Obrazy na stronie
PDF
ePub

quiescentium nomina, et postca (559-64) quaedam de excellentiis Ordinis S. Francisci in genere subnectuntur. Expresse hic notandum censemus in altera parte Conformitatis IX: "Franciscus regulator, (369-457), praeberi Expositionem Regu5 lae II Primi Ordinis (373-425), et deinde plura exempla circa eius observantiam etc. enarrari (428-457).

His ergo tribus Conformitatibus seu Fructibus exceptis, alii Fructus de S. P. Francisco directe et expresse tractant.

Eodem quoque modo totus liber II et III operis Con40 formitatum circa ipsum et solum S. P. Franciscum versantur, ipsius solius virtutes et miracula, modo strictim tangentes, modo latius enarrantes, ita ut, quae praeterea tanguntur de paucis Sociis S. P. Francisci, nexu directo cum ipso sancto Patriarcha, qui caput et summa operis est, colligentur. 15 Duas vero exceptiones, si tales nominari queunt, notes velim. Libri enim II Fructus II: "Franciscus animatur „ (28-57): de S. Patris zelo erga animas agit, sed in principio (28-31) tantum et in fine (54-57), dum in maxima parte de concessione Indulgentiae Portiunculae sermo fit (31-36) et de mira20 culis circa ipsam factis (36-53). Altera vero exceptio, quanquam ita loqui minore etiam iure hic liceat, est Fructus ultimus, scil. XII, libri III: “ Francisco cuncta dantur „ (478-504). In hac enim Conformitate narrantur plurima miracula, quae intercedente S. Francisco, post ipsius obitum facta sunt, et 25 plurima occurrunt nomina propria oppidorum et hominum, quibus beneficia seu miracula illa profuere.

Quae ergo cum ita sint, scilicet, cum per totum volumen alterum operis Conformitatum nonnisi sermo fiat de S. Francisco, omissis penitus tot nominibus et Conventuum et 30 Fratrum Sanctorum primo in volumine laudatorum, inutile plane duximus, cum minime ad rem fuisset, iuxta desideria quorumdam, qui libri Conformitatum indolem non clare perspexerunt, totum indicem materiarum et nominum voluminis prioris denuo in fine voluminus istius secundi 35 refundere atque repetere. Pauca vero illa nomina Sociorum S. P. Francisci, quae in voluminis huius decursu commemorantur, non solum recensentur in Indice novo, sed ipsa

illic etiam ceteris notitiis locupletantur, quae circa eadem volumen prius retulit, ita ut omnia de eis in Conformitatum libro contenta hic in unum congesta commode habeas.

Maxima igitur pars Indicis huius voluminis circa S. P. Franciscum versatur, natura sua et data opera, cum S. P. 5 Franciscus, consulto, ex Indice tomi prioris exsulaverit. Hic igitur omnia de eo a Pisano relata, tacta, saepiusque repetita insimul collecta habeat amicus studiosusque lector.

Praeter indicem maiorem de quo nunc diximus, alterum quoque digessimus Indicem, rerum scilicet principaliorum, quae 10 in singularum Conformitatum partibus-prioribus continentur, quaeque ad theologiam maxime, partim etiam ad philosophiam pertinent'.

Confecimus insuper tabulam triplicem Concordantiae Editionum trium priorum cum nostra, quae in tabulis illis, infra 15 p. 511-519, pro basi sumitur, hac quidem ratione: ut indicaverimus trinis illis in tabulis editionis huius nostrae paginam lineamque in qua foliorum priorum editionum, et rectum et versum, sumunt initium. Cuius Concordantiae Editionum ope facile erit editionem nostram adhibentibus invenire locos 20 quamplurimos, qui ex Pisani antiquis editionibus allegati fuerunt in creberrimis de S. Francisco eiusque Ordine, ultima per decennia, institutis commentationibus, dissertationibusque.

