Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnes potestatem; sexto infirmitatem et passibilitatem, possidendo impassibilitatem; septimo temporalitatem, transferendo se ad aeternitatem; octavo luctum, arripiendo perfectam iucunditatem; nono debilitatem, sumendo fortitudinem et vigorositatem: patuit (a) in prostratione daemonum et liberatione patrum; decimo tristitiam et miseriam, capiendo pacem et tran5 quillitatem; undecimo transiit ab instabilitate vitae prasentis ad securitatem; duodecimo ab humilitate ad super omnes imperiositatem. Sic ego patet quod resurrectio fuit felicissima. Quinto resurrectio fuit vigorosissima, tam in extractione patrum a limbo, quam in se et sua virtute a mortuis suscitando.

Sexto resurrectio fuit stabilissima, quia resurrexit a mortuis, et mors illi ultra 10 non dominabitur ; unde Christus dicitur primogenitus mortuorum, scilicet ante quem nullus resurrexit propria virtute, perenniter victurus.

[ocr errors]

-

Septimo resurrectio fuit mirabilissima et stupendissima. Nam miracula multa et magna Christi resurrectione sunt operata. In sepulchro primum miraculum est terraemotus magnus3; qui, ut dicit Hieronymus ad Hedibiam * (b), non est factus more solito, sed ita ma45 gnus ut concuteret omnia et eversionem terrae minaretur. Secundum miraculum, quod, sepulchro clauso et sigillato remanente, Christus abinde resurgendo exivit. Sed post per Angelum est apertum ad ostendendum Christum vere resurrexisse ". Tertium miraculum fuit Angelorum in monumento apparitio, qui quatuor, ut dictum est, apparuerunt. Quartum miraculum fuit custodum sepulchri prostratio, qui facti sunt velut mortui, Matth. 28, 4. 20 Sed circa corpus Christi facta sunt miracula. - Primum corporis lacerati et vulnerati subita redintegratio. Secundum ipsius corporis, ne in sepulchro per triduum corrumperetur, praeservatio. Tertium miraculum perfecta corporis reorganizatio, si in aliquo ex contractione deorganizatum fuisset. Quartum miraculum ut subito sit factum incorruptibile. Quintum sanguinis a corpore emissi subita recollectio et in corpus, sepulchro clauso, 25 reintromissio. - Sextum subita corporis animatio et vivificatio. Septimum inclyta (c) corporis quoad quatuor dotes, scilicet subtilitatis, agilitatis, claritatis et impassibilitatis decoratio. Octavum subita aeris illustratio, quae facta est in hora resurrectionis. Nonum est subita a mortuis resurrectio et beatificatio corporis. Nam ante nullus resurrexit a mortuis, cuius corpus beatificaretur, nisi Christi. Decimum miraculum est ipsius 30 corporis tam grandis, ut dictum est, de sepulchro clauso egressio. Undecimum aliorum Christi virtute a mortuis resurrectio, et vera secundum Ambrosium 8. Duodecimum miraculum sui corporis in diversis locis ostensio et apparitio, ut est dictum. Praefatis ergo apparet de primo quod erat videndum, scilicet de Christi resurrectione, quomodo fuit et qualiter perpetrata.

35

2. Restat ergo videre de secundo, quibus fuit demonstrata. Quia dicitur in prima parte, quod Iesus decor attenditur, videndum est a quibus ipse visus est et quid in videntibus effecerit. Pro cuius evidentia sciendum, quod decor, id est Christus totus gloriosus a (d) mortuis resurgens, visus est a pluribus. Nam multis apparuit.

Et primo beatae Mariae. Licet enim Evangelistae de apparitione Christi facta beatae 40 Mariae nullam fecerint mentionem, utpote quia solum de illis apparitionibus sunt locuti, quibus tam ratione testium quam ipsis apparitionibus fides probaretur, et quia testimonium maternum, ut plurimum, est suspectum propter affectum matris ad filium; attamen devo

[ocr errors]

(a) Edd. om. patuit patrum. (b) Al, As Ebynam; Edd. Albinam. (c) Edd. indita corpori... subtilitatem etc. (d) Edd. om. a mortuis resurgens.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

5 Cf. Matth. 28, 2 sqq.; Luc. 24, 1 sqq.; loan. 20, 1 sqq. 6 P. 447, 1. 38 sq. 7 P. 447

[blocks in formation]

