Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

sanctorum, omnium sanctorum merita superexcedens; hinc est quod cum nullus ad eius tam intensivum quam extensivum meritorium gradum queat attingere, ut ex dictis conformitatis IV huius III libri apparet, locum in praemio et pro praemio ab aliis tenere debet et habere, prout haec prima pars IX conformitatis declarare intendit dicens, quod Dominus 5 Iesus, sicut in merito, sic et in praemio est transcendens, quoad locum et statum, omnes Angelos, id est omnes caelestes et beatos spiritus. Quapropter pro huius evidentia si quaeratur ad quem locum Dominus ascendit et in quo gradu et loco permanet, Marcus evangelista 16, 19 dicit, quod sedet a dextris Dei in caelo. Et Lucas dicit, Act. 1, 11: quod assumptus est in caelum. Et pro evidentia (a) praedictorum videnda sunt aliqua.

10

1. Primo: quid intelligitur per caelum, cum dicitur quod assumptus est in caelum? Respondetur quod caelum in sacra Scriptura aliquando accipitur pro caelo materiali, et istud est multiplex, ut dicunt doctores, scilicet septem planetarum, firmamentum, cristallinum et empyreum. Et ad litteram de isto caelo materiali est illud Gen. 1, 1: In principio creavit Deus caelum et terram. Et isto modo caelum accipiendo Dominus Iesus super omnes caelos ascen15 dit; nam de monte Oliveti, in quo multoties steterat ad orandum, Lucae 11, 1, in quo fuit captus, Matth. 26, 50, in quo Antichristum interficiet, Zach. 14, 4 sqq., et mundum iudicabit, omnes alios caelos transcendendo, scilicet septem planetarum caelum, firmamentum, cristallinum sive primum mobile, ad caelum empyreum ascendit. Ratio, quia caelum empyreum est locus beatorum, ut dictum est conformitate praecedenti, et solum competens beatitudini 20 corporis eius pro loco naturali. Et quod sic effecerit, Psalmista, Psal. 8, 2, dicit: Elevata est magnificentia tua super caelos. Aliquando accipitur caelum pro caelo rationali, scili cet pro homine. Nam, ut dicit Is. 66, 1, caelum est sedes Dei; et Salomon dicit, quod anima iusti sedes est sapientiae, et consequenter Dei; et sic homo iustus caelum vocatur. Et sic accipiendo caelum, Christus super omnes caelos rationales ascendit, id est ultra loca debita 25 humanis spiritibus beatis; patet, quia omnes excedit merito et gratia. Unde Apostolus dicit Eph. 4, 10: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos, scilicet humanos spiritus et praemia eis debita. Aliquando accipitur caelum pro caelo intellectuali, id est natura angelica, quae caelum dicitur, iuxta illud Iob. 37, 18: Tu forsitan cum illo fabricatus es caelos, id est Angelos etc. Et sic accipiendo caelum pro Angelis et beatis spiritibus 30 angelicis, sic super omnes caelos ascendit, Psalm. : Ascendit super Cherubim et volavit etc. Aliquando accipitur caelum pro ipsa supersubstantiali divina essentia, de quo caelo est illud Luciferi dicentis Is. 14, 13 sq.: Ascendam in caelum; et sequitur: Similis ero Altissimo. Et illud Ps. 18, 7: A summo caelo egressio eius etc. Et isto modo accipiendo caelum, dicitur quod Dominus Iesus ascendit caelum, id est usque ad aequalitatem Dei, ut declara35 bitur. Nam Marc. 16, 19 dicitur quod Dominus Iesus assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei; et Hebr. 1, 3 dicit Apostolus: Qui sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Et sic patet quomodo intelligitur, quod Dominus ascendit caelum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Secundum videndum est, quid intelligitur per hoc quod dicitur Marc. 16, 19, quod sedet ad dexteram Dei, et Apostolus, Hebr. 1, 3: Ad dexteram patris. Quid (b) intelligitur per dex40 teram Patris? Respondet Magister III dist. 22 dicens: In dexteris Dei, id est in bonis potioribus Patris. Unde Glossa super dictum Apostoli Hebr. 1, 3 allegatum dicit: Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, id est, dicit Glossa*: « In excelsis: non in loco Deum concludit, sed ostendit Christum omnibus altiorem et omnibus eminentiorem ». Unde, ut patet ex Glossa 7 super illud Hebr. 2, 7 sq.: Omnia subiecisti sub pedibus eius, constituisti eum super 45 opera manuum tuarum, id est super omnes potestate divina et dignitate, unde habet emi(a) Edd. intelligentia.

[ocr errors]
[ocr errors]

Patris. (b) As, Edd. om. Quid

[blocks in formation]
[ocr errors]

1

nentiam loci dominii et potestatis. Et Glossa super illud Rom. 8, 34: Qui est in dextera Patris id est aequalis Patri vel in bonis potioribus Patri, et hoc dicit Leo papa in Sermone de ascensione : « Humanitas Christi est in aeterni Patris recepta consessu». Conveniens enim erat, ut illius gloriae sociaretur in throno, cuius et natura copulabatur in Filio. Sed ulterius advertendum est, quod aliud est sedere ad dexteram Patris, et 5 aliud esse in dextera Patris. Primum enim soli Christo secundum Apostolum, Hebr. 1, 3 sqq., competit, quia sedere ad dexteram Patris, secundum Alexandrum de Ales III parte quaest. 33 (a) 3, importat unionem vel aequalitatem et quamdam communicationem beatitudinis et communionem cum Patre, quae nulli alii a Christo convenit. Sed esse in dextera est esse in aeterna beatitudine, quae convenit sanctis aliis a Christo. Et pro iam dictorum 10 evidentia est sciendum, quod, ut dicit Magister II dist. 9, sancti et illi, qui decedunt cum merito proprio, ad aliquem novem ordinum Angelorum, prout eorum erunt merita, assumentur; quare sicut novem sunt ordines Angelorum, sic et novem erunt ordines beatorum hominum. Aliqui enim qui habebunt merita Seraphim, in dicto erunt ordine; et alii habentes merita Cherubim, ipsorum ordini inserentur et praemio; et sic de aliis. Quapro- 45 pter pueri decedentes cum sacramento circumcisionis vel alio ad hoc requisito, scilicet contra peccatum originale, ut in veteri Testamento, vel cum solo sacramento baptismi et sine proprio merito, unum ordinem faciunt. Et novem sunt beatorum Angelorum et hominum: ecce iam decem. Verum quia beata Maria meritis est exaltata super choros Angelorum et inferior Christo, ipsa per respectum ad beatos, qui cum proprio merito de- 20 cesserunt et Angelos, tenet decimum locum, et sic ipsa est mulier, quae invenit decimam drachmam, id est decimum statum in vita aeterna. Sed per respectum ad pueros, sic tenet undecimum. Humanitas Christi, et ipse Christus duodecimum gradum et statum tenet, quia supra omnia sidera, id est omnes beatos spiritus angelicos et humanos est exaltatus, ut dictum est, quia a dextris est Dei, quod solum sibi competit.

25

Et vide quomodo dictum ipsius Salvatoris in ipso est verificatum, scilicet: Qui se humiliat, exaltabitur 7; ipse enim se humiliavit in descendendo et veniendo in mundum et stando multipliciter: Primo usque ad carnis assumptionem; secundo ad nostram mortalitatem et passionem; tertio scilicet ad nostram necessitatem, scilicet famem, sitim et sic de aliis; quarto ad nostram pauperiem et indigentiam; quinto ad nostram tentationem, quando se 30 tentari a diabolo permisit; sexto ad anxietatem corporis et lassitudinem et laborem; septimo ad anxietatem animi, nam tempore passionis coepit pavere et taedere; octavo usque ad crucem, et iste fuit descensus mirabilis et humiliatio; nono usque ad mortem; decimo usque ad carcerem infernalem, quando ad limbum descendit.

