Obrazy na stronie
PDF
ePub

homines volunt (a), omnes homines, qui sunt, fuerunt et erunt, prae aliis sanctis beato Francisco obligantur et tenentur, nec est aliquis peccator tam sceleratus, nisi qui totaliter ignorat de ista indulgentia, qui excusationem habeat, si damnatur, aut non obtineat veniam suorum peccatorum; sed pure confiteatur et ad hanc pergat indulgentiam, et salutem obtinebit perfectam. Magnum quippe est et fuit, quod unus 5 pauperculus, modicus et despectus, tot mundo bona protulerit et dederit, quod signum est acceptationis maximae beati Francisci apud Deum et a Deo (b), et sui ferventissimi amoris et charitatis ad salutem omnium hominum praesentium et futurorum. Dicta beneficia a beato Francisco hominibus reddita magna indigerent declaratione, sed ad praesens reserare omitto causa brevitatis, quia ex dictis in praecedentibus et di- 10 cendis in sequentibus apparebit eorum expositio et magnitudo ipsorum. Sic ergo patet, quomodo debet intelligi secunda pars huius XIV conformitatis istius II libri: Franciscus animatur, et hoc per respectum ad omnes fideles et fratres suos generaliter.

5. Restat ergo videre, quomodo beatus Franciscus, ad instar Christi, ut pastor se habuit ad fratres et animatus fuit ad faciendum omnia, quae ad verum per- 15 tinent pastorem et praelatum.

Ubi sciendum, quod beatus Franciscus, ut bonus praelatus et pastor, fratres suos velut oves a Christo eidem traditas: Primo in loco tuto collocavit, quia in vita evangelica observanda fundavit, ut dictum est conformitate IX libri I1.

Secundo ad pascua uberrima minavit, quia appetere aeterna et sola et Crucifixi 20 meditari mirifica incitavit, ut dicit IV pars Legendae et VII.

Tertio ab insidiis diaboli conservavit, sicut patuit de fratre Rufino per diaboJum depravato, quem ad viam veritatis reducendo a diabolo liberavit. . Et de fratre inobediente, subacto habenis diaboli, quem suo monitu eripuit, et sic de aliis.

Quarto refecit et cibavit non solum doctrina, ut dictum est in I libro, sed 25 et cibo corporali,,ut dicetur in isto libro II conformitate XII, ut patuit in capitulo generali, Assisii celebrato, ubi quinque milia et ultra fratrum Deus cibavit meritis beati Francisci, ut dicit IV (c) pars Legendae ".

Quinto placibilem et affabilem in condescendendo se exhibuit, sicut patuit quando cum fratre, qui multa abstinentia deficiebat, comedit, ut dicit V pars Legendae'. Et 30 de alio fratre infirmo, quem duxit ad vineam ad comedendum uvas, et, ut ruborem tolleret, ipse prior comedit. Quibus comestis, frater infirmus fuit ab infirmitate

sanatus".

Sexto

separavit, scilicet malos a bonis, ut (d) patuit de fratre, quem expulit ab ordine, qui bene comedebat et nihil operari volebat, et sic de aliis.

Septimo facta suorum fratrum et ovium cognovit, sicut dicetur huius II libri conformitate XVI. Nam introitum et exitum fratrum omnium novit, ut patuit in descriptione fratris Minoris, quem debere esse dixerat ad instar sociorum suorum

(a) Edd. om, si hom, volunt.

1

1AF IV, 373 sqq.

mai. c. 11. n. 1.

c. 5, n. 7.

batier, c. 28.

8

[blocks in formation]

10

[ocr errors]

(b) Edd. om. et a Deo. (c) Codd. Edd. V pars.

(d) As, Edd. hoc.

• Leg.

Leg. mai. c. 4. n. 3; c. 7. n. 2. 3 SAF IV, 198 sq.

5 Fruct. XII, p. 2, pag. 580 sqq. 6

[blocks in formation]

Il Cel. II 433 (al. III, 110), 176. Specul. Perfectionis ed. Lemmens c. 26; ed.

II Cel. II, (al. III, 22). c. 45 n. 75; cf. Leg. Mai. c. 7. n. 3.

618. Specul. Perf. Sabat. c. 85.

[blocks in formation]

35

scilicet fratris Bernardi et Rufini et sic de aliis. Cognovit facta fratris Leonis, Rufini, Bernardi et Eliae, et sic de multis aliis.

