Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

-

dit Moyses. Sic filios Israel, Iudicum tempore diis alienis inservientes, subactos regibus pluribus acriter punivit . Ieroboam cum domo prostravit et reges Israel, non Deo sed idolis immolantes, miris cladibus prostravit 3. Quinto contra eius cultum non rite peragentes, sicut apparuit in filiis Aaron, ignem alienum ministrantibus et quos in conspectu patris 5 occidit, Num. 26, 61. Suum cultum et sacrificium impedientes, ut patet de filiis, Heli. I Reg. 4, 11, quos hostili gladio necavit, et habetur ibidem cap. 4, 11; ac domum suam et templum profanantes, ut patet de Achaz et Manasse et aliis regibus Iuda, de Antiocho in libris Machabaeorum ; qui quam severe sint ab ipso Deo puniti, praefata scriptura veteris Testamenti declarat patenter.

10

Contra nonnullos alios furor divinus desaevit et ira, de quibus per singula non est dicendum ad praesens. Sicut ergo Deus ipse zelotes et iustus fuit contra praefatos, sic et indutus carne humana et inter homines conversando, magnitudinem sui zeli ostendit et severitatis contra multos, praecipue tamen et primo contra hypocritas, contra quos singulariter zelum suum declaravit: Primo eorum facta detegendo, Matth. 6, 2: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere, sicut hypocritae faciunt etc. Et Matth. 6, 16: Cum ieiunatis, 15 nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas etc. Et Matth. 7, 5: Hypocrita, eiice primo trabem de oculo tuo etc. et cap. 15, 7 sq.: Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens, Isa. 29 13: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et capitulo 22, 18: Quid tentatis me hypocritae? - Secundo ipsos graviter reprehendendo, ut patet Matth. 23, 13 sqq. dicens: Vae vobis, hypocritae, qui clauditis regnum caelorum ante homines etc. Vae vobis, hypocritae, qui comeditis domos viduarum etc. Vae vobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam etc. Vae vobis, duces caeci etc. (a). Vae vobis, hypocritae, qui mundatis, quod deforis est etc. Vae vobis, hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis etc. Vae vobis, hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum etc. Ubi in prima exprobatione et invectione pandit falsissimam eorum esse doctrinam, in secunda ipsos arguit 25 de deceptrice rapina, in tertia de iniquissima vita quoad imitantes, in quarta de prava igno rantia, in quinta de inobservantia divinorum mandatorum, in sexta de subdola et fraudolenta apparentia, in septima de immunda conscientia, in octava de crudelitate et nequitia. Tertio eis poenam indicando; patet in praefatis, dicendo semper eis: Vae, vae, quod est interiectio dolentis. Et Matth. 6, 2, dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Eis 30 praedixit iudicium gehennae futurum, ut patet Matth. 23, 13 sqq.

20

35

40

Sed quaeri potest, cur Salvator sic praecipue contra hypocritas invexit? Respondetur quod hypocrita, etsi faciat contra Deum Patrem, Dei honorem ad se retorquendo, contra Spiritum Sanctum, gratia et donis divinis abutendo prava intentione (b), praecipue tamen agit contra ipsum Verbum, quod est veritas, nam ipsi hypocritae sunt falsissimi, aliquando in opere aliud ostentantes se agere quam faciant, etsi quandoque efficiant quod praetendunt, semper tamen sunt intentione falsissimi, et sic de directo contra ipsam veritatem, quae est ipse Christus, Io. 14, 6, peragentes. Contra etiam ipsos Salvator invexit sic acriter, quia tales sua duplicitate et destruunt mundum suis deceptionibus et erroribus ac mendacissimis verbis et apparentiis.

Secundo Dominus iustitiam et zelum ostendit contra mundi gloriam appetentes, ut habetur Lucae 14, 7 sqq., ubi dicitur: quod ad invitatos dixit parabolam, intendens, quomodo primos accubitus eligerent dicens: Recumbe in novissimo loco etc. quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et, Matth. 23, 6 sqq., dicebat de

(a) Edd. add. Vae vobis, hypocritae, qui decimatis mentham et anethum. intentione.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

1 L. c. 32. 2 Jud. 2 sqq.
- 5 IV Reg. 21 sqq. 6 Mach. 1 sqq.

Pharisaeis: Amant primos accubitus in coenis et primas cathedras in synagogis, et vocari ab hominibus rabbi; vos autem nolite vocari rabbi etc.; et concludit: Qui se exaltat humiliabi tur ete. Et Matth. 6, 1, dicit: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem. Et caecis, ut exemplum praeberet omnis gloriae vitationis, illuminatis praecepit, ut nulli dicerent, ut habetur Matth. 5 9, 30; et cum turba vellet eum facere regem, fugit, ut habetur Ioan. 6, 14.

