Obrazy na stronie
PDF
ePub

materia non iam, uti pro magna parte libri primi, e pluribus et variis fontibus valde dissitis colligenda erat auctori nostro, ceterum maxime sedulo et indefesso. Hinc ergo liquet, omnino fieri potuisse, ut adhibita diligentia maiore nec in5 termissa, reliquas partes operis sui, non parvae utique molis, dictare vel scriptitare potuerit fr. Bartholomaeus, spatio duorum mensium, atque dimidio mensis tertii 1.

Accedit duplex alia nota chronologica, scil. in Conformitate II libri I (AF IV, 68) et in Conform. XIV libri II (infra, p. 303, 1. 30-32). Illo in loco 10 habetur: « Quae captivatio [Iudaeorum] et dissipatio ac desolatio [templi Hierosolymitani] usque in hodiernum diem ab anno 1346 viget »; hoc vero in loco legitur eadem res, sed modo quodam diverso expressa: « Quae desolatio ipsa est Iudaeorum dispersio et captivatio... Diuturna [iam est] quia 1372 annis ». Cum autem intra quinque annorum spatium Pisanus 15 opus suum compleverit, modo magis patet, visa hac discrepantia, quam recte iam prius animadversum fuerit 2, tali in numero nullum computum fundari posse, quia terminus a quo Pisanus processerit, penitus ignoretur. Deletio enim Hierosolymorum incendiumque Templi acciderunt, uti inter omnes compertum est, anno 70 post C. N.

20

His adde praeterea alios locos, e quibus tempus, quo liber Conformitatum compositus sit, quodam saltem modo colligi possit; suntque nomina fratrum Minorum illorum, qui in VIII (et XI) Conformitate libri I celebrantur vel laudantur a Pisano uti sancti vel beati, uti doctores, cardinales, ministri generales Ordinis etc. Ad rem propositam hi ex. c. sunt qui faciunt 25 loci. Doctores et scriptores praeclaros Ordinis Pisanus serie non chronologica recenset: AF IV, 336-341. Unus tamen ex ultimis ibi relatis est « fr. Franciscus de Sancto Simone de Pisis, dictus de Empolim » seu de Emporio, non longe a Pisis, p. 340 1. 20-22. Floruit iste circa tempus ipsius Pisani 3; an. 1376. Anno 1374 fuit vicarius conventus S. Crucis Florentiae factusque 30 fuit s. theologie magister Oxonii . Quae de ultimis sui aevi Cardinalibus Pisanus habet, p. 346, tempus accuratius circumscribunt. Commemorat enim plures fratres Minores Cardinales creatos fuisse annis 1378-1385 ab Urbano VI (1378-1389) qui ultimus est Pontifex a Pisano nominatus. Ex

1 Si quis, existimata mole reliqua operis Conformitatum, anno 1390 offendatur, forsitan non absque veri specie coniecturaret Pisanum, anno 1389 iam exeunte conformitate illa occupatum, posuisse ann. 1390, quo scivisset certo certius se opus suum fore expleturum.

[ocr errors]

2 AF IV, p. XI nota 5.

Wadding, ad an. 1376 n. X; idem, Script., 135, 922, 933; ubi tamen erronee eum « sub an. 1550» floruisse dicit. Sbaralea, Suppl., 241, 252, 284; 12, 256, 267, 301. Marianus, Compendium, ap. AFH II, 309, locum Pisani de eo repetit. Apud Marianum, 1. c., alios doctores

illius aevi, ex Pisano maximam partem haustos reperis.

4

* Sbaralea, 284; 12, 267. Little, A. G., The Grey Friars in Oxford, Oxford 1892, 243.

his fr. Ludovicus Donatus de Venetiis una cum fr. Bartholo maeo de Ianua, aliisque mense decembri 1386, iussu ipsius Urbani VI exstincti sunt. Dictus fr. Bartholomaeus ultimus est Cardinalis qui a Pisano recolatur.

P. 274 1. 25 (cf. n. b) commemoratur obiter quidem «fr. Henricus 5 generalis minister ». Agitur de fr. Henrico de Alfieriis Astensi, ministro generali 1387-1405, quo tempore ob schisma Avenionense etiam alii ministri generales Ordinis, obedientiae Avenionensis, exstabant. - P. 520 1. 33 (cf. nota h) de loco Montis Politiani agit, qui, ait, habet nunc fr. Leonardum. Floruit iste circa an. 1378 5, quo tempore vivebat quoque Valentinus 10 Narniensis, cf. p. 202, 504 6 etc., etc. P. 537 1. 24 commemorat « locum de Sarnano [legas: Samatano], qui habet nunc magistrum venerabilem fr. Arnaldum de Sarnano,... qui omnia, quae potuit de beato Francisco invenire, transcripsit.