3

Quoad methodum Editionis in hoc altero volumine adhibitam, nihil immutavimus, nisi quod erga codicem Alvernae 25 (cf. AF IV, p. XXV, XXIX, XXXIV) maiore libertate usi sumus, non iam uncis includendo verba sive phrasium membra, quae scriba codicis Alvernae omiserat. Mox enim apparuit in hoc altero volumine librarium istum negligentiorem paulatim evasisse, saepiusque oscitatum esse, acedia 30 victum. Eiusmodi ergo omissiones librarii languidi in ipso textu insignire parenthesibus, lectores interdum non parum

1 Quae res in priorum editionum indicibus fusius digerebantur quam res historicae. 'Id est: Analecta Franciscana, quo siglo brevitatis ergo usi sumus, praesertim ob allegationes creberrimas voluminis IV, in notis ubique occurrentes.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cf. quasdam, infra p. 19 nota g; 23 n. b; 24 n. a; 43 n. m; 93 n. a; 95 n. b.

turbantibus, nefas duximus; easdem, ubi ex codice Assisiensi, Editionibus et Fontibus indubie omissiones breves aliquorum vocabulorum vel etiam homoioteleumata apparebant, nec in notis quidem attulimus. Omissiones vero longiores seu gra5 viores adnotavimus semper et ubique, ne inde fides Editioni nostrae detractaretur ullo modo.

Non quidem hanc ob causam, sed ut legentium commodo quam maxime fieri posset satis, in notis huius alterius voluminis indicavimus accurate omissiones tum primarum 10 editionum anni 1510 et 1513 tum, easque maiores, editionis anni 15902. Huius maxima omissio accidit in Fructu XII libri III, ubi miraculorum S. Francisci intercessione, post ipsius obitum, dissitis quoque in regionibus factorum, praetermittitur longa series (p. 479 1. 30-502 1. 15). Aliae omis15 siones in genere non occurrunt, nisi circa miracula quaedam, quae iam alibi Pisanus narraverat, quaeque ideo nulla repetivit editio prior, ad narrationes illas praevias lectorem remittendo; cf. plura exempla v. gr. infra p. 256.

3

[ocr errors]

Cuiusmodi editionis tertiae omissiones, cum in volumine 20 priore minime notatae sint, quia reapse ad opus e codicibus rite edendum necessarium hoc non fuit-longiores saltem recensuimus tum in triplici Tabula concordantiae editionis totius nostrae cum editionibus I, II et III (infra p. 516-519), breviores quoque adnotavimus in accurata editio25 nis tertiae descriptione, quam infra p. LXIX sq. damus.

Non obstantibus innumeris paene animadversionibus criticis, fontes a Pisano adhibitos propalantibus, ubi et quoad fieri potuit, quas notas 1o) plures longe ad paginarum calcem adiecimus quam in libro I°, quaeque notae 2o) factum vel miraculum 30 aliquod in libro, Indicis nostri ope, quaerentis oculos statim ferient, colligendum duximus Indicem specialem, qui enumeret fontes et theologicos' et historicos, quibus Pisanus, usus est, illis quidem in parte priore, his vero in parte altera

1 Fontium lectiones variantes in adnotationibus saepius subnotavimus: cf. p. 30, 33 sqq., 77 sqq., 404 sqq. etc. 2 Cf. v. gr. infra p. 43 nota e.

3 Cf. infra p. 260-1 ubi v. gr. Canticum Solis in Ed. I omissum esse notatur.

[blocks in formation]

cuiuslibet Conformitatis. Neque in Indice isto praetermisimus auctores alios, Pisano item antiquiores', in adnotationibus a nobis allegatos ad res in locis illis a Pisano narratas debite illustrandas, quanquam constiterit scripta illa Pisano tanquam fontes minime inserviisse. Velimus enim, lectores 5 animadvertant, nequaquam ubique clare patere, quo fonte reapse Pisanus usus sit, et quidem duplici ex causa. Saepissime enim a se narrata Pisanus paucis verbis ita constringit, facta adumbrando, ut minime appareat quo auctore sit. Neque fontes omnes qui Pisano scribenti suppetebant, 10 sed ab ipso saepius non citantur, nobis hucusque explorati sunt.

usus

De Fontibus anno 1385 antiquioribus, quos Pisanus adhibuit, quoad eorum intimam naturam, deque eorum ab invicem dependentia mutua: quae quaestiones intricatissimae sunt atque maxime salebrosae, circa quas ideo magnam partem adhuc 15 sub iudice lis est, nil novi hic subiungendum est, quoniam pauca ea quae inde ab anno 1906 de his quaestionibus acta vel discussa sunt, nil protulerunt quod ibi sive dicta sive probata, aut immutet aut evertat. Insuper qui in opere Conformitatum ex eis afferuntur loci, licet sint plurimi, non suf- 20 ficiunt quaestionibus illis certo modo dirimendis.

