Obrazy na stronie
PDF
ePub

Decimo Christus in morte victoriosus limbum patrum intravit ; beatus Franciscus caelum, vexillo crucis sublevato (a), in sua anima gloriosus ingressus est 2.

Multae aliae sunt conformitates mortis beati Francisci ad mortem Domini Iesu, de quibus erit in sequentibus sermo. Sic ergo praedictis apparet conformitatis IV quoad secundam partem expositio, scilicet: Franciscus evocatur.

5

FRUCTUS ET CONFORMITAS QUINTA ET IN ORDINE TRIGESIMA TERTIA:

Iesu Genus Eripitur. Franciscus Constipatur.

Expositio primae partis, videlicet: Iesu genus eripitur.

Mortis triumphator, generis humani redemptor, Dominus Iesus Christus, postquam pro nostra redemptione et salute in cruce mori complacuit, eius anima a corpore separata, sed 10 nullatenus a Divinitate, ac perfecte beata tam in portione superiori quam inferiori, ut victor mortis et diaboli, vallatus multitudine Angelorum, limbum sanctorum patrum exspoliandum adiit; ibique mortis suae efficaciam primitus ostendit, a manibus diaboli omnes iustos ab origine mundi usque tunc mortuos liberando et eripiendo. Et quia multa in praefatis verbis continentur, tam pro expositione ipsorum quam huius conformitatis primae partis, 15 videlicet: Iesu genus eripitur, erunt hic aliqua inquirenda et videnda. Quibus yisis, patebit primae partis propositae declaratio.

Primum videndum et declarandum est: Cum articulus nostrae fidei dicat, quod Christus descendit ad inferos, quaerendum est, quid hic intelligitur nomine inferorum. Respondetur, quod etsi in sacro Eloquio infernus multipliciter accipiatur, tamen pro praesenti Paulus 20 Apostolus, Eph. 4, 9, declarat dicens: quod Christus primum descendit ad inferiores partes terrae; Glossa, id est inferos. Ergo videtur, quod nomine inferorum inferiores partes terrae designentur. Sed quod infernus sit principaliter in partibus inferioribus terrae, patet ex Scriptura, quae per descensum iter ostendit ad infernum, dicente Psalmo 54, 16: De scendant ad infernum viventes. Similiter: Descendam ad filium meum Ioseph in infernum, 25 Gen. 37, 35. Similiter Num. 16, 32 sq. habetur, quod Chore et Abiron descenderunt cum tabernaculis suis etc. in infernum. Sic ergo videtur, quod quia infernus inferior nobis est, per descensum et non per ascensum designatur; hoc idem exprimit vocabulum sive inferorum sive inferni. Sic ergo secundum Apostolum per inferiores partes terrae infernus describitur. Sed sciendum, quod in inferioribus partibus ante Christi descensum erant quatuor loca: 30 Primus in quo carentia est gloriae et gratiae et praesentia poenae sensibilis; et iste vocatur infernus damnatorum, et est infimus et sub omnibus. Secundus est, in quo est carentia gloriae et gratiae et poena sensibilis; et iste dicitur limbus puerorum, qui sine circumcisione in veteri Testamento, vel sine baptismo in novo, decedunt et cum culpa originali; et est supra infernum et primum locum. Tertius locus est, in quo est carentia 35 gloriae, non tamen gratiae et cum praesentia poenae sensibilis; et iste dicitur locus purgatorii, et est (b) superior ad limbum; sufficit quod sit in hoc superior, scilicet spe aliquando de visione divina. Locus etiam purgatorii alius a praedicto animabus aliquando assignatur, de quo ad praesens non est sermo. Quartus locus supra istos est, in quo erat carentia poenae sensibilis et gloriae, non tamen gratiae; et iste dicitur limbus patrum. Ad istum lo- 40

(a) As. Edd. subvecto.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

cum ducebantur sancti patres et illi qui de purgatorio, peracta poenitentia, exibant ante Christi mortem, quia nondum aperta erat paradisi ianua, quia Christi passio nondum erat exhibita. Ex his patet, quid nomine inferni intelligitur, de quo loquitur articulus fidei.