Tertio Dominus zelum ostendit ad animas, propter quas redimendas et carnem humanam induit et mortem suscepit. Attamen, ut eas a diabolo et peccatis clementer eriperet, et virtutibus, quibus vita habetur aeterna, adornaret, ut patet Matth. 5, 6 et 7 cap., docere complacuit non semel sed quotidie, ut habetur Matth. 26, 55; nec uno in loco sed quasi 10 in cunctis Iudaeae et Galilaeae provinciarum locis.

--

Quarto eius spiritu firmari, Matth. 10, 20:

20

Sed quarto zelum praecipuum ad Patrem suum deprompsit, cuius honorem in omnibus et super omnia quaesivit. Quem Patrem voluit: Primo a nobis exorari debite, Matth. 6, 5 sqq. Cum orabitis: inquit, dicetis: Pater noster, qui es in caelis etc. Secundo in ipsum totam spem et fiduciam nostram iactare, Matth. 6, 26: Considerate volatilia etc. et 15 tamen Pater vester caelestis pascit illa etc. Tertio ei grate similari, Matth. 5, 48: Estote perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est. Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis etc. Quinto suae bonitati omnia tribui et dari, Matth. 11, 25: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae etc. Sexto in tribulatione invocari suo exemplo, Matth. 26, 39: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste etc. Septimo ei pro collatis regratiari, Ioan. 11, 41: Gratias tibi ago, Domine, Pater etc. Octavo ab omnibus diligi et amari, Ioan. 3, 35: Pater diligit Filium; et 3, 16: Sie dilexit mundum, ut Filium Unigenitum suum daret etc. Nono in auxilium peti et supplicari, Ioan. 5, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor etc. Decimo ei obediri fideliter, Ioan. 8, 29: Non reliquit me Pater solum, quia quae placita sunt ei, facio semper. Undecimo eius honorem et 25 gloriam quaeri et investigari, Ioan. 8, 50: Ego gloriam meam non quaero, sed Patris mei, qui misit me. Duodecimo semper invocari, Ioan. 12, 27: Salvifica me, Pater; et Ioan. 17, 5: Clarifica me, Pater etc. Sic ergo praefatis apparet zelum Christum habuisse ad Patrem.

Sed maxime habuit zelum, et quinto, ad Patris templum et domum, de quo principaliter in ista agitur conformitate quoad primam partem dicentem: Iesus dux formidabilis. Ubi 30 sciendum, quod Salvator noster, cum multas a Iudaeis receperit iniurias tam verbo quam facto, omnia patienter portavit; sed quae ad Patris pertinebant honorem, sicut est eius veneratio, cultus et adoratio, non patienter tulit, sicut patuit de diabolo suadente, ut eum adoraret, quem expulit dicens Matth. 4, 10: Vade retro, Satana; scriptum est enim: Domi num Deum tuum adorabis etc. Et patet etiam, quia bis expulit de templo vendentes oves et 35 boves, et mensas nummulariorum aes effundendo evertit, dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis etc.: de prima habetur Ioan. 2, 14 sqq., de secunda habetur Matth. 21, 12. In qua eiectione apparuit dux formidabilis. Primo, quia flagellum fecit de funiculis, quod adeo fuit poenale praefatis, ut nequirent sustinere, sed abirent. Secundo, ut ipse solus contra tot sic faciendo, omnes eiecerit et emiserit. Tertio in effu- 40 sione aeris et subversione mensarum nummulariorum, nullus fuit ausus ei dicere verbum. - Quarto in sui vultus singulari modo et prae solito ostensione. Quidam enim radius et splendor, ut dicit beatus Hieronymus, a Christi facie exibat, incutiens terrorem cum admiratione cernentibus, ut nullus nec eum respicere posset, nec resistere ei, aut contra ipsum stare auderet. Quinto reprehendendo sacerdotes, qui talia permittebant, dicens: Nolite 45 facere domum Patris mei domum negotiationis; et: Scriptum est: Domus mea domus orationis est (a) etc. 2 Sexto ostendit se formidabilem in praefatorum punitione. Ostendit enim (a) Al om.; As vocabitur.

[ocr errors]

1 Cf. Luc. 41, 2.

[ocr errors]

2 Luc. 19, 46; cf. Isai. 56, 7; lerem. 7, 11.

21

[blocks in formation]
[ocr errors]

peccatum ipsorum fuisse magnum, quare et severe puniendum, et sic iuste se agere contra ipsos et percutiendo et de templo, ut indignos, abiiciendo. Quid igitur fiendum in domo Patris sit, ostendit, quia orandum; et quid evitandum ibidem (a): certe negotia saecularia, dicens: Auferte ista hine; quo documentum praebuit domum Dei mundam servari debere a cunctis, 5 quae mentem habent retrahere a Dei adhaesione.

[ocr errors]

-

Et si quaeratur, cur Salvator se ostendit sic severum in hoc actu plus quam in aliis: nullibi enim legitur aliquem vel expulisse vel a se abiiecisse vel percussisse, nisi in isto actu; respondetur, quod Salvator hoc egit pluribus de causis. Et prima, ut ostenderet, quod homo plus immensum debet Deum appetere quam mundana: quare et observantiam 10 suorum mandatorum potius quam lucrum mundanorum; et quia oppositum fiebat (b), Deo contempto, lucris inhiabatur (e) terrenis, ideo tam severus in punitione fuit praefatorum. Secunda, ut ostenderet, quam sibi est displicibile lucrum, quod mendaciis (d), ut patet in nummulariis, et cum rapina, ut in praefatis erat vendentibus, acquiritur (e). Nam dixit: Fecistis illam speluncam latronum. Tertia, quia divinus cultus mirabiliter impediebatur 15 tam rumoribus vendentium quam care vendentium, quia cum starent ad lucrandum (ƒ) ibidem, proculdubio plus vendebant quam deceret; et sic caristia rerum homines, ne emerent quae ad sacrificia pertinebant, retrahebantur. — Quarta, ut ostenderet simoniacam pravitatem sacerdotum, ut erat praefata, sibi super omnia displicentem (g); columbas vendentibus dixit: Auferte ista hinc. Quinta causa quod sic severe punivit est, ut ostenderet, quod 20 praelati mali sunt maiori ultione feriendi quam subditi. Pharisaei enim deaedificabant proximum: primo (h) permittendo talia fieri, quae fieri in tali loco illicitum erat; secundo quia, quae vendebantur erant ipsorum, unde alii exemplo eorum ad vendendum male quoad locum et tempus et quantitatem incitabantur; tertio quia accedentes strepitu talium notabiliter impediebantur ab orando. Anna, orans, loquebatur in corde suo, I Reg. 1, 13, quia 25 distractione mentis facta per strepitum, circa sensus impeditur, ut claret experientia. Sexta de causa, ut declararet superbos cornupetas hypocritas pellem ovinam ferentes et luxuriosos in columbis designatos, in domo suae gloriae non recipiendos ab ipso, sed extra templum gloriae deiicendos. Septimo, ut quantum sibi displiceat, quidquid agitur in locis sacratis et Deo dicatis praeter id, ad quod instituta sunt, depromeret. Fecit ergo flagellum 30 Christus, vel de chorda, qua cingebatur, vel de chordis, quibus oves et boves tenebantur, et percutiendo vendentes, tales de sua domo severe effugavit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sed advertendum (i), quod Dominus, sicut est misericors, sic in his, qui in peccato perseverant, ut erant Pharisaei, est in praesenti et in futuro severus ultor; ac eius flagellum severissimum formidandum est. Si enim tali flagello percutiendo omnes expulit de suo templo, 35 facie severa id faciente, quid erit tempore iudicii facie terribili peccatores iudicante, et eos perpetuo a sua misericordia et gloria abiiciente? Licet enim Deus aliquos flagellet ad correctionem, iuxta dictum Apostoli, Hebr. 12, 6: Flagellat enim omnem filium, quem recipit; tamen aliquos flagellat ad perpetuam damnationem. Istum ducem formidabilem omnibus, cui omnia subsunt et eius benignum aspectum omnia appetunt, nos omni studio placabilem 40 et placatum reddere conemur. Si enim tanta multitudo plebeia et sacerdotalis non valuit zelantem sustinere intra viscera suae constitutum misericordiae, utpote dispositum ad moriendum pro peccatorum salute, quomodo miserrima peccatorum turba irascentem eis in die solius (k) iustitiae et ultionis pondus sui aequissimi iudicii tolerare valebit? Placare ergo conemur eius iram ob peccata nostra merito excitatam, ac ipsum humilitatis precibus fla 45 gitemus, ut quem peccata nostra ad severitatem inducunt, sua eum clementia benignum reddat et gratificum.