Neque adhuc suppetit materia hic loci disserendi longius de illis ipsis collectionibus miraculorum, quae Pisano ad manus erant, sed ad nos non pervenisse videntur, neque de aliis collectionibus similibus, de quibus tamen alibi 25

1 A primo enim editionis initio Editorum intentum minime fuit, cf. AF IV, p. XXXV, re censere in adnotationibus ad paginarum calces, auctores Pisano posteriores, qui de illis materiis tractavere.

"Haec edita vel saltem bibliographice notata necnon et critice recensita habes ap. AFH quod ab an. 1908 prodit Ad Claras Aquas. Ibi S. Franciscum et res a Pisano expositas tangentia habes v. gr. Dissertiones: De difficultatibus et quaestionibus chronologicis in S. Francisci vita, 1, 23-30; II, 181-96; alias de S. Francisci legendis, documentis etc. I, 45-49; 62-7, 68-84, 85-7, 175, 209-16, 248-66, 267-77, 368-9; II (1909) 17-31; II (1910) 47-54, 167-69, 169-70; IV (1911) 62-73, 544-58, 619-21. De indulgentia Portiunculae, 1, 31-44; II, 407-11; de Speculo Perfectionis et Actibus B. Francisci, 1, 177, 301-412. — Inibi in Bibliographia biographias recentes S. Francisci notatas invenis, 1, 131, 137, 197, 486; 11, 147 525, 529 sqq., 683, 685; III, 179, 590, 791; V, 417. Alia plura de S. Francisco enumerantur in Bibliographia et in Chronica cuiuslibet fasciculi; de B. Aegidio Assis., 1, 128, 447; II, 526; de Indulgentia Portiunculae, 1, 489; IV, 601-3; de Speculo Perfectionis, etc. dissertationes cl. A. Fierens, III, 341-4; cl. P. Sabatier, IV, 630-1; etc. etc. Editiones notantur infra, p. XXXVI sqq. 3 AF IV, p. XIII-XXIV.

disserendi intentum est nostrum, qua occasione etiam vulgabuntur miracula illa quae in Codice Collegii S. Antonii de Urbe continentur, aliaque ad rem hanc facientia disserentur. Hunc codicem in utroque volumine saepius allegavimus. 5 Haec quae modo diximus, collata cum iis, quae in praefatione tomi prioris disputata sunt, sufficere possunt abunde ad Editorum officii summam, qualem volumen alterum expostulat, et praesertim ad eam quae rei criticae in huius operis editione administranda ratio fuerit, explicandam. Attamen 10 opportunum duximus alia quoque hic colligere et disserere ad legentium omnimodam, quantam attingi potest, utilitatem.

Quibus sic generatim praemissis, ad singula, quae vel necessaria vel opportuna duximus ad editionem istam operis Conformitatum magis illustrandam, iam descendamus. Age15 mus autem in ista introductione, ordinem praefationis tomi prioris secuti, 1° de auctore, scil. fr. Bartholomaeo de Rinonico de Pisis, colligentes ea omnia quae de ipsius vita cognoscuntur, tangentes quoque vitam homonymi fr. Bartholomaei Domini Albisi, cui auctori communiter 20 ante annum 1906 perperam tribuebatur opus istud De Conformitate vitae b. Francisci ad vitam Domini Iesu; 2° agemus de auctoritatibus et fontibus quibus usus sit fr. Bartholomaeus in compilando opere isto Conformitatum; 3° de aliis codicibus et de editionibus prioribus huius operis Conformitatum, necnon 25 de opusculis inde extractis; 4° de fortuna huius operis, de eius versionibus et imitationibus, de illum saeve nec iuste aggredientibus atque de ipsum defendentibus; 5° agemus de aliis scriptis fr. Bartholomaei de Rinonico, de eorum codicibus et editionibus, si quae evulgatae sint.

[blocks in formation]

De vita Auctoris et ipsius homonymi.

Ut de auctore libri Conformitatum, saepissime cum aliis confuso, deque eius operibus, perperam aliis scriptoribus

1 L. c. p. XXII. In hoc vol. V saepius allegavimus Speculum Vitae B. Francisci et Socior um eius, Parisiis, s. a.; Venetiis 1504; Metis 1509; de quo cf. praesertim P. Sabatier, ap. Opuscules de critique historique, I, Paris 1903, 299-365. Cf. infra p. XLII. 2 P. LXXX sqq., et CXXV.

« PoprzedniaDalej »