Obrazy na stronie
PDF
ePub

-

correxit, dixerunt', correctionem eius nequaquam attendentes MS. originale libri Conformitatum datum fuisse sacro conventui Basilicae S. Francisci Assisii, et quidem iure merito, quia ex hoc conventu provenisset tu5 nica illa, quam minister generalis Henricus Alfierius dedisset fr. Bartholomaeo, ut eum pro opere eximio digne praemiaret.

Quae hypothesis Papinii omni ex parte collabitur, si haec considerabis. Codex ille pretiosissimus, autographus, una cum aliis absque dubio in inventariis bibliothecae S. Francisci 10 adnotatus fuisset, si in ea unquam exstitisset. Ille vero codex qui solus in ditissima illa bibliotheca fuit, ei advenit nonnisi anno 1445. Porro provenit ex relictis privatis fr. Hieronymi de Assisio. Insuper codex iste "in papiro scriptus erat, qualem cum Pisanus capitulo generali anno 1399 15 vix obtulisset, sed certe pergamenum. Demum erat codex interpolatus. Ex quibus liquet nec autographum nec originale Pisani bibliothecae Assisiensis fuisse unquam.

Porro quidam3, nullo textu nisi erronee intellecto‘, nisus, autumavit: codicem autographum vel originalem Pisani 20 fuisse olim in Bibliotheca ducali Urbini. Qui codex tantum abest, ut sit originale Pisani, ut magis librarii non parum inscii fuerit; qui postquam librum absolutum dixit an. 1390, eius approbationem Capitulo Gli Assisii an. 1389 adscripsit etc. Est demum codex saeculi XV, idemque ac codex Urbin. 397 25 et 398 bibliothecae Vaticanae".

Nec maiore aestimatione digna apparet notula, quae scribitur apposita fuisse a manu saeculi XVI exemplari cuidam

1 Papinii dicta repetiit v. gr. [Fratini, Gius, O. M. Conv.], Sei preziosi ricordi che il Frate Umbro manda in dono al P. Barnaba d'Alsazia, Min. Oss., Foligno 1885, (in-12o, 55 pp.), p. 13, itemque Andrea Prior Tini, Sulla integrità del Corpo di S Francesco Patriarca nella Basilica di Assisi, Assisi 1900, etc. Constat ex adnotatione ipsius Papinii in Codice 691, MS. illud nequaquam fuisse ex vellere sed ex papiro compactum. Ex modo relatis [p. XLV, n. 2] elucet hypotheses vanas, fundatas in codicis illius ex archivo S. Francisci disparitione, quam miram vocitabant quidam, in opp. modo citt. penitus in nihil abire. 2 Supra, XXI, I. 27.

3

Seil. cl. v. Mich. Faloci-Pulignani ap. Misc. Fr., VIII, 138; indeque ap. Et. Franc., X, 613. Allegat enim tantummodo AA. SS. oct. II, 552. lbi de hoc codice nil tale legitur. Adest enim tantummodo textus Waddingi, Script., 48, 342, 365, sic sonans: « Habetur (lib. Conform.) MS. Urbini In bibliotheca ducali ».

Cf. AF IV, p. XXIX. Cf. Stornajolo, Codices Urbinates Latini, 1, Romae 1903, p. 379-80. Codex convenit n. 184 antiqui indicis bibliothecae Comitum Urbini.

editionis primae an. 1510 libri Conformitatum '. Valorem aliquem haberet adnotatio ista, si constaret eam a viro rei gnaro adiectam fuisse. Qui vir, quicumque caeterum fuit, in ipso fol. 1ra editionis illius eamdem rem plane legere potuit, pro qua ad praetensum illud originale, nescio cur, amanda- 5 verit legentem. Sic enim sonat notula: "Hic liber conformitatum, ut in originali habetur, quod Pisis est in conventu3, anno Domini 1385 fuit inceptus etc. „.

Mirum sane nonnullis videatur, quod quaestio de autographo vel saltem originali Pisani tam diu tamque alacriter 10 actitabatur. Qui hanc quaestionem movebant, non omnes theoretice, ut ita dicamus, rem hanc tractavere, nec quia de valore intrinseco operis Conformitatum iudicium ferre volebant, sed ob quaestionem quamdam particularem, scil. an cor et viscera s. Francisci exenterati, in capella seu cella mor- 15 tuaria s. Francisci apud Portiunculam condita fuissent ‘. Fau

[blocks in formation]

2 Cf. et AF IV, p. 4.

Si fuit Pisis, non remansit Assisii; cf. supra, XLV n. 2.