Secundum dubium discutiendum est: An anima Christi unita Deitati ad limbum de5 scendere debuit post separationem a corpore. Respondetur, quod sic; primo ut Scriptura verificaretur, Zach. 9, 11: Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua; Oseae 13, 14: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne; Eccli. 24, 45: Penetrabo omnes inferiores partes terrae etc. De hoc dixerat Iacob moriens, Gen. 49, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine. Descendere decebat, prius, ut diabolo victo, quos tene 10 bat sanctos patres ab eius manibus eriperet: de hoc loquitur Apostolus, Col. 2, 15: Exspolians principatus et potestates traduxit confidenter; secundo, ut Luciferum ligaret, prout in figura habetur Apoc. 20, 1 sqq.; tertio, ut in regione illa degentes illuminaret iuxta vaticinium Is. 9, 2: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam etc., et Zachariae, Lucae 1, 79: Illuminare his qui in tenebris sedent etc.; quarto ut eis gaudium infunderet sui 45 conspectione tam diu desiderati ab eis; Abraham videndo diem gavisus est, Ioan. 8, 56; quanto magis videndo eius praesentiam. Alias causas assignant doctores, sed ad praesens sufficiant praefatae.

Tertium (a) inquirendum est: cum quibus Christus ad inferos descendit? Et licet de hoc non habeatur claritas, tamen debet credi, quod cum multitudine Angelorum descendit. 20 Si enim in deserto, habita victoria de tentatione diaboli, Angeli accesserunt et ministrabant ei1; a fortiori, diabolo superato et victo in cruce. Insuper cum ipse sit rex Angelorum, cum domino subditi iverunt.

Quartum (a) inquirendum: quid egit Dominus Iesus ad limbum descendendo? Respondetur, quod anima Christi perfectissime beata, Deitati unita et Angelorum multitudine val25 lata, descendit ad inferos, id est sanctorum patrum limbum. Et quia maligni spiritus praesentiendo talem Salvatoris descensum portas clauserant, ne ad ipsos exspoliandos et cruciandos accederet, sancti Angeli praecesserunt clamantes illud Psalm. 23, 7: Attollite portas principes etc. Et statim (6) maligni spiritus adunati responderunt: Quis est iste Rex gloriae? Et sancti Angeli responderunt dicentes: Dominus fortis et potens in praelio, scilicet 30 vobiscum inito; quare: Attollite portas, principes, vestras etc. Et tunc maligni spiritus cum tremore interrogabant secundo (c): Quis est iste Rex gloriae? Et sancti Angeli (d) responderunt: Dominus virtutum ipse, scilicet qui est praesens, ipse est Rex gloriae, id est est omnis virtutis et potentiae superator. Sed quid secutum est (e)? Certe statim verus Samson portas accepit, et confregit vectes, et statim locus inferni patens fuit. Ad cuius introitum 35 omnes tenebrae protinus sunt effugatae; et sic caliginem inferni suae Deitatis radio clarifice illustravit. Et quia luce adveniente tenebrae diffugiunt, maligni spiritus a limbo discedentes in inferno inferiori se omnes recluserunt. O quantus fuit tunc luctus et clamor in inferno inferiori inter ipsos daemones virtute Christi fugatos et prostratos, miserae animae in eorum positae potestate perceperunt, quae prae ira et superbia ipsorum ab eis pro tunc sunt 40 acrius cruciatae!

Claustris et portis patefactis inferni, quid egit Christus circa sanctos in limbo exsistentes et alios in purgatorio pro tunc morantes? Certe multa beneficia eis contulit. - Et primum, quia omnes depulit tenebras eos illuminando, animae suae glorificatae et suae Deitatis luce illuminavit, ut praedixerat Is. 9, 2: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux 45 orta est eis. Secundum ipsos beatificavit. Nam eis suam Deitatem ostendit, cuius visione omnes facti sunt beati; et sic viderunt animam Christi Deitati unitam ineffabili unione.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tertium omnem dolorem et tristitiam ab eis effugavit, quae eis inerant ratione loci, visionis daemonum et tentationis; et hoc suae Deitatis ostensione, qua gaudio summo sunt repleti. Quartum hostes daemones ab eis effugando, Luciferum captivavit. Quo viso, iuxta Psal. : Laetabitur iustus, cum viderit vindictam etc. iucundati sunt. Quintum ipsorum exsilium a patria caelesti per tantum tempus terminavit, et hoc suae Deitatis demonstra- 5 tione et in brevi ad coelum cum ipso ascensione.