[ocr errors]

De anno quo fr. Bartholomaeus de Rinonico Pisanus mortem 15 obierit (circa an. 1401). Distinctione stabilita inter fr. Bartholomaeum Albisium et auctorem libri Conformitatum, patet epitaphium illud, quod auctores plurimi de hoc retulerunt, omnino referendum esse ad fr. Bartholomaeum Albisium.

1 Cf. Marianus, I. c. III, 308. Eubel, Hierarchia, I, 21, 22; II, 323.

2 Locis cit.

De aliis postea additis cf. infra p. L sqq. Alias notas chronologicas ap. Pisanum habes, AF IV, 292, 335, 348 sq., 360 sqq. etc. Anno 1390 Cardinales ex Ordine Minorum vivebant: Leonardus de Giffono, creatus Cardinalis a Clemente VII an. 1378. dec. 16; qui obiit post 17 martii 1407; quemque Pisanus retulit, p. 346 1. 19-20. Item fr. Bartholomaeus de Uliariis (Oleari), Patavinus, episcopus Anconitanus, 1381; tunc Florentinus, 4385, dec. 9; demum Cardinalis creatus 18 dec. 1389, Romae a Bonifatio IX; obiit legatus in regno Neapolitano Caietae, 1396, april. 16, ibi apud ffr. Minores sepultus. Cf. Wadding, ad an. 1388 n. 2; Eubel, Hierarchia, 1, 24, 87, 260; Ughelli-Coleti, Italia sacra, III, Venetiis 1718, 159. Notes autem, oro, eum Cardinalem fuisse creatum, exeunte anno 1389, quo tempore hanc libri sui partem iam absolverat Pisanus. Unde nil mirum, quod eum omiserit. Infra, p. 466 1. 38, narratur

S. Franciscus Schisma, quod nunc est in ecclesia sancta Dei » scil. 1387-1409, praedixisse. 3 Lectio varians As et Edd. videtur praeferenda lectioni Al in textu. Nam 1o) nil de magistro illo, quem testem appellat notum est; 2°) pensatis vocibus utriusque lectionis, inter utramque nonnisi variatio lectionis intercedere videtur. — Admissa lectione As et Edd., tempus longe strictius circumscribitur, cum supponendum sit fr. Henricum hoc Pisano enarrasse quando iam Minister Glis exstabat, scil. post Pentecosten uti coniicimus, anni 1387; cf. Eubel, BF VII, 6.

6

5 Marianus, 1. c. III, 300, 701. 7 Allusio sat clara, uti videtur,

Cf. Marianus, Compendium, ap. AFH III, 702 sqq. Wadding, ad an. 1378 n. 12. Marianus, 700; Wadding, I. c. ad Chronica XXIV ministrorum generalium, edita ap. AF III, 1-575; cf. ibid. VII-IX. Sbaralea, 99; 12, 103. Cf. infra, XLII et 505. Cf. supra, p. XII 1. 4-3. Habetur eodem plane tenore apud Sbaraleam, Suppl., 410; 12, 114 sq.,; Morrona, I. c. III, 71, aliosque, et ap. Follinium, l. c. 234, (6), qui consulto (anno 1816) epitaphium examinari fecit; illudque nos an. 1942 examinavimus. Cf. supra, p. XII, nota 1, de probabili errore sculptoris. Cf. infra, p. XXIX, nota 4.

Quae nota chronologica reposita et restituta fr. Barth. Albisio, pro altero Bartholomaeo, operis Conformitatum compilatore, in alium prorsus annum devenimus. Ab anno enim 1385-1390 is opus istud grande compegit, quod, ipso auc5 tore praesente et opus suum offerente, approbavit Capitulum generale Ord. Min. Assisiense, die 2 augusti 1399. Anno vero 1397 Quadragesimale: De contemptu mundi composuit 2. Antiquissimum porro testimonium de eius morte fr. Marianus Florentinus habet 3, dicens eum "obiisse Pisis, circa annum 19 MCCCCI „. Qui, quonam documento innixus sit, haec, caeterum non nihil vage edicens, non iam apparet. Aliunde vero rationes nullae suppetunt, ob quas haec Mariani assertio in dubium vocanda sit.

Ad diem quo obierit fr. Barth. de Rinonico, quod 15 attinet, eius mors refertur a pluribus auctoribus ad 4 Novembris, cui assertioni, ut vel contradicamus vel assentiamus expresse, nullum adest documentum 5.

Coniecturamus fr. Bartholomaeum de Rinonico Pisis quo habitum S. Francisci a Capitulo generali dono acceptum 20 detulerat, in ecclesia S. Francisci vel in claustro eiusdem conventus tumulatum fuisse; ignoratur vero penitus locus praecisus tumuli ipsius. - Econtra patet ex supra relatis', fr. Barth.

1 Cf. infra, p. 503-4; supra p. XXII. 2 Cf. infra, p. CXV, 1. 24. Alterum Quadragesimale Florentiae composuit post 4390; infra pag. CXVII, 1. 25 sqq.; CXVIII, 1. 30 sqq. 3 Cf. supra, p. XXIV 1. 6 sq. Arturus, ad hunc diem, p. 539. Constat Arturum non ubique Beatos recensere vero eorum die emortuali; cf. ibi, p. 42; Hueber, item 2082, aliique. Qui eum 40 decembris obiisse autumarunt, Wadding, supra, XXII 1. 35; Sbaralea. 1. c., etc., isti Pisano, cum Albisio confuso, diem emortualem huius, iuxta epitaphium ipsius (supra, XII, 1. 2-3), perperam attribuerunt. Pro sola memoria hic adnotamus absurdum illud, quod iuxta Nicéron, 1. c. XXXVI, 140, narratur in Magna Bibliotheca ecclesiastica, Genevae [Coloniae] 4734, in-fol., nempe fr. Bartholomaeo Albicio fuisse filium Humbertum, O. Praed., et episcopum Pistoriensem. Agitur nempe de fr. Humberto (seu Ubertino) de Albizzis, O. Praed., mag. theol., filio domini Bartholomaei de Albizis, ex nobili florentina familia huius nominis, et episcopo Pistoriensi 1426-1434. Cf. de eo Quétif-Echard, l. c. I, 783; Eubel, Hierarchia, 1, 421 ; II, 239; Ughelli-Coletti, III, 306.

5 Papinius, Index onomasticus, p. 303, recte P. Mattei, cuius Elogium Pisani manuscriptum prae manibus habebat (cf. p. XVII not. 4), increpat, quod putaverit fr. Bartholomaeum de Rinonico obiisse 1408, quia Concilio Pisano interfuisset. Quod tamen Concilium celebratum fuit an. 1409, a 25 mart. usque ad 7 aug. Recte autem Papinius, 1. c., iam animadvertit hune fr. Bartholomaeum Pisanum fuisse alterius instituti. Equidem fuit ordinis ffr. Eremitarum; cf. UghelliColeti, Italia sacra, III, 472. Supra, p. XXII 1. 34 sqq. 7 Supra, p. XXII, 1. 22 sqq.

Albisium iuxta aram b. Gerardi' inhumatum fuisse, cum eo in loco epitaphium cius legeretur. Qui locus insigni b. Gerardi cultori, eiusque cultus assiduo promotori omnino consentaneus fuit 2.

Cultus porro publicus qui legitur fr. Bartholomaeo exhi- 5 bitus esse, fratri hoc in loco sepulto exhibebatur, unde cultus ille ad fr. Bartholomaeum Albisium spectabat, non vero ad fratrem Bartholomaeum de Rinonico. Recolas praeterea Albisium plura miracula perpetrasse ope reliquiarum b. Gerardi (non vero fratrem Barth. de Rinonico). Quam 10 ob rem nil mirum est, quod illi fr. Albisio tamquam miraculorum patratori necnon et ob ipsius virtutes cultus post mortem exhibitus fuit".

1 Supra, p. XI sq.; AF IV, p. VII sic et Sbaralea, 1. c.; item Marc. Ulyssiponensis, I. c. 45; Waddingus, (supra, p. XXII 1. 34) falso dixit sepulchrum exstitisse ad cornu Evangelii, ad aram maiorem ». Cf. et Car. Forti, Catalogo Agiologico Etrusco, Romae 1731, p. 46; cuius locum habes AF IV, p. XII.

* Bollandistae socii, Acta SS. nov. II, 1, Bruxellis 1894, 214, rectius ergo non auctorem libri Conformitatum sed fr. Barth. Albisium inter praetermissos» adnumerassent. Caeterum 1. c. doctissimi illi viri inter fratrem Barth. de Rinonico atque Albisium non distinxerunt, in globo pauca de «fr. Barthomaeo Pisano referentes, et indiscriminatim ad Waddingum ad an. 1399 Supra, p. XXIII.

amandantes lectores suos.

3

Quibus omnem cultum fr. Bartholomaei de Rinonico negare nolumus, quamquam is ap. Sainati, Vile dei santi, beati e servi di Dio, nati nella diocesi Pisana, Pisa 1884, 323-5, notatus ne beati quidem titulo formali insignitur. Barsotti, Salv., Vita e culto del Beato Andronico della Rocca frate della penitenza del Terz' Ordine di S. Francesco ed altre memorie Francescane in Pisa e sua Archidiocesi, Levanto 1910, in appendice (p. 82-100): Beati dell' Ordine dei Frati Minori della città di Pisa, e sua diocesi, p. 85-6, de solo fr. Bartholomaeo de Rinonico (tacito penitus fr. Albisio) pauca refert. Adnotat vero eius effigiem [rectius illam b. fr. Albisii] radiis circum ornatam, cum aliis Sanctis Pisanis esse in codice quodam [SA. 6. (362)] bibliothecae Universitatis Pisanae Sanctorum effigies continenti (cf. 1. c. 39-40), scripto saec. XVI ineunte. Item adnotat (p. 86) aliam eiusdem [Albisii] imaginem, in qua et iam radii aureolae adsunt, haberi in Sacristia conventus S. Francisci Pisis [?]. Iuxta Barsotti, 1. c. 71s., legitur in copia aucta operis Petri Cardosi, Memorie sacre delle glorie di Pisa, scripti anni 1675 [cf. p. XVIII n. 3], transsumpta an. 1783, quae MS. adservatur Pisis in Archivo Capitulari, p. 200, sepulchrum « fr. Bartholomaei Pisani, auctoris libri Conformitatum [legas: Barth. Albisii] apertum fuisse 23 maii 1783, et aliquatenus sepositum, cum tunc ecclesiae S. Francisci pavimentum elevaretur. Qua occasione in sepulchro inventa fuerunt paucae ossium reliquiae. Hanc pavimenti et claustri et ecclesiae elevationem commemorat quoque Morrona, I. c. III, 64-5, sed tanquam an. 1788 factam; qui de tumbis ecclesiae huius agens, p. 71 notat sepulchrum b. fr. Bartholomaei Albisii, cum nota illa inscriptione (supra, XII, 1. 2) quam eamdem refert, esse « prope altare dominorum Alliata ». Tunc et Morrona, 1. c., erronee Fratrem ibi iacentem cum auctore libri Conformitatum confundit. Cuicumque rem consideranti patet ob fratrem Minorem homonymum Barth. Pisanum (Albisium), etiam cultus historiam speciali difficultate laborare.

II.

De auctoritatibus et fontibus in libro Conformitatum adhibitis.

Plurimi sunt libri, quibus fr. Bartholomaeus de Rinonico pro libro Conformitatum compilando usus est, pro 5 prima parte conformitatum singularum exaranda, sive sint libri Sacrae Scripturae, sive ss. Patres, sive auctores profani. Pro altera autem parte conformitatis cuiusque concinnanda adhibuit auctores Fratres Minores, qui S. P. Francisci Assisiensis res gestas enarraverant, necnon et beatorum fra40 trum Minorum nomina et vitas retulerant. Praevalent, iuxta operis indolem, fontes et auctores vitam s. Francisci Assis. describentes. Quorum omnium conspectum quemdam lectoribus subiicere hic visum est opportunum. Sed primum de idea generali et fundamentali operis Conformi45 tatum agendum.

[blocks in formation]

Operis autem sui Conformitatum Christum inter et s. Franciscum in initio ideam sat clare explicavit fr. Bartholomaeus, cuius in mentem numquam ullo modo venit s. 20 Franciscum Christo revera aequare vel aequiparare, nedum, uti quidam blatteraverunt 1 supra Christum elevare atque extollere. Neque adeo theologiae expers et ieiunus fuit fr. Bartholomaeus, qui scientiae istius magister renuntiatus fuerat 2, ut nefandam et iniquissimam istiusmodi haeresim proponere 25 vel propugnare vellet, neque adeo fanaticus, caeco et insensato cultu in b. Franciscum abreptus.

S. Franciscus Christum, omnium virtutum normam et exemplar absolutissimum, imitabatur totis viribus gratia divina suffultus: sic Pisanus omni in conformitate proclamat. 30 Conformitates sive similitudines s. Patriarchae cum Christo, quot fieri potuit, Pisanus detegere, illustrare atque celebrare satagebat subtili ingenio et perspicacia. "Verum, ait, ipse

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »