miro modo intabulare et excussoribus excudendum vulgandumque et ad quasvis eius sententias et materias presto comperiendas tradere, indignum quippe arbitrans tantum lumen obtenebrescere et totam hanc tuam re- 40 ligionem ac ceteros mortales tam suavi, tam uberrimo, tam virili fructu privari. Quod quum iam diu delituisset, existimavi me facturum opere precium si luculenti scriptoris luculentum opus, me duce, e tenebris ad totius reipublice commodum in lucem educeretur ; presertim

1 Marcus Vigerius, de Ruvere, sive de Savona, O. M. Conv., episc. Senogalliensis (1476 oct. 6) creatus cardinalis 1505 dec. 1, tit. S. Mariae trans Tiberim (4505 dec. 17), translatus ad episc. Praenestinum, 4511 oct. 29. Cf. Wadding, ad an. 4503, n. XXXII sqq.; Script., 247 s., 1692, 1673. Sbaralea, 515. Rodulphius, 228 r.

2

* Ord. M. Conv. Idem qui edidit Pisani Quadragesimale an 1498; cf. infra, p. CXIII sqq. De

eo Wadding, Script., 214, 1462, 1443; Sbaralea, 438.

* Dictum valde mirum, quia ante tres annos Mediolani editio prima prodierat.

Revera qua editor paucissima praestitit, usus aut editione prima, quod probabilissimum, aut

codice simillimo; AF IV, p. XXX; supra, p. LX, n. 30-2.

Analecta.

Tom. V.

E

quum ad id faciendum tua in me humanitas compellat et eximia tua virtus, qua cum unoquoque certare potes, currenti calcar addat. Quam si recensere velim, hydram aggredi viderer. Tantus quippe laudum atque virtutum tuarum est cumulus, ut cum ipso Marone exclamare cogar: Celum undique et undique pontus. Si enim in primis prudentiam tuam lau5 dare voluero, scientia qua de omni scibili et eleganter et scite diserere potes indignari videbitur. Si liberalitati primam assignavero sedem, frugalitas dolebit. Si humanitatem anteponam, humilitas acclamabit. Si ab ipsa iustitia initium fecero, conqueretur equitas et primum apud te locum habere dicet. Quum igitur talis sis qualem his temporibus sacrosancta Romana Ecclesia exposcat, non immerito Pontifex Iulius secundus, superno illustratus 40 lumine, reverendissimorum Cardinalium numero ex seraphico Minorum ordine te annumeravit, qui doctrina totam christianam religionem et illustras et decoras. Tuo itaque generoso animo et clementia fretus, hanc provinciam sum aggressus ut opus presens, quod scriptoris incuria mendosum fuerat et depravatum, nitidum in lucem prodiret; cui rei humanitas in me tua non egre suffragata est. Hauriet enim, ut pie rendum est, empireo celo 15 collocatus Bartholomeus noster ipse Pisanus maius iubilum, si sic fas est effari, quo presens eius opus, non tantum religiosis sed et cunctis mortalibus proficuum et pernecessarium, tuis auspiciis in apertum deductum sit. Iure igitur, mi Mecenas, has meas lucubrationes tibi,, cui maiora debeo, dedicandas existimavi; que licet tuo sublimi ingenio digne non videantur, erunt tamen mee erga te candide fidei pignus. Vale, apostolice sedis et Romane 20 Ecclesie lumen. Ex conventu nostri sancti Francisci Mediolani ordinis Minorum, quinto kal. maii M.CCCCC.XIII.

[blocks in formation]

In

Ad eundem.

Clare pater mi Marce, meas ne temne Camenas,
Que tollunt titulos clara sub astra tuos.
Ocia diffugio, studiosa negocia querens,
Ut valeam meritis complacuisse tuis.
Cura mihi prima est magno servire Tonanti,
Et cupio oblatos non periisse dies.
Ne mihi sim natus soli, mea propria tantum
Exquirens, magnum hoc suscipe mentis opus,
quo Franciscus divino Numine plenus
Tollitur et Christi stygmata certa refert.
Ordine sub cuius tibi purpura rubra nitescit:
Iulius hac capiti contulit ipse tuo,
Virtutum morumque videns preclarus acervos
Quos colis et summa cum gravitate foves.
Tu decus es nostrum, nostre tu formula Norme,
Francisci magnum sub pietate iubar.
Hoc opus excipiens letanti conspice fronte,
Atque hilares vultus sub tua dona refer.
Post maiora tibi meliori ex ordine subdam,

Et canet innumeros nostra Thalia modos.

F. [1r-12v]: Tabula sive repertorium alphabeticum presentis operis. F. [12]: Finis ta bule. Noscat quisquis, litteris patentibus illustrissimi Ducis Mediolani Maximiliani Marie 45 Sfortie etc. Mediolani datis pridie nonas octobris 1513, sub mulcta in eis expressa interdictum esse quempiam presens opus in dominio Mediolani infra quadriennium proximum imprimere vel imprimi facere, vel ibi vel alibi impressum vendere vel aliter in quempiam in dicto dominio aliqua[li]ter transferre.

Ff. 1-229v (cf. Concordantiam Editionum, p. 514-6). In principio cuiuslibet libri, ff. 1r., 50 138vb et 1952, repetitur xylographia Christi dexteram et laevam S. Francisci manus exhi. bens insertas et uni cruci affixas. Initiales cuiusvis fructus et conformitatis floribus et figuris ornantur. F. 4v arbore figurata impletur (mm. 255×152), ad formam arboris Ed. I quoad complexum dilineata, his tamen differentiis, quibus inscriptiones omnes rubro attra.

« PoprzedniaDalej »