Cf. Expositio Ev. sec. Lucam, l. X, n. 128 (P. L. 15, 1836). 9 P. 447 1. 29 sqq.

tus Bernardus probat ', quod beatae Mariae Iesus eius filius in resurrectione primo apparuit, utpote quia nulla fuit ea gratia visionis dignior; secundo quia nulla fuit exspectationis desiderio (a) ferventior; tertio nulla deprecandi (¿) instantia vehementior; quarto apparenti intimior nulla fuit (c); quinto nulla in discurrendo quietior; sexto nulla ea innominatior. Evangelistae de ea mentionem non fecerunt causa, ut dictum est; insuper quia nul- 5 lus dubitavit (d). Certe crediderunt, quod primo matri quam aliis apparere deberet; et sic apparuit.

Quo eidem apparente, indicibili gaudio est repleta propter multa. Primo videndo Filium omnis passibilitatis et doloris evasisse miseriam, quod suis optant filiis parentes. Secundo intuendo eum omni stola beatitudinis perfectum. Tertio quia Christus cum consortio 40 sanctorum, quos a limbo extraxerat, apparuit matri, ut pie creditur; et ipsi Dei genitrici gratias peregerunt. Praefatos beata Maria cernendo patres suos antiquos iucundatos et beatificatos, summo gaudio fruebatur (e). Quarto virgo gaudebat amplexando Filium ad omnem modum suae laetificationis. Quinto considerando omnem nostram beatitudinem in Filio suo esse ordinatam, gaudebat et quoad animam in sua Deitate et quoad corpus in beatificata 15 humanitate. Sexto audiendo a Filio et sanctis aliis, quid egerat apud inferos et quod djabolum ligaverat. Septimo gaudebat videndo gaudium sanctorum patrum et aliorum liberatorum a limbo et a manu diaboli. Octavo gaudio iucundabatur videndo Filium veridicum esse demonstratum; quia, ut dixerat, tertia die resurrexit a mortuis. Nono quia cum resurrectio Christi nonnisi Dei virtute fieri posset et omnipotentia, sic ergo cernendo (ƒ) Chri- 20 stum resuscitatum a mortuis, eum omnipotentem laetabatur (g) esse comprobatum. Decimo quia sciebat filium suum declaratum dominum et imperatorem cunctorum. Hac enim resurrectione data est ei omnis potestas in caelo et terra 3. Undecimo, quia hac resurrectione in suam et aliorum ab ipso Primogenito mortuorum potenter ac decenter ordinatum est. Duodecimo ad laetandum beatam Mariam inducebat, videndo Filium triumphatorem tam de 25 daemonibus, quos apud inferos superavit, quam de Iudaeis, qui ipsum crucifixerunt dicentes eum seductorem, qui veracissimus fuit; ut enim promiserat, a mortuis resurrexit. Iucundata est beata Maria sic Filium cernendo resuscitatum, perpetuo victurum, et sic in ipsa (h) dolor passionis conversus est in summam laetitiam et gaudium dominicaç resurrectionis. Et si quaeratur, qualis erat eius Filius post resurrectionem: certe respondetur, 30 quod erat speciosus prae filiis hominum, quia sole fulgentior et pulchrior quocumque creato. Et per consequens est quidam splendor et decor, ut dicit ista prima pars istius conformitatis. Secundo Dominus Iesus speciali modo apparuit Magdalenae, quae dominica passione amaricata fuit, et ipsum suum dilectum quaerendo lacrimose tandem eum vidit. Sed quomodo? Ut decor et splendor eidem Dominus est manifestatus dicens, Ioann. 20, 17: Vade et dic fratribus 35 meis: Ascendo ad Patrem meum. Et consequenter Christus eidem ostensus est gloriosus.

Tertio apparuit sanctis Apostolis et aliis discipulis, quibus multa faciendo, qualiter ut / quidam decor sic eis (i) ostensus apparebat. Christus sanctis Apostolis fecit in resurgendo plura. Primum quod eis fecit, est quod tripliciter dicendo: Pax vobis 6, triplicem pacem eis dedisse, quam fecerat (k), ostendit, scilicet inter Deum et hominem pro homine satisfa- 40 ciendo, inter Angelos et homines, inter homines et homines, quia infideles ab ipso longuinqui ad pacem verae fidei per ipsos Apostolos erant deducendi. Dedit eis etiam tripli

(a) As, Edd. om. desiderio. (b) Al praedicandi. (c) As, Edd. om. nulla fuit. bitare, Edd. dubitaret, sed certe. (e) As, Edd. tenebatur. (f) Al, As credendo. As, om. esse est; Al, As om. laetabatur. (h) Edd. ipse (om. in). (i) Al om. eis ostensus. om. quam fecerat.

(d) Al du

(g) Al est;

(k) Edd.

1 Cf. Meditationes vitae Christi, c. 86 (inter Opera S. Bonav., ed, Paris, XII, 616 sq.).

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

cem pacem pectoris dando Spiritum Sanctum, et consequenter (a) temporis, quia gaudebant, dignos se habitos videntes, pro nomine Domini Iesu contumeliam pati Act. 5, 41, et aeternitatis, quia Spiritus Sanctus, Rom. ', est pignus et arrha, in quo est perseverantia (¿) redemptionis aeternae. Secundo materiam gaudii eis infundit, Ioan. 30, 20: Gavisi sunt 5 discipuli, viso Domino. Nec immerito; quem tot doloribus subiectum inspexerant, viderunt eum perfecta resurrectione gaudentem. Tertio consternatos vigoravit dicens eis, Lucae ult. 36: Pax vobis: Ego sum, nolite timere, concedendo eis de se fiduciam contra omnes possibiles adversitates. Quarto eos salutando, salutem etiam praeoptavit et praeparasse declaravit, Matth. 28, 9 dicens: Avete, et loan. 20, 17: Ascendo ad Patrem meum et Patrem 10 vestrum. Quo sequitur ipsum Patrem habendo, eos cum ipso finaliter permansuros. Quinto eis lumen indidit: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, Luc. 24, 45, quod fuit praecipuum donum et singulare.

Sexto de sua sacra resurrectione eos certificavit dicens: Videte manus meas etc. (e) Luc. 24, 39; et Thomae dixit, Ioan. 20, 27: Infer manum tuam etc. Septimo Spiritum 15 Sanctum eis tribuit, dicens Ioan. 20, 22: Accipite Spiritum Sanctum etc., qui est Spiritus Paraclytus; et per consequens omnem consolationem ipso Spiritu tribuit. Octavo familiariter cum ipsis se habuit: se ponendo in medio eorum, Ioan. 20, 19, et se ostendendo palpabilem, Lucae 24, 39; et cum ipsis comedendo, Luc. 24, 41 sqq. et loan. 21, 10 sqq. et Marc. 16, 14. Nono se verum Deum esse declaravit, Matth. 28, 16 sq., Christus apparendo in Galilaea 20 discipulis in monte; sequitur: viderunt eum et adoraverunt. - Decimo suam eis omnipotentiam pandidit dicens, Matth. 28, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra etc. Undecimo viam perveniendi ad vitam aeternam eis declaravit, dicens Matth. 28, 10 et Marc. 16, 15 sqq.: Baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; et sequitur: Qui baptizatus fuerit, salvus erit. Duodecimo se semper eis adesse tam sa25 cramentaliter quam protectione et auxilio reseravit dicens Matth. 28, 20: Ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et sic apparet, quod Dominus in sua resurrectione et post sanctos suos discipulos visitavit multipliciter, salutavit, assecuravit, exhilaravit, cum eis manducavit, se palpandum praebuit, de sua potentia declaravit, Spiritu Sancto afflavit, dimittendi peccata auctoritatem tribuit, et roboravit dicens: Ecce vobiscum sum etc.; 30 dacmones expellendi facultatem concessit, Scripturae intelligentiam indidit, de faciendo miracula virtutem donavit. Quibus omnibus, quod eis se ostendit et aliis fidelibus, esse vigorem, valorem, decorem et splendorem sua resurrectione animarum nostrarum patet. Ex quibus patet declaratum, quod erat secundo videndum, quomodo Christus illis quibus apparuit se ostendit esse decorem et splendorem et honorem totius humanae naturae. Et sic patet quo35 modo prima pars, scilicet: Iesus decor attenditur, est intelligenda. Ad laudem ipsius (d). Amen.

Secunda pars septimi fructus et conformitatis tertii libri, et trigesimae quintae in ordine, videlicet: Franciscus venustatur.

Expositio.

Viso quomodo Dominus noster Iesus Christus post mortem suam apparuit bea40 tae Mariae matri suae et discipulis atque aliis gloriosus, et consequenter ut quidam candor et decor, ut prima pars dicit huius conformitatis, restat nunc videre, quo

[blocks in formation]

modo beatus Franciscus visus est post suam mortem; et secunda pars dicit, quod Franciscus venustatur, id est totus venustus et clarus est visus et declaratus. Et hoc intendit secunda pars istius conformitatis declarare. Quod enim beatus Franciscus sic fuerit visus post mortem clarus, splendidus et gloria corruscus, frater Bonaventura in XIV parte Legendae Maioris ostendit.

2

5

Primo quomodo anima eius est visa. Ut enim ait ipse Bonaventura, hora sui transitus « unus ex fratribus et discipulis eius» (aliqui dicunt quod fuit frater venerabilis Bernardus de Quintavalle, et alii dicunt quod fuit frater lacobus, qui in loco iacet humatus sanctae Mariae de Angelis Assisi, sed de his non est cura) 2 vidit ergo dictus frater et discipulus beati Francisci animam illam beatam sub 10 specie stellae praefulgidae ac candida subvectam nubecula, super aquas multas in caelum recto tramite sursum ferri tanquam sublimis sanctitatis candore praenitidam et caelestis sapientiae simul et gratiae ubertate repletam, quibus vir sanctus promeruit locum introire lucis et pacis, ubi cum Deo sine fine quiescit ».

Secundo idipsum ostenditur per visionem, quam sex fratres viderunt sanctitate 15 conspicui et sepulti in praefato loco Sanctae Mariae de Angelis; qui viderunt simul animam beati Francisci, sub specie solari caelum adire 3.

Tertio id ostendit apparitio facta episcopo Assisinati, qui ad montem Garganum devotionis causa perrexerat, cui hora sui transitus apparens beatus Franciscus totus praeclarus et laetus, eidem dixit se relinquere mundum et caelum adire *.

[ocr errors]

20

Quarto frater Augustinus minister Terrae Laboris, vir sanctus et iustus, cum in hora ultima positus et iam pridem (a) loquelam amisisset, audientibus qui astabant, subito clamavit et dixit: Exspecta me, pater, exspeéta, ecce iam venio tecum». Quaerentibus fratribus et mirantibus multum, cui sic loqueretur, audacter respondit: « Nonne videtis patrem nostrum Franciscum qui vadit ad caelum »? Et 25 statim sancta ipsius anima migrans a carne patrem sanctissimum est secuta ». Sic ergo caelum beatus Franciscus adibat; quare cum iret vallatus agminibus sanctorum, ut dicetur conformitate sequenti, totus gloriae decore erat quoad animam venustatus et ornatus. Quis enim fidelium habere possit in dubium, quin statim animae beati Francisci divina claritas sit manifestata, quae ubique praesens est et a beatis 30 quocumque pergerint, beatifice contuetur? Quare anima beati Francisci a corpore separata, ut dicit doctor frater Bonaventura, a visione illa beatifica in minimo non (6) est separata et retardata, a qua solus (c) paries corporis, dum viveret, disiungebat. Anima enim in corpore existens, cum esset tota in Deum tranformata, quare post egressum a corpore est gloria perfectissime quietata et totaliter illustrata gloria et ornata. 35 Sie ergo apparet, quod sicut anima Domini lesu a corpore egressa est perfectissime glorificata in portione inferiori et quietata, sic et anima beati Francisci est ab ipso Christo glorificata; quod ostendit tam solaris claritas quam stellaris, sub cuius specie caelum adire est conspecta, ut dictum est. Sic ergo patet succincte declarata secunda pars, scilicet: Franciscus venustatur.

(a) Edd. per diem. (b) As, Al om. non. (c) Codd., Edd. om. solus.

1 Leg. Mai. c. 14 n. 6. 2 AF IV, 204; Fr. Jacobus B. de Bessa, AF III, 668 1. 18 sq.; Chron. 24 gen. ibid. 226. Catalog. s. Fratr. Min. 7. Cf. Leg. Mai. c. 14 n. 6 | Cel. II, c. 8 Leg. Mai. c. 14 n. 6. 6 L. C.

n. 110. 9 AF IV, 204; Catal. s. Fratr. 7.

[ocr errors]

40

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

FRUCTUS ET CONFORMITAS OCTAVA ET IN ORDINE TRIGESIMA SEXTA:

Iesus Ductor Suscipitur. Franciscus Laureatur.

--

Expositio primae partis, videlicet: Iesus ductor suscipitur.

Ascensionis dominicae, quia de ipsa loquitur praesens particula prima huius conformi5 tatis, volendo pro consolatione nostra tractare, materiam ipsam sub responsionibus ad quaedam dubia duxi praesentibus tractare succincte.

1. Et primum dubium est: Cum anima Christi ab instanti suae conceptionis quoad partem superiorem perfectissime fuerit glorificata, et in parte inferiori post mortem anima ipsa a corpore egressa, ac a mortiis resurgendo totus quoad corpus et animam fuerit perfectis10 sime beatus; cur caelum adire voluit, cum sua beatitudo ex hoc non sit aucta? Respondetur quod caelum adire voluit pluribus de causis. Prima, quia sic requirebat eius corporis natura. Naturaliter quodlibet corpus habet locum suum; et cum corpus Christi esset gloriosum et consequenter esset impassibile, quare infra sphaeram activorum et passivorum eius non erat locus: esset enim (a) subtilius omni elemento, quare super ipsa; esset agilissimum (6), 15 quare super omnes caelos; esset clarissimum, quare in caelo empyreo, ut in proprio loco locari decebat. Secunda causa, quia sic exigebat nostra factura. Caelum peccato fuerat (c) clausum, et per Christum, pretio soluto, est apertum: ad ipsum ascendere caelum decebat, ut per ipsius mortem nobis apertum monstraretur. Tertia causa: locus enim beatificus, etsi ad beatitudinem essentialem non spectet, pertinet tamen ad accidentalem. Quare et corpori suo 20 caelum pro beatitudine accidentali ut daret, adiit. Sed Salvator ascensionis suae quatuor causas assignavit: Prima fuit ad locum Apostolis praeparandum, Ioan. 14, 3; secunda ad Deum pro nobis exorandum, Ioan. 16, 26: Ego rogabo Patrem pro vobis; tertia ad Spiritum Sanctum destinandum, Ioan. 16, 7: Si enim non abiero, Paraclytus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum vobis; quarta ad cum Patre permanendum et standum, Ioan. 14, 28: 25 Vado ad Patrem etc.

Secundum dubium: Cur ascendere Salvator tantum distulit? Respondetur primo, ut suam resurrectionem comprobaret. Hanc tangit Lucas, Act. 1, 3. Secundo ad suae matris et aliorum consolationem; Glossa Act. 1, 31: Sicut XL horis fuit mortuus, sic et XL diebus est post suam resurrectionem conversatus, quia consolatio divina tristitiam excedit hu30 manam. Nam pro hora dies, pro die mensis et pro mense annus datur. Alias causas assi gnat Leo Papa in Sermone de Ascensione, qui incipit: « Post beatam et gloriosam » etc. vide ibi. — Sed hic est dubium: Ubi stetit istis XL diebus? Non potest dici: cum Apostolis, quia evanescebat ab oculis eorum 3. Respondetur de certo, quod in Paradiso caelesti quoad locum non fuit. Sed ubi fuerit, doctores varie loquuntur. Aliqui dicunt quod fuit in 35 Paradiso terrestri et deliciarum; licet enim non esset locus spirituum, erat tamen ibi dispensative ad tempus. Alii dicunt quod semper fuit inter Apostolos et fideles, licet ipsi non semper eum viderent. Teneatur quod placet.

Tertium dubium: Quid peregit Christus ante suam ascensionem? Respondetur quod plura. Et primum est apparitionis. Nam secundum Magistrum in Historia scholastica bis

(a) Al, As om. enim; deinde subtile; Edd. om. omni. (b) Codd., Edd. agilimum; Ed. III. ess. ag. qu. super. (c) Al, As om. fuerat.

1 Glossa ordin. ap. Lyranum. Marc. 46, 12 sqq.; loan. 20, 19 sqq.

2 Sermo 73 (al. 71) (P. L. 54, 394-6).

4

om. ipsa

[blocks in formation]

P. Comestor, Hist, schol. in Act. Ap. c. 4 (P. L. 498, 1645),

« PoprzedniaDalej »