2

Octavo sanavit spiritualiter doctrina et verbis, sicut patuit in novitio, qui ordinem exire volebat 1, et de fratre Rufino etc.; ac corporaliter, sicut dictum est I con5 formitate huius libri II 3.

Nono per viam rectam et perfectam deducendo conduxit, exemplar omnium virtutum ipsis praebendo in cunctis actibus suae vitae.

Decimo ad se benigne evocavit, et hoc dum arcana divinorum, prout videbat saluti ipsorum expedire referendo et reserando (a) eis palam fecit, sicut de multis patet in 10 Legenda, utpote de dilatatione ordinis, de inclinatione summi pontificis, et sic de aliis, quae Deus ipsi revelando eis edicebat.

15

Undecimo pro eis exoravit, ut IV et X pars Legendae ostendunt. Deum enim oravit pro tentatione fratris Bernardi, Rufini, pro fratre Elia, et sic de aliis, ut dicetur conformitate XI huius II libri.

Duodecimo suam vitam pro eis posuit, unde, ut praeberet se eis exemplarem, vitam austerrimam usque ad mortem semper duxit, ut patebit conformitate XIII huius libri II. Quibus apparet beatum Franciscum verum et bonum fratrum fuisse pastorem et praelatum.

8

Insuper ipse ad instar materialis pastoris (b), spiritualiter accipiendo, in sua pera, 20 id est in sua mente gessit et pectore: Panem vitae scilicet Christum cum summa devotione frequenter communicando, ut dicit IX pars Legendae 5; Sal summa discretione ut auriga virtutum omnia exercendo, ut dicit V pars Legendae. Aqua pro potu ad litteram fuit usus, ut dicit V pars Legendae. Sed spiritualiter aqua sapientiae fuit a Deo potatus intelligentiae scripturarum, ut dicit II pars Legendae Herbis virentibus 25 cum suis fuit usus, scilicet exemplis sanctorum et specialiter Christi, ut dicit IV pars Legendae, et Apostolorum, ut dicit IX pars Legendae 1, quorum exemplo vixit, ut dicit III pars Legendae 11, et martyrum triumphos aemulabatur, ut dicit IX pars Legendae 12. Canes habuit, quia ipse cum suis praedicationis officium iniunctum, ut dicit IV pars Legendae 13, exercuit fideliter et ferventer. Viliter ad litteram indutus fuit, 30 ut dicit V (c) pars Legendae 14, et VII 15, et chorda cinctus. Sub tecto pauperculo quoad vixit reclinavit, ut dicit VII pars Legendae 16, et conformitate IV huius II libri dicetur. Stramenta pro lectulo habuit, scilicet terram in (d) cubitando. Et sic sub caelo nihil habere voluit, nec corpori suo indulsit; imo circa mortem de nullo dixit se debere dicere culpam suam, nisi quia fratrem scilicet corpus, quod sponte se spiritui sub35 iecerat, male tractaverat "7. Aestum meridianum et diabolicum declinavit omnium contemptu et despectione, ut dicit VII pars Legendae 18. Et sic nulli viventi onerosus fuit. Baculum tenuit, quia iustissimus fuit Deo, sibi et proximo, quod erat debitum, reddendo. Caulas habuit, quia in fide (e) catholica cum suis firmissime tenuit et docuit; fistulam tenuit, scilicet devotae orationis, eidem vindicando, quidquid in ipso

17

(a) Edd. saluti ipsorum utile esse reserando, eis. (b) Al Insuper tempore ad instar ruralis pastoris. (d) As, Edd. om. in. (e) Edd. fidem.

[ocr errors]

(c) Edd. falso: IV pars.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

-

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

13 N. 2.

14 N. 4.

[ocr errors]

15 N. 3.

12 N. 4 sqq.

137), 244.

-

18 N. 1 sq.

[blocks in formation]
[ocr errors]

11 N. 1.

[ocr errors]

5 N. 2.

11 N. 5.

17 Cf. II Cel. II, 460 (al. III,

erat, ut dicit X pars Legendae. Calculum habuit, quia Christo totus unitus fuit et coniunctus, ut dicit pars IX Legendae.

Sic ergo beatus Franciscus non mercenarius exstitit, sed bonus et verus pastor erga oves suas, id est fratres a Deo sibi traditos et commissos.