Ad hanc controversiam cf. v. gr. Wadding, ad an. 1226 n. XL (112, 446 sq.); Marcus Ulyssiponensis, I. II, cap. LXXIII; Napoli 1680, I, 296. Ottavio Spader, O. M. Obs., Breve relazione... circa il cuore ed interiora del Serafico Patriarca S. Francesco, esistenti nella di lui capella, situata nella gran Basilica di S. Maria degli Angeli, Venezia 1723; Bini Pompeo, La verità scoperta ne'tre Santuari della città di Assisi, la Basilica di S. Francesco, la Porziuncola e Rivotorto, Firenze 1723, 46-65. (Item et alii libri de Portiuncula etc. agentes). AA. SS. oct. II, 985-92. Annibale da Latera, O. M. Obs., Dell' esistenza del cuore e delle viscere del P. S. Francesco nella nostra chiesa di Porziuncola, ap. eiusdem: Manuale de' Frati Minori, Roma 1776, 104-148; Barnabé [Meistermann] d'Alsace, O. M. Obs., La Portioncule ou Histoire de Ste-Marie-des-Anges, Foligno 1884, p. 239-56: Appendice: Dissertation sur l'existence du cœur de S. François d'Assise à la Portioncule; Idem, Porziuncola ossia storia di S. Maria degli Angeli e dell'origine francescana pel P. B. d'Alsazia... tradotta dalla 2 edizione francese pel P. Cristoforo da Lanciano, O. M. Obs., Foligno 4884, Appendice: Dissertazione sull'esistenza del cuore di san Francesco d'Assisi alla Porziuncola, 347-68; (ap. Il ediz. S. Maria degli Angeli 1895, deest appendix illa). Idem, Portiuncula oder Geschichte Unserer Lieben Frau von den Engeln von P. B. aus dem Elsass..... übersetzt aus der 2. französ. Auflage, Rixheim 1884; Anhang: Abhandlung über das Dasein des Herzens des hl. Franziskus von Assisi in der Portiuncula, 286-304. [Fratini, Gius. O. Conv.], Riflessioni critico-storiche di un frate Umbro sulla storia della Porziuncola del P. Barnaba d'Alsazia O. F. M. O., Spoleto 1884, in-12o, 18 pp. [Idem], Sei preziosi ricordi che il frate Umbro manda in dono al P. B. d Als. Min. Oss., Foligno 1885, in-12°, 55 pp. [Idem], La sentinella del quadrilatero Francescano, che a nome del frate Umbro invia un prezioso ricordo al P. Basilio da Grecio, M. O., Foligno 1889. [Idem], Lettera aperta proveniente dall' altro mondo ed inviata al P. Gius. Fratini, sentinella in permanenza del quadrilatero Francescano, Foligno 1897, in-12°, 32 pp. (Quae scripta polemica non sunt dicenda scientifica). Idem, Lavoro storico-critico sull' integrità del Corpo di S. Francesco, Foligno 1897; Tini Andrea, Sulla integrità

[ocr errors]
[ocr errors]

tores huius sententiae locos Pisani hac de re1 authenticos esse aestimabant, et quidem summo iure, uti omnes codices Conformitatum examinati probavere. Hoc, quin quaestionem istam in se ullo modo heic loci tangamus, profiteamur oportet. 5 Adversarii autem dictae sententiae qui, omnibus consideratis, asserere voluerunt s. Francisci corpus totum - nimirum cum corde et visceribus in ipsius Assisiensis basilica fuisse conditum (vel si mavis illuc translatum), eo devenerunt, ut textus illos Pisani, sunt etenim de exenteratione s. Fran10 cisci testimonia omnium antiquissima interpolata esse dicerent. Hoc quidem absque ulla ratione. Nam quidquid inducant et arguant isti: 1° Contextum libri Conformitatum hi loci nequaquam intercidunt vel violentant; 2° neque aliis Pisani locis contradicunt 2; 3° Codices omnes iam diu exami

