Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

PROPRIETAS LITTERARIA.

328840

DE CONFORMITATE

VITAE BEATI FRANCISCI

AD

VITAM DOMINI IESU

AUCTORE

FR. BARTHOLOMAEO DE PISA

LIBER II.

Fructus I-XVI. (XIII-XXVIII).

LIBER III.

Fructus I-XII. (XXIX-XL).

[blocks in formation]

PRAEFATIO

In exordio praefationis huius secundi voluminis, quod operis De Conformitate vitae B. Francisci ad Vitam Domini Iesu, auctore fr. BARTHOLOMAEO DE RINONICO DE PISIS, O. F. M., complectitur libros secundum et tertium, illum qui- 5 dem sexdecim Conformitatum, hunc vero (non secus ac liber primus) duodecim, praeprimis quaedam de eius indole in genere praemonenda ducimus.

Qui enim librum primum' Conformitatum perlegit attente, facillime perspexit eiusdem longe maximam partem 10 agere, uti res ipsa titulusque expostulabant, de S. P. Francisco Assisiensi. Excipienda tantummodo venit altera pars Conformitatis VIII (p. 175-364): "Franciscus fecundatur, in qua enumerantur Fratres sancti et celebres Primi Ordinis, iuxta ordinem Provinciarum et Locorum in quibus iacent, (178-351), 20 pauciora vero de Secundo Ordine sive S. Clarae (351-360) atque de Tertio Ordine (360-362) notantur; itemque pars altera Conformitatis XI: " Franciscus destinator, in qua paucis de S. Francisco praemissis (493-503), Catalogus texitur Conventuum singularum Provinciarum et Vicariarum Primi Ordinis (503-558), 25 breviterque denuo subnotantur Fratrum sanctorum etc. in eis

1 Volumen primum (1906) recensuerunt v. gr. P. Conr. Eubel, O. M. Conv., ap. Literarische Rundschau für das katholische Deutschland, XXXIII, Freiburg i. Br. 1907, 558-60; Gisbert Menge, O. F. M., ap. Theologische Revue, VII, Münster 1908, 14; Ubald d'Alençon, O. M. Cap., ap. Etudes Franciscaines, XVII, Paris 1907, 555-8; A. Fierens, ap. Revue d'histoire ecclésiastique, VIII, Louvain 1907, 352-6; Van Ortroy, S. J., ap. Analecta Boll., XXVI, Bruxellis 1907, 362-5; Holder-Egger, ap. Neues Archiv der Gesellschaft für ält. deutsche Geschichtskunde, XXXIII, Hannover und Leipzig 1908, 566; Paulus, Nik., ap. Historisches Jahrbuch der Goerres-Gesellschaft, XXVIII, München 1907, 409-10; Faloci, ap. Miscell. Francisc., X, 1907, 126-7. Cf. Archivum franciscanum historicum (AFH), II, 1909, 689.

« PoprzedniaDalej »