--

-

[ocr errors]

Sextum limbum sanctorum patrum perpetuo clausit et obseravit; ad ipsum enim locum non est amplius fidelium descensus, et sic ipsum totaliter evacuavit. Septimum de humani generis facta redemptione per ipsum et reconciliatione declaravit, ac quae passus est et quanta, reseravit. Octavum caelum amodo esse apertum per eum, qui habet clavem 10 David et haereditatem restitutam, demonstravit. Nonum potestatem diaboli quoad deductionem iustorum ad limbum totaliter dissipavit; nam nullum potest illuc deducere, nisi ad purgatorium. Decimum aliquos sanctorum ipsorum patrum ad perfectam resurrectionem deputavit. Et sic patet, quid egit Christus eis.

--

Sed quid Christo ipsi sancti patres egerunt in limbo degentes? Certe repleti sunt gau- 15 dio et laetitia: primo ipsum venerabiliter susceperunt; secundo adoraverunt ut Deum; tertio hymnum novum omnes generaliter et quilibet particulariter, scilicet Adam, Eva, Noe, Abraham et sic de aliis, decantaverunt eidem confitentes: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Et quia de hoc dictum est in opere De vita beatae Mariae, fructu LIII vide ibi, quae hic dimitto ob brevitatem ad praesens. Sed dum Christus Deus noster cum 20 sanctis sic staret in iubilo, latronis anima crurifragio (a) a corpore exuta, a sanctis Angelis suscepta, Christo protinus est praesentata; quae statim, visa Deitate Iesu, glorificata est, et quod Christus promiserat implevit, scilicet quod hodie esset cum ipso in paradiso. Vere fuit in paradiso, Deitate Christi inspecta, qua et statim glorificata est.

Quintum dubium videndum et inquirendum est: ad quae loca Christus descendit? Re- 25 spondeo, quod Christus non descendit in infernum inferiorem, quia ipsi sunt omni gratia privati, quia nullum abinde extraxit; verum est quod descendit ad ligandum diabolum et Luciferum, ut habetur Apoc. 20, 2. Nec ad limbum puerorum, cum culpa originali decedentium, quia cum ab omni gratia sint separati, meritum passionis Christi, se ad eos non extendit; quare nullum a dicto loco liberavit. Descendit ergo ad purgatorium, quia illi erant 30 in gratia, et suae passionis efficacia remittendo poenam omnem abinde traxit et liberavit et duxit eos secum ad quartum locum scilicet limbum patrum: qui ob obscuritatem loci, utpote in centro terrae, limbus, id est obscurus est vocatus; qui etiam dictus est sinus Abrahae ®, quia ibi Abraham cum aliis erat. Et quia isti in gratia erant et culpa carebant, omnes abinde sunt extracti per Christum, hora scilicet resurrectionis, ut dicetur. Ex iam dictis patet, 35 quomodo intelligitur illud Petri, Act. 2, 24, quia Christus solutis doloribus inferni, id est purgatorii, resurrexit. Idem illud Psal. : Eruisti animam meam ex inferno inferiori, potest intelligi, quia peccatis suis illuc descendisset, nisi gratia Dei praeservatus fuisset; vel potest dici, quod quilibet praedictorum locorum dicitur infernus inferior, quia omnia loca praedicta sunt in inferioribus partibus; puta in centro terrae.

40

Sextum dubium inquirendum: cur Christo personaliter talia loca adire complacuit? Respondetur, quod hoc fecit, ut summam dilectionem ad ipsos ostenderet. Insuper decebat, ut qui pretium solvit ad redimendum, redemptos acciperet et ad se traheret et deduceret. Septimum (b) inquirendum: quanto tempore in limbo fuerit? Respondetur, quod tanto tempore Christus stetit in limbo quanto tempore corpus eius iacuit in sepulchro. Etsi in- 45 (a) Al crurifractione. (b) Edd. add. dubium.