Quibus omnibus patet declarata secunda pars huius II conformitatis, videlicet: 5 Franciscus animatur, et generaliter et specialiter.

FRUCTUS ET CONFORMITAS TERTIA ET IN ORDINE DECIMA QUINTA:
Iesus Stola Clarificus. Franciscus Sublevatur.

Expositio primae partis: Iesus stola clarificus.

Dominus et Redemptor noster (a) Iesus Christus, cum ab instanti suae conceptionis 10 perfectus Deus fuerit et perfectus homo, animaeque, suae non solum est plenitudo Deitatis communicata, sed et omnis plenitudo gratiae collata, ut habetur Ioan. 1, 14 et III Sententiarum distinctione 13, ac omni beatitudine essentiali in portione superiori beatificata, ut distinctione 23 habetur. Sed permaximum miraculum fuit talem beatitudinem non redundasse ad portionem inferiorem, et consequenter corpus suum non beatificasse beatitudine 15 accidentali, ipsum stolis beatitudinis vestiendo. Hinc est, quod Salvator noster, sicut Deitatem suam adstruere voluit diversis argumentis et viis, sic et animam suam fuisse beatitudine recreatam, non solum ostendendo suam Deitatem aperte animam beatificantem et consequenter suam animam beatitudine principali et essentiali beatificatam, sed et humanitatem scilicet corpus suum aliquando beatificatum stolis gloriosis et beatitudine accidentali non 20 per unam dotum beatificarum, sed insimul omnibus adunatis. Erat enim revera decens, ut ipse Dei Filius suam Deitatem nude et aperte aliquando et quibusdam ostenderet, iuxta dictum beati Augustini, ut vitain ostenderet, in qua post hanc victuri sumus, ac praemium actuum et operum virtuosorum; quo non solum ad credenda, sed ad peragenda ardua a Deo iniuncta homo animaretur. Hanc enim suam Deitatem nude et aperte in veteri testa- 25 mento ostendit Moysi, non quando eam petiit, Exod. 33, 13, sed postea, ut habetur Numer. 12, 8. Hoc enim ei munus a Deo concessum est, ut Deum videret sicuti est. Quae contem. platio cunctis filiis in fine promittitur, ut dicit Augustinus 12 cap. Super Genesim ad litteram s et in Epistola ad Paulinam 6. Fuit etiam Isaiae communicata, Isa. 6, 1 sqq. ubi Glossa1: Deum nemo vidit unquam oculo corporis, sed potest eum videre oculo cordis, sicut 30 vidit eum Isaias ; unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. In novo testamento vidit beatus Paulus in raptu, de quo habetur II Corinth. 12, 4; unde beatus Augustinus in quaestione penultima ad Orosium sic dicit 10: Ob id raptus fuerat Paulus in ter tium caelum idest in intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa veritas, cerneret. Ad id profecto pervenerat Paulus, ut 35 Deum sic in vita ista videret, sicuti sancti post hanc vitam. Idem dicit 1. XII cap. 28 Super Genesim ad litteram " et in Epistola ad Paulinam, de videndo Deum. Beatus etiam Stephanus

(a) Al repetit Dominus.

1 N. 4.

--

2 Hac dist. magis quam 14, uti codd. et Edd. habent. 3 Lib. Sent. III dist. II. - Cl. De Genesi ad litt. I. XII, c. 28 (P. L. 34, 478). 5 Cap. 28. (P. L. 34, 478). vid. Deo, c. 10-11. (P. L. 33, 607). 7 Ordin. in loan. 1, 18, (cf. P. L. 114, 358).

9

[ocr errors]

6 De

8 Is. 6,
1 sqq.

Matth. 5, 8. 10 Inter opera S. Aug. quaest. 63 (P. L. 40, 752). 11 Cfr. supra nota 4 et 6; et De vid. Deo c. 13 (P. L. 33, 610).

vidit, Actuum 7, 55, ubi Glossa: Quidam electorum, adhuc in hac vita detenti, mundato oculo cordis videre meruerunt gloriam, ut hic Stephanus et Paulus raptus ad tertium caelum, sed Paulus vidit, ut vident beati, quare et Stephanus. De beata Virgine pie credendum est etiam, quod viderit, praesertim dum in eius utero moraretur Iesus Christus, quia pri5 vilegia gratiarum aliis concessa, non sunt ab ipsa deneganda, prout dicit Hieronymus in Sermone de Assumptione: Hodie etc. et Bernardus in Epistola ad Lugdunenses. De beato Benedicto idem (b) asserere videtur beatus Gregorius II Dialog., et de quibusdam aliis est pie credendum, ut per raptum ad huiusmodi visionem pervenerint in praesenti constituti, ut dicit Augustinus in Epistola ad Paulinam, de videndo Deum. Et si dicatur, hoc videtur 10 repugnare illi, quod scribitur, Exodi 33, 20: Non videbit me homo et vivet, respondet Augu. stinus in Epistola ad Paulinam 5: quod non intelligitur, quod non vivat praesenti vita et in corpore mortali, sed accipitur vivere pro actu vitae sensitivae et imaginativae, qua homo debet mori, considerata visionis excellentia, non Dei omnipotentia. Contra praedicta est illud Ioan. 1, 18: Deum nemo vidit unquam; et Apostolus dicit, quod lucem habitat inaccessibilem, 15 quam nemo hominum vidit, nec videre potest. Respondet beatus Augustinus I libro de Trinit. cap. 57, quod Apostolus hoc pro tanto dixit, quod illi qui vident Deum, ultra homines sunt» idest ultra hominis pura naturalia constituti, et in epistola ad Paulinam dicit, quod Deum nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicuti est, vel in alia vita, sicuti visibilia ista, quae corporali visione cernuntur. Et potest dici iuxta glossam allegatam de Isaia', 20 quod nemo vidit unquam oculo corporis, nec videre potest, ut dicit Apostolus 10.

1. Hanc visionem ipse Deus et Salvator noster in praesenti constituto vel constitutis communicando, quia non est visio permansiva in aliquo, cui est comunicata nisi in sua anima, sed transiens, plura et singularia dona ipsum sic videnti elargitur.

Primum est gratificationis; gratia enim viae communiter non sufficit elevare et dispo25 nere mentem ad tam arduam visionem; nec est sibi proprium et essentiale, quia sic quilibet videret, vel videre posset Deum; quare vel alia gratia requiritur, vel prioris augmentum, et hoc de communi lege et Dei omnipotentia pensata. Secundum est perfectae purgationis; « Deus enim a solis purgatissimis mentibus videtur, ut dicit Augustinus, I De Trinitate 11; quare homo, tali visione sibi data, ab omni scoria et rubigine purgatur peccati et fit vas 30 purissimum. Tertium est fomitis suppressionis; pro tunc enim anima non incitatur ad malum, nec retrahitur a bono, immo oppositum, cum sibi omne bonum demonstratur. Quartum est singularis sanctificationis, accipiendo sanctificationem pro singulari Dei in anima habitatione, iuxta illud Psalmistae 12: Sanctificavit tabernaculum suum, Deus in medio eius etc. - Quintum est in gratia confirmationis; quia, tali visione stante, quod peccet non est intelli35 gibile. Sextum est certificationis de permanentia in gratia et forte etiam de perseverantia finali. Paulus enim, qui habuit huiusmodi visionem non permanentem, sed transeuntem, dixit ad Rom. 8, 35, 38 sq. Quis nos separabit a charitate Christi? Et respondebat dicens: Scio quod nec mors, nec vita etc. poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu. Septimum est copulationis; tali enim visione homo cum Deo unus spiritus efficitur adeo, ut 40 ab ipso dividi, ut dicit Apostolus 13, et separari ab illo non possit. Octavum est consolationis. Psalmus 1: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua etc. Nonum

(a) Al om. idem.

1 Inter opp. S. Hieronymi (P. L. 30, 138). — 2 P. L. 182, 234. 66, 164 sqq.: 195 sqq.).

[ocr errors][merged small]

Cap. 43. (P. L. 33, 610). 5 L. c. (P. L. I. c.).

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

est transformationis perfectae, ut dicat cum Apostolo, Gal. 2, 20: Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Decimum est illuminationis; audit enim et videt cum Apostolo, II Corinth. 11, arcana verba, quae non licet homini loqui. Undecimum est cupitae dissolutionis; cupit enim cum Paulo dissolvi et esse cum Christo". Duodecimum est gloriae consequendae subarrhationis; signum enim est gloriae post hanc vitam accipiendae, cui talis 5 visio a Deo in praesenti conceditur, ut patet de praedictis, quibus Dominus concedere dignatus est.