Sed quia Dominus sic descendit se humiliando, exaltatus est ascendendo in caelum: 35 primo assumptam humanitatem super omnia elevando; secundo ad vitam perpetuam; tertio ad summam corporis et animae recreationem; quarto ad caeli opulentissimas divitias; quinto ad potestativam super omnes dominationem; sexto ad iucunditatem et consolationem; septimo ad perfectam pacem et quietem; octavo ad thronum paternae gloriae; nono ad perpetuam cum Patre mansionem et cohabitationem; decimo ad summam praesidentiam et 40 super omnes exaltationem. Praefatis ergo apparet in quo loco Dominus Iesus est ab aeterno Patre collocatus, quia a dextris Dei est.

2. Verum quia homo posset dicere: Christus caelos ascendit, ut dicit prima pars praccedentis (b) conformitatis, et sedet a dextris Dei, ut (c) dicit prima pars istius conformitatis:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

quid boni et utilitatis ex hoc humanum genus est consecutum? quare de hoc est videndum hic, et istud est tertium quod est videndum quid, scilicet, boni et utilitatis praefata ascensione Christi et collocatione sumus adepti. Et dicitur quod magna dona et beneficia.

Primum est humanae naturae exaltationis. Ipsam exaltavit in incarnatione eam induendo, 5 et in resurrectione dotibus gloriosis eam adornando; sed ipsam valde exaltavit caelos ascendendo. Et quomodo? Certe super omnes elevando, quia inquit Apostolus: Supra omnes principatus et potestates et omne quod nominatur, et super omnes caelos; et sibi est omnis potestas collata, ut cantat Ecclesia 2.

Secundum beneficium est venerationis. Tota enim caelestis curia Christum adoravit viventem 10 in saecula saeculorum . Angeli qui se in veteri Testamento adorari, permittebant, in novo minime, ut patet de Ioanne, Apoc. 19, 10, ubi Glossa : « In lege veteri non se prohibuit adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari » . Tertium beneficium est restitutionis haereditatis, quae per quinque milia annorum amissa, per Christum restituta est, dicente Psalmista: Tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. Quartum beneficium est praemiationis. Sicut enim Deitas Christi praemium est animarum, sic et humanitas, sive corpus Christi gloriosum, est beatitudo corporis quoad obiectum institutum.

15

Quintum beneficium est collocationis sanctorum. Christus cum sanctis caelum ingrediens, secundum eorum merita aliquos in ordinibus Angelorum, alios in ordine Archangelorum, alios 20 in ordine Virtutum, et sic de aliis, ipse super omnes ascendendo, collocavit.

25

Sextum est reparationis Angelorum, id est angelicae ruinae. Sicut enim de quolibet ordine consentiendo Lucifero multi corruerunt, sic Christus ascendendo in quolibet ordine de sanctis hominibus secundum eorum merita dimittendo, eorum ruinam reparare incepit. Et sic per ascensionem Christi homines Angelis sunt parificati.

Septimum beneficium est deiectionis, scilicet hostis humanalis (a). Ad litteram impletum est illud Psalmi : Dixit Dominus Domino meo, Pater scilicet, Filio: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Octavum est beneficium supplicationis et nostrae defensionis Hebr. 7, 25: Intravit in ipsum caelum, ut appareat vultui Dei pro nobis; ut dicit Bernardus, ad placandum Pa30 trem ei ostendit latus et vulnera.

Nonum beneficium est exauditionis. Caelum intravit, ut a Patre exaudiremur; et impletum est illud Christi, Ioan. 14, 13 sqq.: In illo die in nomine meo petelis; et sequitur: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

Decimum beneficium est largitatis. Dedit enim dona hominibus 10, scilicet Spiritus Sancti. 35 Si abiero, dixit Iesus ", mittam vobis eum, scilicet Spiritum Sanctum, cuius donatione alia dona tribuuntur et habentur.

40

Undecimum beneficium est erectionis. Erexit nos fide, ut securi simus, Ioan. 2, 1 sq.: Advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris etc.; quare securitatem nobis tribuit.

Duodecimum beneficium est apertionis ianuae. Vado parare vobis locum, Ioan. 14, 2. Aperuit enim caelum, dicente Michaea, 2, 13: Iter pandit ante illos; ipse Leo Christus aperuit librum, id est caelum, et solvit signacula eius, Apoc. 5, 5.

Sic ergo praefatis apparet de utilitate ascensionis et sublimationis Christi; et per consequens patet declaratum, quomodo intelligitur prima pars huius conformitatis IX, scilicet 15 Iesus transcendens Angelos.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Secunda pars noni fructus et conformitatis tertii libri, et trigesimae septimae in ordine, videlicet: Franciscus sublimatur.

Expositio.

Dominus Iesus, cum sit iudex omnium vivorum atque mortuorum, et unicuique reddat secundum opera sua, quia peccatoribus infernum, iustis et sanctis dat 5 vitam aeternam, ac in vita aeterna, ut ipse dicit Ioan. 14, 2, mansiones multae sint; ad quem locum beatum Franciscum sibi praedilectum (a) sublimare dignatus est pro eius perpetua mansione? Certe, ut pluribus patebit, beatus Franciscus etsi meritis fuerit similis Angelis, Archangelis et aliis ordinibus, attamen non in eis locum sibi deputavit Dominus Iesus Christus, sed (b) in supremo omnium ordinum, videlicet in 10 ordine seraphico ipsum locare et sublimare dignatus est.

5

1. Ad hoc ponendum (c) sunt aliqua hic declarativa. Primum est quia cum, teste Magistro Sententiarum II dist. 2 et scriptura Ezechielis 28, 44 (d), Lucifer de ordine fuit supremo, videlicet de seraphico, et cum beatus Franciscus in sede eius sit locatus, ut patet: Primo visione fratris Pacifici, de qua etsi sit dictum conformi- 15 tate V libri II, tamen hie succincte est repetendum, prout praesenti materiae suffragatur. Cum enim beatus Franciscus in ecclesia sancti Petri de Bovario iuxta castrum Trevii vallis Spoletanae de mane oraret intra chorum, et frater Pacificus, pro tune eius socius, in navi ecclesiae stans se orationi dedisset, cum orare coepisset, factus in ecstasi, raptus in caelum, vidit in ipso caelo multas pretiosas sedes. « Vidit unam 20 prae ceteris eminentiorem atque prae omnibus gloriosam, fulgentem et omni lapide pretioso ornatam, et admirans eius pulchritudinem, cum intra se cogitare coepisset cuius esset sedes illa, statimque audivit vocem dicentem sibi: «Haec sedes fuit Luciferi, et loco eius in ea sedebit humilis Franciscus ». Et quia hie sanctissimus vir fuit de veritate huius visionis certificatus, humilitate beati Francisci cognovit certitudina- 25 liter, quod vere sedes illa ipsi beato Francisco erat reservata. Et cum dictum sit Luciferum de ordine fuisse primo et supremo, scilicet seraphico, hac visione beatus Franciscus in sede illa sublimatus in ordine seraphico (e) est locatus. Secundo quod in sede Luciferi beatus Franciscus sit sublimatus et super sanctos, hoc patet attestatione daemonis, qui erat inquadam muliere, nomine Zantesae, apud Raven- 30 nam (f); de quo etsi dictum sit libro II conformitate II, tamen hic aliquid inseritur nostro conveniens proposito. Daemon in dicta muliere habitans, adiuratus per quemdam sacerdotem, nomine fratrem lacobum, coram multis, ut veritatem de indulgentia Assisii panderet, qui (g) tandem de beato Francisco loquens sic inquit: « Ille stomachosus ita amicabiliter fuit coniunctus cum Crucifixo et transformatus in ipsum, quod 35 Deus voluit per eum salvos facere Christianos». Et cum dictus sacerdos increparet

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

eum, quare beatum Franciscum vocaret stomachosum, respondit daemon cum magno clamore: « Quia ipse fuit conceptus de semine virili et mulieris sicut ceteri hominum, et tamen humiliavit se in tantum, quod propter singularem assimilationem Crucifixi, quam in anima et corpore suo gessit, meruit plus quam omnes homines exal5 tari. Licet autem beatus Ioannes Baptista sit maior sanctus, qui sit in caelo et paradiso post matrem Crucifixi, tamen ille stomachosus cum fratribus suis vexillo explicato praecedit in caelo, post Apostolos, omnes sanctos. Ipse enim obtinuit illam sedem gloriosam Luciferi, principis nostri, et ideo non possumus ipsum non solum proprio nomine nominare, sed magis odimus eum quam omnes alios sanctos; immo cogno10 scentes (a) ipsum esse in dicta sede Luciferi sublimatum, plus cruciamur et affligimur ab illa gloria sua et sublimitate quam ab igne infernali ». Et plura dixit de beato Francisco, scilicet de stigmatibus; de quibus dictum est conformitate II huius HI libri1. Quo dicto daemonis patet beatum Franciscum in sede sublimatum Luciferi, et quam sublimiter est exaltatus a Christo, quia post Apostolos super omnes alios

45 sanctos.

Secundum ostendens beatum Franciscum sublimatum a Christo et locatum in ordine seraphico, est apparitio Christi, quando stigmata eidem impressit. Qui in specie Seraph eidem apparuit, non solum ad incendendum cum igne seraphico, sed etiam ad ostendendum eum post mortem in seraphico ordine sublimandum, prout 20 dictum est conformitate III huius III libri 2.

3

Tertium hoc ostendens est similitudo beati Francisci ad ordinem. ipsum seraphicum. Seraph enim, teste Dionysio (b) et beato Gregorio, incendium interpretatur. Et cum beatus Franciscus, teste IX parte Legendae Maioris, <«< totus esset quidam carbo divini amoris flamma ignitus »; quare, cum simile iun25 gatur simili, Eccli. 15, 19 sq., beatus Franciscus praefatis, ut incendio et amore conformis, est coniunctus.

Ad Christum Deum prae aliis sanctis habuit perfectissimum amorem et ferventissimum, prout dictum est libro II conformitate II°; quem amorem in praesenti vita ostendebat, primo omnium mundanorum derelictio, abiectio et abominatio; 30 secundo fervor et amor ad animas Christi sanguine redemptas; tertio fervor martyrii; quarto ieiunia, quae continue faciebat; quinto passionis Christi meditatio, praedicatio et baiulatio (e); sexto poenarum et omnium opprobriorum pro Christo amplexus totaliter et desiderium; septimo dulcedo Christi nominis ex auditu; labia enim lingere videbatur prae dulcedine dicti nominis ; octavo stigmatizatio, quae vi amoris 35 et solo (d) habet fieri. Quia ergo tam vehementi dilectione ad Christum in praesenti morebatur, proculdubio et nunc ampliori; quare in illo residet ordine, qui ardentiori amore movetur ad Christum, et per consequens in ordine seraphico.

Quod vero beatus Franciscus singulari propinquitate prae aliis iuxta Dominum Iesum Christum in vita beata sublimatus et collocatus sit, hoc 40 ostensum est in parte secunda conformitate III huius III libri . Franciscus enim cum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

4

6

--

Supra 28 sqq.

1 Supra 385-6, 401 1. 15 sqq, 408 1. 25 sqq. Supra 387 sqq. 3 De caelesti hier. c. VII § 1 (P. G. 3, 266). Hom. in Evang. XXIV, n. 10 (P. L. 76, 1252). 5 C. 9 n. 1. Leg. Mai. c. 40 n. 6. Supra 397, 400 1. 39 sqq., 401 1. 10 sqq.

2

[ocr errors]

8

-

« PoprzedniaDalej »