[blocks in formation]

veniatur, quod Christus statim sanctos patres liberavit, debet intelligi: non a loco recedendo et educendo pro tunc, sed pro tune (a) eos beatificando et sua gloria illuminando. Praefatis ergo succincte visis et in opere De beatae vita Mariae diffuse tactis loco iam dicto, patet expositio primae partis istius V conformitatis videlicet: Iesu genus, scilicet, 5 humanum, eripitur tam a diaboli manibus quam ab omni dolore et loco inferni, ut supe riora determinant (b).

Secunda pars quinti fructus et conformitatis tertii libri, et trigesimae tertiae in ordine, videlicet : Franciscus constipatur.

10

Expositio.

Franciscus constipatur, dicit secunda pars huius V conformitatis, id est vallatur animabus purgatorii, inde in sua morte, suo merito et divina clementia concedente, extractis. Ubi sciendum, quod anima beati Francisci a corpore separata per mortem, ut Christo esset conformis post mortem, sicut fuerat in vita, ad purgatorium accessit, ac abinde multis animabus extractis, earum vallatus caterva caelum 15 adiit. Unde sicut anima Christi a corpore separata descendit ad purgatorium et patrum limbum ac animas inde extraxit, sic et concessit beato Francisco, ut ad purgatorium vadens animas ab inde extraheret et secum ad vitam beatam duceret.

«

Hoc utique fuit ostensum cuidam sancto fratri, prout recitat frater Thomas in sua Legenda ; cui (c) hora beati Francisci transitus in oratione suspenso beatus Fran20 ciscus, purpurea indutus dalmatica cum innumera eum sequentium turba, tanquam princeps maximus mirabiliter gloriosus apparuit. Qui tandem ad amoenissima loca perveniens, palatium mirae magnitudinis et singularium deliciarum plenum introivit. Hoc ipsum reseratum fuit cuidam baroni moranti in Alpibus iuxta Eugubium a daemone (d) per os cuiusdam mulieris daemoniacae hoc modo, prout dictus baro, qui 25 erat de III Ordine et receptus a beato Francisco, duobus fratribus euntibus Romam ab ipso ad hospitium receptis, declaravit, dicens: Ego ad Ordinem III a beato Francisco sum receptus (e) et indutus ab ipso habitu III Ordinis. Et ad hospitium meum ipse beatus Franciscus saepe divertit, ac ipsum in iumento meo (f) saepe per haec montana deduxi quo voluit, quando debilis erat. Cum enim beatus Fran30 ciscus ad has nostras (g) partes primo pervenisset, essetque incognitus ac insolita praedicaret, parum de eo curabatur. Ego vero in eo deprehendens signa sanctitatis, convocatis de districtu et dominio (h) meo hominibus, coepi eum commendare et ut cum libenter audirent hortari. Populus autem, recepto gustu praedicationis illius ac eius cognita sanctitate, coeperunt eum venerari et praedicationem eius avide (2) fre35 quentare, quasi mihi dicerent: « lam non propter tuam loquelam 3, sed mirabili eius doctrina ipsum audimus ». Ex hoc beatus Franciscus factus est mihi familiaris et ob devotionem, quando potuit, ad me declinavit. Ipse etiam dedit mihi potestatem recipiendi ad Ordinem quos volebam, et plures iam recepi. Et tandem ab eo, ad quem

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

«

[ocr errors]

semper optaveram, scilicet hunc statum receptus sum. Illo autem tempore fuit quaedam femina apud me, quae ab acuto daemone erat obsessa, sicut multis disputationibus, quas cum ipsa habere solitus sum, fui expertus. Licet enim in studio Bononiensi satis profecerim, ut scire potestis, tamen me acutior erat. Et quando mihi (a) aliquando aliquid concluderet, insultabat mihi, dicens: Ubi est scientia tua, quam 5 Bononiae didicisti »? Cum autem, aliquo (b) tempore transacto, beatus Franciscus mortuus esset in Assisio, daemon qui feminam praedictam tenebat, aberat, et ipsa femina biduum requievit. Statim autem, ut rediit, fremens et furens miseram feminam plus per solito vexavit. Vocatus autem ego adveni et quare sic faceret et ubi fuerat (c) requisivi. Et ipse respondit: « Ego fui, ubi ille mendicus (d) mortuus est, scilicet Fran- 10 ciscus, amicus et pater tuus ». Et ego: « Heu, estne mortuus pater meus? Quid ibi egistis»? Et daemon respondit: « Plurimi adveneramus, sed in eo nihil de nostro invenimus, nec accedere (e) ad eum poteramus prae multitudine Angelorum sanetorum (f). Et quia tu illi familiaris fuisti, iussus sum aliqua secreta tibi pandere de ipso et de Ordine suo, quorum plurima tu ipse videbis ». Et ego dixi: Narra 45 quod vis; ego autem credam quantum mihi placuerit». Et ille (g) respondit: « Malo te non credere, sed hac vice mihi mentiri non licet. Iam abundabat iniquitas, et propter hoc provocata divinitas videbatur velle mundum incendere plagis multiplicibus (h) et terminum mundi maturare. Unde rogavit Patrem Filius, ut adhuc sibi plures deputaret, qui suae crucis baiuli numerum salvandorum augerent. Et tunc 20 dedit ei Pater Franciscum cum Ordine suo, qui licet sit adhuc parvulus, tu tamen (i) videbis ipsum vehementer multiplicatum et omnibus praevalentem; qui scilicet nobis singulariter infestus, plures de nostris manibus eruens, pessimos peccatores ad salutem perducet. Nec a tempore Apostolorum sustinuimus ab aliquibus tale damnum. Nos autem ipsis, prout poterimus, resistemus et eis adversa procurabimus. Multa au- 25 tem contra ipsum constituemus (k); hoc est autem nobis revelatum, quod eos impedire non poterimus usque ad annos Antichristi. Tunc autem redibit () nobis potestas, et omnia subvertemus. Videns autem Christus Franciscum sibi datum pro signifero tanti Ordinis, ipsi suorum vulnerum stigmata impressit et clavos in manibus et pedibus et in latere dextro vulnus, sicut iam patet in corpore suo et 30 plurimi iam viderunt (m), sed tu certissime scis. Et iterum intulit: Scisne, quis erat Franciscus? Corporaliter ipsum quidem noveras, sed mentem non () nosti. Egregio regi servierat, et solus ad eum venire non debuit ad gloriam. Ideo datae sunt ei animae de purgatorio plures quam mille, quas suis meritis liberavit; unde nos confusi sumus ». Et addidit: « Videns mater Iesu datum sibi Franciscum cum 35 suo Ordine, petiit a Patre sibi numerum virginum agmentatarum (0). Et tunc data est ei beata Clara cum Ordine suo, qui etiam valde dilatabitur. Et hoc ipse videbis similiter». Et conclusit dictus baro: «Haec daemon mihi narravit, iam sunt viginti anni elapsi, quod haec dixit mihi et quod beatus Franciscus obiit 1». Patet ergo

(a) Al me; subinde Al, Edd. om. aliquid. (b) Al aliquanto.

(e) As appropinquare; Edd. appropriare; Al om. ad eum. (f) Edd. om. sanctorum. (g) As, Edd.

[ocr errors]

(c) Edd. fuerit. (d) Al modicus.

(h) As, Edd. multiplicatis.

[blocks in formation]

- (1) Al redditur.

(m) Edd. sicut tu cert. scies.

(k) As, Edd. constituimus; Edd. sed hoc. (n) Al inerte nosti. (0) As, Edd. augumentari.

daemon.

[ocr errors]

1 Cod. MS. Coll. S. Antonii, f. 51 r sq. « Dominus Landulfus de Massa S. Petri ». Fioretti, consid. V delle s. stimmate, ed. Passerini, 196-8. Supra 408 1. 15 sqq.; 224 1. 23; 384 1. 19 sqq.; (ubi hic fons allegandus potius erat). Cf. AF IV, 73 I. 1-2; 81 1. 33 sqq.; 350 l. 15 sqq.

« PoprzedniaDalej »