Et si dicatur: Nonne Lucifer vidit Deum? Respondetur, quod non visione hac, de qua loquimur, sed alia; quia haec est, quae beatificat, etsi transeunter tales, et permanenter (a) beatos, quam non habuit ipse Lucifer, nec Angeli ante confirmationem in gratia. Multa 10 alia talibus videntibus proveniunt, ut dicetur (b) libro III conformitate VII. Sed ad praeşens dicta sufficiant. Haec ergo visio, sicut a nobis naturaliter desideratur, ita a quolibet; ut detur eidem a Deo, ipse Altissimus debet deprecari et dici (c), cum psalmo 3: Ostende nobis faciem tuam et salvi erimus. Facies enim tua plena est gratiarum, Esther 15, 17. Hac ergo habita visione, homo certificatur de credendis, agendis et obtinendis, quare nihil ei in- 15 credibile, nihil formidabile, nihil durum et asperum est visum, ut patuit in praefatis et aliis, qui viderunt. Verum, quia dicta visio non conceditur omnibus, et animam Christi fuisse beatam ab instanti suae conceptionis credendum erat ab omnibus, ac oculi nostri et sensus solum corporalia apprehendunt et sentiunt, hinc est quod cum beatitudinem animae Christi oculo corporali videre non possumus, sicut nec ipsam animam; per corpus ergo suum, id est 20 per corporis dotes eam beatam demonstrare decebat, ut per effectus huiusmodi, qui ab anima beata et sola procedunt, ad beatitudinem eius animae deveniremus, et sic faciendo de beatitudine accidentali notitiam haberemus ipsius Christi.

2. Declarare ergo eidem placuit suae beatitudinem animae per corporis dotes. Et quia dotes beatificantes corpus sunt quatuor, videlicet: subtilitas, agilitas, claritas, impassibilitas, 25 corpus enim gloriosum quatuor praefata habebit. Quia enim nunc est grossum, tunc erit subtilissimum, omnia sine laesione penetrans. Quia enim ponderosum et grave, tunc erit agillimum et perget quocumque libuerit, quasi in momento. Quia obscurum est, erit clarissimum, utpote sole splendidius. Quia vero nunc subiectum est passionibus, tunc erit impassibile, quia a nullo pati valebit. Et haec quatuor dotes, sive sint ab anima, sive ab alio, 30 adstruunt tamen animam beatam. Et Salvator noster per praefata animam suam esse beatam reseravit, non simul in vita, etsi post, sed nunc unam, nunc aliam declarando.

[ocr errors]

Dote subtilitatis usus est, prout dicit Hugo de Sancto Victore, quando, virginitate servata et virginitatis intacta clausura, a virginis utero clauso exivit de beata Maria nascendo *; etsi sanctus Thomas dicat, quod non fuit per dotem subtilitatis, qua tunc sit usus, sed 35 miraculo novo. - Agilitatis dote usus est, quando supra aquas ambulavit, ut docent evangelia *. Aqua enim non est indurata sub eius plantis, sed in sua permanente dispositione, Salvator super eam ambulavit. Impassibilitatis dote, sequendo dictum Hugonem, usus est, dum panem transsubstantiavit in corpus suum. Unde corpus Christi, etsi mortale esset in se, quando ipsum discipulis tradidit, et passibile, licet corpus Christi esset mortuum pro 40 tunc, si esset et fuisset in sacramento; quia omne absolutum, quod infuisset eidem extra sacramentum, inesset eidem dum esset sub sacramento, sed non omne respectivum; tamen

(a) Al add. in marg. facit; As transeat per tales et permanet in beatis. (c) Al dicere.

[ocr errors]

1 Potius II Cor. 12. 4. 2 Philip. 1, 23. 3 Psalm. 79, 4. Virg. c. 3 (P. L. 176, 872). Potius Gregorius, 26 Homil. in Ev. n. 5 Sum. Theol. p. III. q. 28, art. 2. 6 Matth. 14, 25. Marc. 6, 48. c. 3. (P. L. 176, 463).

[blocks in formation]

Cf. Hugo de S. V. De B. M.

4 (P. L. 76, 1197).

7

De Sacram. 1. l. p. 8,

« PoprzedniaDalej »