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

del Corpo di S. Francesco Patriarcha nella Basilica di Assisi, Assisi 1900, in-8°, XVI, 109 pp. Cui respondit R. P. Iohannes Maria Santarelli, O. F. M. [postmodum archiep. Urbinas], La Tradizione Francescana ed i due luoghi ove furono nascosti il Corpo ed il Cuore del Serafico Padre S. Francesco di Assisi. Ricerche storiche in risposta all'ipercritica (Pro Manuscripto). Roma, 1901, in-8°, XX, 494 pp. Huius operis tunc prodiit, eodem auctore: Synopsis historica et liturgica de Praecordiis S. Francisci Assisiensis ad Portiunculam, [Assisi, S. M. de Angelis, 1903], in-8°, 15 pp. Cf. AF IV, p. X, XXX. Huic contradixit cl. Faloci, Il cuore di S. Francesco, ap. Misc. Franc., IX, 1903, 106-120, repetens plura quae iam dixerat in diss.: Il liber Conf., I. c. VIII, 1901, 137-148. Quae repetiit ap. Miscell. di storia ecclesiastica, 1, Roma 1903, ian., cui ibidem, 1, 261-5 respondit A. M. Riberi, Il De conformitate e la questione del cuore di S. Franc., usus codice Cunei: cf. AF IV, XXVII. Opus: La tradizione impetivit praesertim, ex professo, Tini Andrea, Sull' integrità del Corpo di San Francesco Patriarcha nella Basilica di Assisi, Assisi 1903, in-8°, 296 pp., et in huius compendio: Synopsis de Integritate Corporis S. Francisci in Basilica Assisiensi, Assisii 1901, in-8°, 34 pp. Quibus sic disputantibus S. Rituum Congregatio imposuit silentium: « manente interim in sua possessione enuntiata traditione », Decreto 24 maii 1905. Cf. Acta Ord. Fratr. Min., XXIV, 1905, 293. P. René de Nantes, O. M. Cap., La mort de S. François, ap. Elud. Franc, XVIII, 1907, 483-506, ad hanc rem nil novi discussit (493-506).

2

1 Cr. AF IV, 204-5; infra, 428 1. 27-9; 442 1. 10-11; 443 1. 23-6. Infra, Ll sqq.

Quid quod nonnulli contradictionem invenerint, v. gr. Faloci, l. c. VIII, 133, itemque, X, 126, inter: Cor in S. Maria sepultum in altari capellae, ubi Sanctus obiit (quod nemo unquam vidisse dicitur), et illud quod dicit (AF IV, 178, et infra 443 I. 24-6); « De cuius [S. Francisci] corpore ad OSTENDENDUM POPULIS nihil invenitur nec habetur, ac in quo ecclesiae [S. Francisci] loco iaceat [corpus S. Fr.], etsi quibusdam sit agnitum, quibus vero, nulli est notum »? Neque est cur hic de aliis futilibus seriose discutiamus ullo modo. = Ex AA. SS. oct. II, 927, 1009, plures repetierunt (v. gr. Papini, Notizie sicure, 170-1; (II ediz. 172-3); Faloci, 1. c., VIII, 142-3 etc.) locum fr. Pelbarti Temesvarini, O. M. Obs., Pomerium Sermonum, Serm. I de S. Francisco: « Legitur libro Conformitatum, quod cum Cardinalis quidam [i. e. Aegid. Albornotius; cf. AA. SS., 926] bello apud Assisium disposito, vix obtinuisset a civibus, ut introduceretur ad criptam et vidisset corpus beati Francisci, dicebat, quod etiamsi nulla alia forent miracula, hoc solum sufficeret

nati, itemque novi qui modo accedunt, omnes, nullo prorsus excepto, locos istos eodem plane tenore exhibent'; unde 4o) nonnisi cavillando quis potest, codicibus tot et genuinis refragantibus, ad originale Pisani appellare, quasi ex eo nullus codex purus et authenticus promanasset usque modo servatus. 5 Qua etenim facie originale efflagitatur, qua ratione expostulatur? Quod si etiam pro aliis libris medii aevi exigeretur, quaenam sunt quibus posteri securi uti possunt, poteruntque unquam?

2. De Codicibus novis, aliisque deperditis libri Conformitatum.

[ocr errors]
[ocr errors]

10

Codices novi. 1. Codex 1437 bibliothecae Palatinae Vindobonae membranaceus et chartaceus, folia enim bombacina aliis inserta sunt; mm. 312x203; foll. 393, una manu exaratus nitidissima, binis columnis, exceptis primis fol. 1r-7 v, anno 1497 a quodam fratre Minore Polono; 45 cf. infra p. L, 1. XIII sqq. Ligatura ex corio aequalis est. Tres litterae initiales singulorum librorum auro variisque coloribus eleganti stilo delineatae sunt. Binarum partium fructuum singulorum initiales minio vel caeruleo incausto depictae sunt, similesque initiales in codice ubique abundant.

20

Libri I (fol. 1 r-225 v) rubrica est: " Primus prologus. In nomine domini nostri Ihesu Christi et beatissime virginis Marie matris sue, ac beati patris nostri Francisci incipit opus quod intitulatur de conformitate vite beati patris Francisci ad vitam domini Ihesu Christi redemptoris nostri. Editum a fre Bartholomeo 25 de Pisis ordinis minorum, sacre theologie magistro ob reverentiam sui patris precipui beati Francisci anno domini 1385. Incipit primus prologus pro opere prefato. Sanctorum vita probis fulta pro fide Christi roboranda ». Quae visitatio figenda foret anno 1354; cf. Papini, 1. c. 83 sq., 199 sq. (74 sq.; 209 sq.). (De fr. Pelbarto, qui floruit circa an. 1490 cf. Wadding, Script., 274, 1863, 1833; Sbaralea, 579, 731; Hain, Repert. Bibliogr. n. 12548-66; Copinger, Suppl. n. 12551-64; 4665). Ad locum Pelbarti quod spectat, constat illum nullibi in codicibus (nec editionibus) operis Conformitatum inveniri. Unde vel Pelbartus eximie fallebatur allegans Pisanum loci alterius, vel codicem valde interpolatum Pisani prae manibus habebat. Immo haec Pelbarti narratio dictis ipsius Pisani (supra p. XLVII, n. 4) sat eliditur. 1 Infra, p. Ll sqq.

Notatur in op. Tabulae codicum manu scriptorum praeter graecos et orientales in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservatorum, I, Vindobonae 1864, p. 238. Accuratam descriptionem supra datam confecit R. P. Hieronymus Golubovich, O. F. M., cui heic gratias dicimus.

Analecta

Tom. V.

D

[ocr errors]

operibus,; expl. “felicitatis eterne Prologus II inc.: “ Similem illum fecit,; expl. " ad quam gloriam salvator... perducat... per infinita sec. seculorum. Amen, uti AF IV, 22. Inde inc. lib. I: "Expeditus a prologo, expl. " subministravit 5 Ad propositum est prima pars primi fructus „ etc. uti in editione nostra, p. 23, 1. 15.

[ocr errors]

Liber secundus est fol. 227 r-334 r; liber tertius fol. 335 r384 r, cuius ultimus fructus expl. "Et post huius vite cursum ad te veniendum et perfruendum me perducere digneris. Qui cum 10 patre... per inf. sec. seculorum Amen

Demum ultimo in loco haec rubrica amanuensis: "Finis arboris et operis quod de conformitate vite beati Francisci ad ipsius Domini nostri Ihesu Christi intitulatur, per quemdam pauperculum feria quinta ante S. Simeonis et Iude citissime terminatus 15 1497, eodem quo die facta est vilis et lamentabilis prostracio in Valachia Polonorum,. Sequuntur versus: "Francisce Ihesu tipice, dux normaque Minorum2

[ocr errors]

Fol. 384 v. habetur copia epistolae fr. Bartholomaei “directe Ministro generali et capitulo generali, pro approbatione ope20 ris precedentis „· Cui sequitur "litera responsiva capituli generalis opus istud approbantis, data "apud locum sacrum de Assisio die 2a augusti anno dni 1399. Infra, 503 sq.

Fol. 385 r-393 v continent duplicem tabulam seu indicem copiosissimum in vitam Christi et Francisci ana25 lyticum et per materias compositum totius operis Conformitatum. Ad codicis indolem insinuandam quaedam subiicimus inde excerpta.

30

Fol. 78r de fr. Valentino de Narnia, AF IV 202, 1. 28-36, narrata temporum adiunctis accommodavit uti As. In Vicaria Russie f. 130 vb, post relata de guardiano mutilato, et post " Alii vero fratres gladiis sunt ob predicationem fidei occisi, (cf. AF IV, 335 1. 37) additur: "In eadem vicaria provincie Polonie, in loco fratrum circa

1 Librarius hinc frater Minor Polonus erat. Agitur de clade Polonorum, in bello sic dicto Valachico, a Valachis, Turcis et Hungaris eis illata in silva Bucowycz, 23 oct. 1497; de qua etiam lamentatus est Fr. Iohannes de Komorowo, O. F. M., Memoriale ordinis Fratrum Minorum, ap. Monumenta Poloniae historica, V, Leopoli 1888, 266-7. Festum SS. Simonis et Iudae est 28 oct. 2 Caetera uti versus ap. AF IV, 18.

« PoprzedniaDalej »