-

(a) Edd. vitandum scilicet saecularia; dicit enim. (b) Edd. faciebant. (c) Edd. inhiabant. (d) Edd. add. cumulabatur; (As om.) (e) As, Edd. om. acquiritur. - (f) Edd. om. ad lucrandum. (g) As displicere; Edd. abominabilem. (h) Edd. om. primo, et deinceps secundo et tertio. (i) As,

Edd. attendendum.

[blocks in formation]

Ex praefatis apparet istius conformitatis XVI et ultimae istius II libri quoad primam partem declaratio brevis et compendiosa, videlicet: Iesus dux formidabilis. Multa fuissent hie dicenda de severitate Domini nostri Iesu Christi et zelotypa aequitate ipsius ad ingratos de beneficiis perceptis, sicut patet de civitate Bethsaida, Corozaim et Capharnaum, Matth. 11, 21 sqq., et sic de aliis multis, ut patet in serie Evangelii, quos reprehendit et arguit, 5 ac ab eis recedens aufugit, et de quibus tam verbo quam opere et ipsorum vitatione et increpatione ostendit se eis esse ducem formidabilem, dum sunt in praesenti vita, et nunc se eis declarat, eos puniendo aeternali poena et tormento (a).

Secunda pars decimi sexti fructus et conformitatis secundi libri, et vigesimae octavae in ordine,

[blocks in formation]

3

1

Cum gloriosus pater beatus Franciscus, ut IX pars Legendae depromit et dictum est conformitate II huius II libri, quasi quidam carbo ignitus esset et totus divini amoris flamma succensus, et consequenter ad animas Iesu sanguine pretioso 15 redemptas fervidum habuerit amorem et zelum praecipuum, et hac de causa civitates praedicando circuibat et castra, ieiunabat et alia opera virtuosa (6) peragebat, ut exempla praeberet aedificationis et sanctitatis; et saluti animarum dixit nihil esse praeferendum, eo maxime quia Unigenitus Dei Filius pro animabus redimendis dignatus est in cruce pendere, ipsique ob hoc esset in oratione luctamen, in praedica- 20 tione discursus et in exemplis dandis excessus. Unde quotiens nimia austeritas reprehenderetur in eo, respondebat: se aliis datum in exemplum ». Huius rei gratia praedicatores honorabat (c) verbi divini; indulgentiam annuatim (d) pro salute dictarum animarum a Christo impetravit et a papa Sanctae Mariae de Portiuncula (e); sieque zelo ignito ad animas opus praedicationum non dimisit ob taedium, oratio- 25 nem ob daemonum luctam, austeritatem vitae ob incommoda corporis (f), accessus ad partes fidelium et infidelium ob laborem sui et fratrum suorum, ac cuncta perficere ad animarum salutem spectantia, ut ostensum est conformitate II huius Il libri. Post praedicta beati Francisci zelum habuit ad instar Christi praecipue:

4

1. Et primo ad detestationem hypocrisis, videlicet, ut nullo modo nec vi- 30 deretur, nec esset hypocrita. Unde Legenda tam Antiqua, quam Nova ostendit clare, quod beatus Franciscus semper voluit, quod omnia quae agebat, essent omnibus manifesta, ut dictum est conformitate V huius II libri . Nonne ipse, ut hypocrisim vitaret, tunicam suam interius quadam pelle propter stomachi et splenis infirmitatem suffultam noluit portare, nisi desuper de dicta pelle, hoc est super habitum ab extra in 35

[blocks in formation]

Semel etiam tunicam suam habitua

parte eadem ubi erat ab intra, poneretur 1? lem, quam solam gerebat ad carnem, propter magnum frigus apud Sanctum Eleutherium de comitatu Reate, cum repetiasset ad intra et sic tunicam socii sui, cum ab oratione rediisset, dicens socio quia datus erat aliis fratribus in exemplum, dictas 5 petias a suo habitu statim removit 2. Vice alia cum carnes comedisset propter quamdam infirmitatem (a), ad civitatem Assisii velut latro ductus a sociis, ipso eis mandante (6), et nudus cum chorda in collo coram omnibus, quia carnes comederat, ipse quem sanctum putabant, coram omnibus se incusavit 3. Sic apud Grecium, quia cibaria comederat condita cum lardo, coram multitudine, quae ad eius convene40 rat praedicationem, se ut glutonem vituperandum et non ut sanctum honorandum declaravit *. Insuper optabat potius de se vituperia quam laudes audire, ac sociis, si quando laudaretur, mandabat, ut de se vituperia dicerent et quae ad verecundiam erant; seque publice autumabat maximum peccatorum, ut conformitate V huius II libri dictum est 5. Praefata omnia faciebat, ne hypocrisis vitium incurreret, 15 vel de ipso notaretur. Et sociis suis dixit: « Taliter vivere volo in eremis et aliis locis ubi maneo, qualiter si omnes homines me viderent. Si enim putant me sanctum hominem, et non facerem vitam, quae sancto homini convenit, essem hypocrita ® ». Hoc vitium summe fuit detestatus in se. Nolebat sanctus proclamari et inquiebat, quod eum neque sanctum laudarent, nec putarent, quia uxorem et filios habere pos20 set. In aliis etiam hoc vitium exsecratus est. Quemdam fratrem re hypocritam, etsi exteriori apparentia sanctus a fratribus diceretur, servatorem praecipuum silentii et ostensorem fictitie bonorum operum, detexit eisdem, ipsumque ab ordine egrediendum et fictum esse quod ostendebat, declaravit; et sic evenit 3. Dedit beatus Franciscus uni vetulae, in civitate Assisii dum esset et per eam pergeret, suum man25 tellum (c), et ex hoc habuit vanam gloriam. Statim sequentibus se confessus fuit, quod inde vanam gloriam habuerat ".

Secundo beatus Franciscus zelum ferventissimum habuit ad omnem mundi gloriam vitandam, ut ostensum est conformitate V huius II libri pluribus modis et exemplis 1. Nonne ipse domino Ostiensi de promotione fratrum quaerenti fienda, 30 respondit, quod fratres sui ideo minores vocati erant, ne maiores fieri praesumerent? Ob vitandam praelationis gloriam generalatus cessit officio, socium habere noluit et subditus esse usque ad mortem sub guardiano concesso (d) voluit. Et amicitia iungebatur praecipua, qui gloriam alteri, scilicet Deo, daret et non sibi, sicut patuit de episcopo Interamnensi, cui regratiatus est, qui Deo et non sibi ob praedicationem 35 gloriam tribuerat ". Et quia de gloriae vitatione dictum est sufficienter conformi tate V huius II libri, ideo aliter prosequi pro modo omitto de praefata materia.

Tertio habuit zelum beatus Franciscus ad regulae observantiam, in qua dixit ipse beatus Franciscus nihil posuisse de proprio, sed totum prout habuerat a

(a) Edd. pergit se coram populo, ut alias dictum est, de hoc accusavit. (c) As, Edd. dum semel per civitatem Assisii pergeret, et quia ex. obediendo.

1

Supra, 192 1. 30 sqq.; Specul. Perf. Sabatier, c. 62. Specul. Perf. Sabatier, c. 16.

[ocr errors]

5

[ocr errors]

(b) Al om. ipso eis mand. (d) As, Edd. guardiano eidem

2 Supra, 105 1. 7 sqg.; 192 l. 21 sqq.;

6

Specul. Perf. cit. c. 62; supra,

8

[ocr errors]

Supra, 134 1. 3 sqq.; 191 1. 5 sqq.; Leg. Mai. c. 6 n. 2. Supra, 134 1. 12 sqq.; Specul. cit. c. 62. 134 Supra, 168 sq.; 1. c. c. 11 n. 10. Supra, 134 1. 26 sqq.

4

1. 24 sqq.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Supra, 133 sqq.
Supra, 133 1. 29 sqq.; Leg. Mai. c. 6 n. 3.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »