Obrazy na stronie
PDF
ePub

placuit (ut intentio beati Francisci perficeretur) nullus locus pulchrior, aptior et melior inventus est in tota civitate Assisi, loco iam dicto. Et sic locum praefatum cives tradentes fratribus, ibidem ecclesiam quae nunc est, fundaverunt et locum, et (a) ecclesia fundata et loco, translatum est corpus de ecclesia ipsa Sancti Georgii ad locum ubi nunc manet. Quae translatio facta est anno Domini 1230, anno secundo 5 post eius canonizationem; quae canonizatio facta est anno secundo, post eius mortem, scilicet 1228 XVII kalendas augusti 3. Dicta translatio facta est tempore generalis capituli apud Assisium celebrati, ubi affuerunt ultra duo milia fratrum. Et fuit tunc tantus concursus populorum, quod civitas Assisii non potuit eos capere; unde fuit necesse, quod in campis starent extra civitatem. Nunquam in transla- 10 tione alicuius sancti tantus convenit populus, sicut in translatione beati Francisci.

3. Septimum est miraculorum operatio. Sicut Christus ante mortem, in morte et post mortem et specialiter in sepulchro fecit miracula, ut dicetur conformitate sequenti; sic beatus Franciscus etsi multa ante fecerat in vita, statim etiam mortuus incepit maximis et multis coruscare signis et prodigiis, ut dicetur confor- 15 mitate XI et XII huius III libri, quibus adhuc in dicto loco dominus Gregorius IX eum sanctorum catalogo ascripsit.

Octavum est sepulchri clausio. Sicut sepulchrum Christi fuit clausum et signatum cum custodibus, sic beati Francisci sepulchrum fuit clausum, ut nunquam deinceps alicui patuerit eius (b) corpus. Et quando fuit translatum, simul eius corpus cum 20 capsa ad locum fuit portatum et positum ubi nunc iacet .

Nonum quod sicut de corpore Christi posito in sepulchro nihil extra remansit, immo quod extra remanserat, scilicet sanguis, in puncto resurrectionis (c) positum fuit in corpore et sepulchro; sic de corpore beati Francisci, quod (d) taliter clausum exstitit, ut nihil de ipso penitus pro (e) reliquiis et veneratione reperiatur vel in- 25 veniatur, excepto corde, ut dicitur a corpore extracto 10 et in Sancta Maria sepulto et posito. Et sanguis, qui de beato Francisco reperitur, etsi (f) possibile est quod sit de corpore eius, tamen est de eius imaginibus, ad probandum eum vere stigmata habuisse, distillatus et effusus, sicut conformitate III huius libri III dictum est de fratre Praedicatore, qui voluit stigmata radere, et sanguis emanavit. 30

11

[blocks in formation]

1

Instrumentum hoc edidit Azzoguidi, S. Antoni Sermones in Psalmos, Bononiae 1757, 54; Fea, Descrizione ragionata della Basilica di S. Francesco d'Assisi, Roma 1820, 25. Thode, Franz von Assisiu. die Anfänge der Kunst der Renaissance, Berlin 1884, 539; ed. Il ibid. 1904, 609-40; versio gallica auct. G. Lefèvre, II (Paris 1909) 298-9. Lempp, Frère Elie de Cortone, Paris 1904, 470-4. Leg. Mai. c. 15 n. 8; Cf. Lempp, 1. c. 83 sqq. Leg. Mai. c. 15 n. 7. Cf. Lempp, 1. c. B. de Bessa, c. 8, AF ill, 688 1. 5 sqq. Leg. 3 soc. c. 18 n. 71. Cf. Specul. vitae, f. 168 r. 5 Infra 444 sqq. 6 Leg. Mai. c. 15 n. 7. 1 Cel. III, 119-127. 7 Matth. 27, 66.

3

8 Cf. Nic. Papini, O. M. Conv., Notizie sicure della morte, sepoltura, canonizzazione e traslazione di S. Francesco d'Assisi e del ritrovamento del di lui corpo, Firenze 4822, in-8°, 247 pp.,

[blocks in formation]

Decimum est corporis in primo loco permansio. Sicut Christus quadraginta horis, ut dicit Augustinus IV De Trinitate cap. 6', stetit mortuus et triginta sex in sepulchro, et postea inde resurrexit; sic beatus Franciscus stetit quadraginta mensibus et parum plus in primo loco translatus, ad ecclesiam in qua nunc iacet. Cuius 5 lapidem primarium ipse Papa Gregorius IX manu propria posuit, dictamque < ecclesiam ab omni iurisdictione inferiori eximens, auctoritate Apostolica ipsam caput et matrem totius Ordinis fratrum Minorum instituit », prout in Legenda trium sociorum in fine habetur. Praemissis ergo apparet declaratio secundae partis, scilicet Franciscus tumulatur; patet etiam conformitas plurima tumulationis beati Francisci 10 ad tumulationem Domini nostri lesu Christi (a).

3

FRUCTUS ET CONFORMITAS SEPTIMA ET IN ORDINE TRIGESIMA QUINTA: Franciscus Venustatur.

Iesus Decor Attenditur.

Expositio primae partis, videlicet: Iesus decor attenditur.

De Domino nostro et Salvatore quomodo fuerit gloriosus quoad corpus, et hoc in sua 15 resurrectione a mortuis, et quibus apparuit gloriae stola decoratus, prout exigit prima pars huius VII conformitatis, locuturus, duo succincte erunt videnda, quia prolixe fructu LVII in libro De vita Virginis Mariae ante (b) tractavi 5. Primum est de Christi resurrectione qualiter est perpetrata; secundo quomodo eius caro gloriosa a terrenis hominibus est visa et manifestata

20

1. Quantum ad evidentiam primi est sciendum, quod resurrectio Christi primo fuit decentissima; decentissimum enim fuit Christum resurgere a mortuis. Primo, ut Scriptura impleretur dicens, Psal. 15, 10: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, et (c) Ps. 29, 10: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Is. 11, 10: Erit radix Iesse etc.; sequitur: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Os. 6, 3: Die tertia suscitabit nos; 25 quia surrexit suscitabit nos, prout dicit Apostolus ; et Sophon. 3, 18: Exspecta me in die resurrectionis meae; dicit Dominus. Sacra Scriptura eum vocavit: Deum, Patrem futuri saeculi, Is. 9, 6; Omnipotens, Exod. 15, 3; Dominum virtutum, regem gloriae, sacerdotem in aeternum1; et sic de aliis, quae minime intelligi possent, ipso a mortuis non suscitato. Figurae multae sunt in sacro Eloquio dormitionis Christi per mortem et eius resurrectionis. Sicut est de 30 somno Adam, Gen. 2, 21; de dormitione Iacob supponendo lapidem capiti suo etc., Gen. 29, 11 sqq, et de mane surrexit; de Samsone, qui dormivit usque ad noctis medium, Iudic. 16, 3; de Iona qui tribus diebus stetit in ventre ceti, postmodum exivit etc. ; et sic de aliis, quae pandunt primo Christi soporem per mortem et demum resurrectionem Christi ad vitam. Secundo ut manifestaretur veritas. Christus promiserat se resurrecturum die tertia, Matth. 35 in pluribus locis ; quare, quia veritas est, Ioan. 14, 6, decuit eum resurgere. Tertio idipsum decebat divinam iustitiam. Christus voluntarie pro nostra redemptione assumpsit

(a) Edd. add. Laus ipsi. Amen. ruptionem.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

mortem et fuit innocentia decoratus; quare corpus ab incineratione et putrefactione conservari debebat (a), quae est poena peccati. Insuper Christus suam quoad corpus glorificationem promeruit; quare divina iustitia eam sibi dare debuit. Quarto erat decens propter nos. Primo ut resurgendo de nostra resurrectione, secundum Apostolum, spem certam daret. Insuper beatitudo nostra corporalis, qua corpus nostrum erit beatificandum (b), non 5 esset, quia in visione humanitatis Christi beatae quoad corpus est nostra corporea beati tudo. Quinto Iudaeorum pravitas hoc exigebat, ut confunderetur; cuius oppositum fuisset, si Christus non resurrexit. Sexto decebat Christum resurgere, ne impotens Christus argueretur, et per consequens non Deus, qui est omnipotens, non resurgendo, utique fuisset. Multae aliae sunt congruentiae, quas ad praesens omitto.

[ocr errors]

Sed hic sunt aliqua dubia, ex quo decebat resurgere Christum. Quare non statim 40 resurrexit, sed per tres dies tardavit? Respondetur primo, ut Scriptura, quae ponit tres dies, compleretur. Secundo ut suum dictum, scilicet Christi, verificaretur; quia post tres dies resurgam 3. Tertio ut mors Christi verissime probaretur, quae tribus diebus velut testibus est certificata et probata. Quarto ut vere hominem fuisse declararetur; quod tali dilatione est ostensum.

15

Secundum (c) dubium. Quomodo est verum, quod Christus diebus tribus stetit mortuus? Respondetur, quod si quaeratur de tribus diebus (d), tres dies accipiuntur, ut dicunt doctores, per figuram synecdochen, qua pars aliquando accipitur secundum grammaticos pro toto. Nam secundum Augustinum in nona hora diei Christus exspiravit, accipiendo nonam modo nostro; et XL horis mortuus fuit. Quarum horarum V dantur diei veneris, qua decessit 20 (quia ab hora qua decessit usque sero fuerunt V horae) postmodum per noctem sequentem et diem sabbati stetit: et sic XXIV horis et nocte sequenti usque ad nonam horam, qua surrexit: et sic, quia aequinoctium vernale erat, XI horis stetit: et quia V, XXIV et XI simul iuncta faciunt XL, et sic die una integra et partim de primo die et partim de tertia, quae potest pro toto accipere dicta figura synecdoche; et sic per doctores tres dies 25 praedicti verificantur 5.

Tertium dubium. Quare non exspectavit cum aliis resurgere in fine mundi? Respondetur, quod hoc non fecit, primo propter sui corporis nobilitatem, Psal. 15, 10: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Secundo propter nostrae resurrectionis exemplaritatem. In aliquo resurrectio praecedere debebat, qui posset nos resuscitare; et ipse solus est, qui 30 notas fecit nobis vias vitae . Tertio propter fidei firmitatem; non fuisset Deus reputatus, sed purus homo, si sic distulisset.

[ocr errors]

Quartum dubium. Quo tempore resurrexit? Respondetur, quod si quaeratur de mense: secundum beatum Augustinum IV De Trinitate, fuit de mense martii, scilicet (e) VI kalendas aprilis, quae est 28 martii, in quo scilicet mense mundus a Deo creatus est, primus 35 homo conditus, populus Israeliticus ab Aegypto et Pharaone liberatus, et tandem per Christum mundus redemptus est sua passione. Si de die quaeratur, respondetur, quod die, qui nunc dominica appellatur, quia prima sabbati, Marc. 16, 7, qua die, secundum Magistrum II dist. 2, Angeli conditi sunt a Deo et ab ipso lex data Moysi. Si de hora, respondetur, quod doctores discrepant. Gregorius dicit post matutinum ; Augustinus IV De 40 Trinitate cap. 610, quod in aurora. Quos doctores Bonaventura III dist. 22 ad concordiam de

[blocks in formation]

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

11 Cor. 6, 14. 2 Matth. 12, 40; 27, 63; Marc. 8, 31 etc. Trinit. I. IV, c. 6 (P. L. 42, 894). Cf. Pisanus, De vita B. M.

[blocks in formation]

45, 11. De Trinit. 1. IV, c. 6 (P. L. 42, 894 sq.). 8 Sent. 1. 11, part. II, c. 1.

mil. XXI in Evang. n. 7 (P. L. 76, 1173). 10 De Trinit. 1. IV, c. 6 (P. L. 42, 894 sq.).

-

[blocks in formation]

ducit dicens, quod res dicitur fieri quando fit secundum veritatem, aut quando innotescit: Gregorius dicit quando fuit; Augustinus quando innotuit. Potest dici, quod Christus resurrexit non media nocte nec in mane, sed in medio tempore; quod (a) quidem medium potest accipere denominationem extremorum, scilicet (b) mediae noctis et aurorae. Sed si quae

5 ratur de tempore, quoad actatem, respondet Apostolus, quod in aetate, quae erat perfecta, triginta trium annorum; quae aetas est perfecta, in qua et nos resurgemus, secundum Apostolum Eph. 4, 13.

Secundo fuit Christi resurrectio integerrima et sincerissima. Nam in passione Christi anima fuit separata a corpore et neutrum a Deitate. Sanguis etiam multus fuit a 10 corpore separatus, sed in resurrectione sanguis fuit reunitus corpori et corpus animae et e converso: quare sicut Christus erat prius vivens integer, sic et resurrexit. Et si quaeratur

de sanguine, si aliquid remansit, quia in quibusdam ampullis pro reliquiis dicitur haberi, respondetur, quod sanguis (c) Christi, ut creditur, nihil remansit extra eius corpus post resurrectionem; qui vero reperitur, est sanguis quarumdam imaginum, sicut de imagine 15 Christi in Berytho (d) a Iudaeis percussa 2.

Tertio fuit veracissima Christi resurrectio; quia eadem persona numero, quae passa est, et quae resurrexit. Ubi sciendum, quod Dominus Iesus probavit veritatem (e) sui corporis et naturae humanae multipliciter. Primo per gustum, cum discipulis comedendo, Lucae 24, 40 sqq. et Ioan. 21, 12 sq. Secundo per tactum se palpabilem disci20 pulis praebendo, Lucae 24, 39 sq. et Ioan. 20, 27 sqq. Tertio per visum, se visibilem eis exhibendo, Matth. 28, 19 sqq. Marc. 16, 12 sqq. Quarto per auditum, se resurrexisse per Angelos praedicando (ƒ), Lucae 24, 14 sqq. Ioan. 20, 41 sqq. Et quia hi sunt quatuor principales sensus, ideo potest dici, quod via sensus et experientiae praefata ostendit Christus et probavit. Sed hic aliqua dubia occurrunt. Et primum dubium: Quomodo Christus vere comedit, 25 cum in eius substantiam cibus non posset converti, utpote quia impassibilis? Respondetur, quod in sumptione cibi sunt quatuor, scilicet masticatio, traiectio cibi: et ista duo fuerunt in Christo; digestio vero et in comedentem pro parte conversio in eo non fuerunt. Quid fiebat de cibo? Respondet Augustinus libro VI Quaestionum, quod in spiritualem naturam, id est vaporem conversus est, sicut aqua resolvitur scilicet per solis calorem (g). Hanc so30 lutionem ponit Alexander de Ales III, parte I, quaest. 22 (h) 1.

Secundum dubium: Quomodo corpus Christi fuit palpabile, cum esset impassibile (i)? Respondet Alexander in loco praeallegato 5, quod Christus et corpus beatum habet de sui natura quod palpetur, si (k) vult, et si non vult quod non palpetur; similiter ut videatur si vult, et si non vult ut non videatur. Aliter potest dici, quod naturaliter non est palpa35 bile, sed bene supernaturaliter.

Tertium dubium: Quomodo corpus tale potest videri, cum sit improportionatum potentiae visivae? Respondetur, ut dictum est, quod in eius potestate est videri et non videri. Similiter (1) potest dici, quod claritas corporis gloriosi non est ex se diverberativa acici visivae aut contristativa visus, sicut est virtus solaris. Sol enim splendet et calet ra40 tione secundi non primi, virtutem visivam confundens (m). Non sic est de luce illa corporis gloriosi; non enim dissipat, sed magis est visus adunativa, confortativa et delectativa.

-

[ocr errors]

---

(c) Edd. de sanguine. (f) Al, As praedicendo.

[ocr errors]

(d) Codd., Edd. (g) As, Edd. ra(k) Edd.

(a) As quod quia; Edd. et quia. (b) As, Edd. et sic. Baruto. (e) Al suam resurrectionem multipliciter. dium. (h) Al, As, Ed. I, II, quaest. 231; Ed. III 230. (i) As, Edd. incorruptibile. om. si palpetur. (1) As, Edd, Aliter. (m) As, Edd. confunditur.

[ocr errors]
[ocr errors]

--

1 Sentent. 1. III, dist. 22, quaest. IV. * Cf. Anastasius Biblioth. P. L. 129, 283-6; cf. P. G. 28, 813-20. Baronius, Annales, ad an. 787 n. 23-8. 9 Sex quaest. contra Paganos, epist. 102 (al. 49) quaest. I (P. L. 33, 372). Summa Theol., 1. II, quaest. 22, membr. 2, art. 3.

5 L. c. art. 2.

Quartum dubium: Quia videtur, quod diabolus omnia praedicta possit exercere. Respondetur, quod si attendatur finis propter quem ista fiebant et sub (a) quibus circumstantiis, diabolus illa non posset facere.

[ocr errors]

Secundo Salvator probavit identitatem personae: Primo per visum et tactum, scilicet per cicatricum ostensionem, dicens, Lucae 24, 39: Videte manus meas et pedes meos, 5 quia ego ipse sum; palpate et videte. Et Ioan. 20, 20: Ostendit eis manus et latus. Sed hic est dubium de cicatricum reservatione, quare Christus ipsas reservavit a mortuis resurgendo. Respondetur quod pluribus de causis: Prima ad ostendendum quod ille idem, qui crucifixus est, postea a mortuis resurrexit. Secunda ut ipsas ostendendo Patri, secundum Bernardum, placet ipsum contra peccatores. Tertia in signum sui triumphalis victoriosi certa 10 minis, virtutis et meriti: sanctis enim ad gloriam erunt signa suarum passionum, ut dicit Augustinus XXII De civitate Dei cap. 201 (b). Quarta est, ut Iudaei et alii videant tempore iudicii quem contempserunt. Secundo probavit identitatem personae per sensus Scripturae apertionem, dando eis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut habetur Lucae 24, 45 sqq. Sacra Scriptura prodit Christum resurgere debuisse idem numero, qui et passus, tam verbis quam 15 figuris. Tertio idem probavit per reductionem verborum ad memoriam, quae ante mortem prius eis dixerat de sua passione et resurrectione, ut habetur Lucae 24, 44. Quarto probavit per panis fractionem, quia eumdem modum tenuit in pane frangendo post resurrectionem, ut ante passionem faciebat; quare quod idem numero esset et eadem persona resurgens cum moriente ostendit.

20

Tertio (c) probavit se, omni miseria deposita, in gloria resurrexisse, et hoc per dotes corporis; per subtilitatem: ad eos intrando ianuis clausis et de sepulchro clauso egrediendo. Sed advertendum, quod licet quatuor sint dotes corporis gloriosi, scilicet subtilitas, agilitas, claritas et impassibilitas, et (d) hanc corporis gloriosi subtilitatem ostendit, ut dictum est; agilitatem ostendit, quia statim evanescebat et ubi volebat statim aderat; impassibili- 25 tatem, quia sine laesione intrabat ad eos et exibat: licet ergo sic ostenderit dotes, tamen praecipue per subtilitatem. Ratio, quia ad ipsam aliae sequuntur et non e converso, ut patet discutienti. Sic ergo, praefatis patet quod eius resurrectio fuit veracissima.

Idipsum arguit multiplex apparitio Christi diversis exhibita post resurrectionem. Ipsa die resurrectionis quinque vicibus apparuit: primum Magdalenae, Ioan. 20, 14 sqq. et Marc. 30 ult., 9; secundo aliis Mariis et eas salutavit, Matth. ult. 9 sq.; tertio Petro, Marc. 16, quarto duobus discipulis euntibus in Emmaus, Lucae 24, 13 sqq.; quinto discipulis, Thoma absente, Ioan. 20, 19 sqq. Apparuit etiam ipsa die primo beatae Mariae, ut dicetur. Aliis diebus apparuit primo discipulis et Thomae cum eis, Ioan. 20, 26 sqq.; secundo discipulis piscantibus, Ioan. 21, 1 sqq.; tertio discipulis in monte Thabor, Matth. ult. 16; quarto recumben- 35 tibus undecim discipulis, Marc. 16, 14 sqq.; quinto in monte Oliveti, quando abiit in caelum, Act. 1, 2 sqq. et Luc. 24, 50 sqq. Apparuit etiam 500 fratribus simul, I Cor. 15, 6 (e). Probata est etiam resurrectio esse veracissima per Angelos. Ipsa die resurrectionis quatuor Angeli apparuerunt: unus extra sepulchrum, Matth. 28, 2 sqq.; alius intra sepulchrum, Matth. ult. 5; duo alii apparuerunt Magdalenae, unus ad caput sepulchri Christi, alius ad pedes 2, 40 et isti eum dixerunt resurrexisse. Sic ergo testimonio praefatorum apparet, quod resurrectio Christi est veracissima.

Quarto resurrectio Christi fuit felicissima, quia omni miseria deposita et defectibus. Deposuit enim et dimisit resurgendo: primo mortalitatem et accepit immortalitatem; secundo obscuritatem corporis, induendo claritatem; tertio terrestritatem, capiendo 45 subtilitatem; quarto ponderositatem, accipiendo agilitatem; quinto servitutem, sumendo super

[blocks in formation]

1 De civit. Dei, 1. XXII, c. 19 (al. 20) n. 3 (P. L. 41, 782). 2 loan. 20, 12.

« PoprzedniaDalej »