Obrazy na stronie
PDF
ePub

posuit. Et cum rex diceret se cum amicis allocuturum, Pompilius indignatus, virga qua (a) insistebat denotavit circulum, dicens Antiocho: « Priusquam hoc circulo excedas, da responsum, quod senatui perferam ». Continuo rex affirmavit fore, ne amplius de se Ptolomaeus conquereretur; attamen demum Pompilius manum eius tamquam socii apprehendit et concludit: « Quantum efficax est animi sermonisque gravitas abscissa. Eodem enim mo- 5 mento Syriae regnum terruit et Aegypti texit ». De eloquentia commendat Demosthenem, lib. VIII rub. 7 De studio et industria cap. 8. Qui cum inter initia iuventae, artis quam affectabat primam litteram dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expurgavit, ut ea a nullo expressius formaretur, vocem suam exilem exercitatione assidua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. Itaque alterum Demosthenem mater, alterum indu- 10 stria enixa est». De fama commendat Metellum, lib. II rub. 10 De maiestate. Nam tantae fuit famae, quod etsi accusatus fuisset de indebita administratione provinciae, et cum ipse scripturam suae admistrationis monstraret in tabulis, totum consilium oculos avertit, ne videret scripturam nec tabulas, quia non tantum in tabulis sed in vita Metelli argumenta sincere administratae provinciae legenda subinde crediderunt». De fidelitate commendat, 15 lib. III rub. 8 De constantia, Blassium, qui fidelissimus Romanis fuit. Nam Salapiam civitatem suam, a Poenorum dominio ereptam mira industria tradidit, Dasio, socio in regimine, prius inimico et demum Romanorum facto amico. De fortitudine commendat, lib. III

[ocr errors]

rub. 2 De fortitudinė, multos et praecipue Scaevam (b) 1, qui pugnando solus contra quinque milites Britannicos, femore vulneratus, saxi pondere contusus, galea iam ictibus discussa, et 20 scuto crebris foraminibus assumpto, duabus loricis onustus, profundo mari se immisit et natando evasit. De prosperitate et fortuna commendat, lib. VI rub. 9 (c) De mutatione mo rum aut fortunae cap. 212, Polycratem, Samniorum tyrannum. Cuius omnes conatus placido excipiebantur itinere, cui velle et posse simul in aequo positum erat; annulum quem ad experiendum fortunam in mari proiecerat, statim recuperavit, pisce capto, qui eum de- 25 voraverat. Sed demum ab Oronte Darii praefecto captus, in altissimo montis vertice cruci est affixus. De amore commendat, lib. V rub. 5 De pietate ad fratres cap. 4, Tiberium Imperatorem, qui tanto amore Drusum suum germanum dilexit, quod audiens Ticini, ubi erat, quod ipse in Germania infirmaretur, festinanter Alpes et Rhenum transgressus est, uno solo duce Antabagio (d) contentus comite. Drusus vero audiens germanum suum venire, mor- 30 tali infirmitate decubans, resumptis viribus, iussit legionibus cum suis insigniis venienti fratri occurrere, et Imperatoris honorem ei dari mandavit; eodemque tempore et supremae maiestati cessit et vita excessit.

De gratitudine commendat, lib. V rub. 2 De gratis cap. 14, Mithridatem regem, qui pro Leonico, acerrimo suae salutis defensore, capto navali pugna, omnes captivos hostium 35 permutavit, satius (e) esse existimans ab invisissimis (ƒ) circumdari, quam bene merito gratiam non referre». De humilitate commendat, lib. IV rub. 1 De moderatione cap. 1, Valerium Publicolam, qui post expulsionem regalis dominii ab urbe, factus consul totum dominium regium in se translatum minuit et temperavit. « Qui domos suas diruit, quia excelsiore loco positae, instar (g) arcis videbantur habere». Et subdit, quod «quanto domo 40 inferior, tanto gloria superior evasit». De iudicio commendat, lib. VI rub. 3 De severi tate cap. ultimo, Cambysem, qui inusitata severitate usus fuit. Cuiusdam enim mali iudicis a corpore pellem detractam sellae (h) intendi fecit, in eaque filium eius iudicaturum consedere iussit. Atroci enim et nova poena rex barbarus, ne quis postea corrumpi iudex posset,

(d) Codd., Edd.

[ocr errors][merged small]

(a) As, Edd. cui. (b) Codd., Edd. Scaevolam. (c) Codd., Edd. rubr. XI.
(f) As ab invilissimis (sic); Ed. II add. alias vilissimis.
(h) Al, As; Ed. I sellae; Edd. II felle alias melle.

Antegabio. (e) Edd. sanius.

-

similitudinem.

[merged small][ocr errors][merged small]

providit ».

De iustitia commendat, lib. VI rub. 5 De iustitia cap. 14, Zaleucum, qui lege condita, ut crimine adulterii reus utroque oculo privaretur, filio crimen praedictum committenti ipsam poenam infligere voluit, sed instantia populi, ut indulgeret eidem, sibi primo unum oculum, secundo filio alterum eruit. Sic se « mirabili temperamento aequitatis inter 5 misericordem patrem et iustum legislatorem partitus est». De pluribus aliis ibidem Valerius ponit 1. De liberalitate commendat, lib. IV rub. 8. De liberalitate cap. ult., Gilliam Agrigentinum, scilicet quod domus eius (a) quasi quaedam munificentiae officina crederetur (b). << Illinc publicis usibus apta monimenta extribuebantur, illine grata populorum oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus, et cum haec universis, privatim alimenta inopia 10 laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum in cursu quassatis (c) erogabantur. Hospites quoque tum urbanis penatibus, tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Et post multa de eius liberalitate dicta, concludit: « Quod Gillias possidebat, quasi commune patrimonium erat. - De studio commendat, lib. VIII rub. 7 De studio et industria cap. 2, Catonem, qui octuagesi15 mum agens annum graecis litteris erudiri voluit; sic et latinas iam senex didicit. De abiectione munerum commendat, lib. IV rub. 3 De abstinentia et continentia cap. 7, Marcum Curium, qui oblatum sibi a Samnitibus aurum, respuit dicens: malle se locupletibus imperare, quam locupletem fieri. « Et mementote me nec acie vinci, nec pecunia corrumpi posse. De patientia commendat multos, lib. III rub. 3, De patientia, et specialiter cap. 3 Theo20 dorum virum clarissimum, qui tormentis diu applicitus Hieronymo tyranno consentientes eius neci noluit revelare. De paupertatis amore commendat multos: lib. IV rub. 4 (d), Valerium Publicolam, qui tantae fuit paupertatis et tamen consul romanorum, ut patrimonium eius pro exequiis non sufficeret. Idem de Menenio (e) Agrippa et de aliis dicit 2. De pietate commendat, lib. V rub. 1 De humanitate ac (f) clementia, Cneum Pompeium 25 Magnum, qui Tigrani a se devicto supplicanti, « diadema, quod deposuerat, reponere imperavit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere». Et subdit, quod eius pietas inhumanum eum esse non permisit. De veracitate Attilium Regulum, qui ad hostes infestissimos Carthaginenses ante maluit redire, indubie ab eis cruciandus, quam sacramentum frangere, quod eis dederat de sua ad eos reversione 3. — De misericordia commendat Fa30 bium Maximum, lib. 4 rub. 8 De liberalitate cap. 2, qui ut captivos redimeret Romanorum, quos Hannibal tenebat, fundum unum quod habebat vendidit, et eos redemit. De iniuriarum dimissione commendatur a Tullio Iulius Caesar, qui omnium recordabatur, praeterquam iniuriarum. De scientia Aristoteles commendatur. De moribus Socrates, qui maximam partem philosophiae traxit ad mores. De multis aliis dicit idem Valerius libro suo, sed prae35 fata ad praesens sufficiant.

Praefati ergo apud ethnicos et paganos sunt virtute conspicui reputati, qui (g) nullo modo ad virtutum Dominum et originem, Christum, sunt assimilandi. Ratio huius est, quia cum patres Veteris Testamenti sanctitate praecipui, ipsi non valent comparari, quare nec dicti omni gratia destituti. Quomodo possunt pagani sanctis Veteris Testamenti similari aut 40 comparari, qui idola coluerunt non Deum, gloriam mundi et famam totis viribus quaerentes, quam illi despexerunt; gratia carentes, qua illi sunt repleti, Dei fidem servantes et mandata, quae illi despexerunt, et nunc in gloria coronati in caelo laetantur; praefati vero in inferno cruciantur? Quare ipsorum virtutes dici non possunt fuisse veraciter, etsi umbram virtutum habuerunt, ut declarat Hugo in suo Didascalion. Si ergo Christus (h) eis quoquo modo 45 comparetur, etiam de ipso loquendo ut homo est, ad iniuriam magnam esset ipsius. (a) Edd. cuius domus. (b) Edd. videbatur. alios. (e) Al, As Nerone. (f) Al, As aut.

[ocr errors]

[ocr errors]

ut Christus; Edd. Sic ergo Christum... comparando.

-

(c) Edd. add. solatia. (d) Edd. add. sed inter
(g) As, Edd. nominati, quare.
(h) As Sic ergo

[ocr errors]

1 Al. I. VI, c. 5 n. 1-11.

2

S. IV, c. 4 n. 1-11.

L. II, c. 9 n. 8.

2. Sed quia sancti Veteris Testamenti fuerunt et virtutibus adornati, et Christus secundum corpulentam substantiam carnem traxit ex eis; videndum est, si aliquo modo ipsi valent Domino nostro Iesu Christo ut homini comparari, quia ut Deo certum est, quod nullo modo. Et certe ipsi Domino Iesu Christo non sunt comparandi. — Primo, quia figuratum potius est figura; ipsi autem figura eius fuerunt, sicut ostensum est conformitate I libri I 1. 5 - Secundo, quia ipsi Christo spiritus non est datus ad mensuram 2: plenus gratia; ipsi vero acceperut gratiam pro gratia, id est partem. - Tertio, quia Christus plenus gratiae et veritatis (a), de cuius plenitudine ipsi, et nos, et omnes accepimus, Ioan. 14, 16. Quarto quia ipse caput, nosque membra eius. Membra autem non influunt in caput, sed bene caput in membra. Quinto, quia omnes salvamur per ipsum et eius fidem; quia ipse solus est Salvator noster, 40 nam et qui praeibant, id est qui nos praecesserunt et nos (b), et qui sequebantur, clamant: Iesu, fili David, miserere nobis; cuius merita nobis datur gratia et gloria. plenitudo gratiae, qua maiorem Deus ei conferre non potuit. gratia creata et increata.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

[ocr errors]

--

Sexto in ipso fuit Septimo, quia in eo fuit Octavo, quia Deo prae cunctis creatis simul acceptior fuit, et ipse solus placavit Patrem, reddendo quod petebat a genere humano, et reconciliavit nos in suo 15 sanguine. Nono, quia ipse origo est virtutum et gratiarum. Decimo est Deus et homo. Quare nullus sanctus, quantumcumque magnus virtutibus, valet comparari eidem. Cuius enim sancti vita est, in qua, ut in vita ipsius Domini nostri Iesu Christi, sic apparuerit mundi despectio, paupertatis amor, pomparum contemptus, fuga omnis gloriae, amor humilium personarum, humilitas profunda, patientia summa, dilectio fervida, pietas viscerosa? 20 Ibi fulget virtutum ornatus, fortitudo in corde, prudentia in sermone, temperantia in moribus (c), iustitia in operibus, zelus ad Dei cultum, sollicitudo in mandatis servandis, fervor ad animas, austeritas in vivendo, mansuetudo in conversando, clementia in suscipiendo, benignitas in condescendendo. Ibi apparet gratitudo in obsecrando, sanctitudo in perficiendo, veracitas in praedicando, efficacia in exhortando, affabilitas in proferendo, severitas (d) in 25 iudicando, misericordia in indulgendo, luciditas in agnoscendo (e), sapientia in praecipiendo, scientia in praedicando, bonitas in exaudiendo, liberalitas in conferendo, circumspectio in praecavendo (ƒ), auctoritas in efficiendo, exemplaritas in vivendo et moriendo, caritas ad persequentes, stabilitas in patiendo, assiduitas in orando, omnium virtutum disciplina in terminando. Ex quibus omnibus, quae in vita fuere Domini Iesu, prout Evangelia attestantur, 30 apparet, quod Dominus Iesus est Rex et Dominus virtutum; nec aliquis eidem comparandus. Sicut ergo Christo homini et Deo nullus homo potest comparari, sic nullus in legislatoribus ei similis reperitur: non Moyses, quia eo perfectior scientia, vita, gratia, meritis, populorum directione, informatione et protectione Christus exsistit. Quare nec patriarchae, nec prophetae; et sic de aliis iustis in Scriptura sacra expressis. Quare a fortiori ei comparandus et aequi- 35 parandus non est ille spurcissimus hominum Mahometh, Saracenorum caput (et, ut dicunt ipsi, propheta), qui corporis voluptatibus, ut porcus deditus et subiectus, omni dolo plenus et mendaciis, non legis divinae aut politicae lator, sed deceptor mendacissimus, in omnibus suis gestis reperitur. Omnis ergo homo hune Christum admiretur, veneretur et imitetur. Omnis cultus devotionis, ut Deo, ei impendatur, quia ipse solus est omnisciens, omnipotens, 40 omnis perfectionis exemplar, omnis gratiae promptuarium et origo, omnis veritatis professor, omnis vitae spiritualis concessor et corporalis, omnis ad beatitudinem obtinendam ductor et via, omnis beatitudinis obiectum contentivum et bonum, omnis creaturae principium et finis, omnis scripturae alpha et omega, omnium confortator et sustentator et vigorator, omnium cordium fidelium illuminator et consolator, ac totius humanae generationis honor, 45

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

promotio (a), exaltatio et consummatio; cui sit honor, laus et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.

Sic ergo praefatis succincte apparet, quod Dominus Iesus Christus prae cunctis patribus, patriarchis, prophetis, iudicibus, principibus, regibus, sacerdotibus, iustis et ethnicis 5 hominibus, vita spectabilis est, prout dicebat prima pars huius XIII conformitatis, dicens: Iesus vita spectabilis; et sic patet huius conformitatis XIII prima pars breviter declarata.

Secunda pars decimi tertii fructus et conformitatis secundi libri, et vigesimae quintae in ordine, videlicet:

[blocks in formation]

Prima parte huius conformitatis XIII declarata, videlicet Jesus vita spectabilis, convenienter elucidanda restat secunda pars, scilicet Franciscus operator, id est quod beatus Franciscus fuit vita singularis, mirabilis et imitabilis, quia virtuosa prae aliis: utpote operator omnium bonorum et virtutum. Et pro istius partis declaratione duo 15 erunt videnda, sicut vita beati Francisci dupliciter potest attendi. Primo in se; secundo, si fiat comparatio vitae eius ad vitam aliorum sanctorum et perfectorum. Si vita beati Francisci in se inspiciatur et attendatur, quod fuerit perfectissima apparere potest ex pluribus.

1. Et primo, ut dictum est in praecedentibus et dicetur in sequentibus, et hoc 20 intenditur in toto praesenti opere, videlicet probandum (6) et declarandum quod in quadraginta spiritualibus operationibus vitae Christi, qui est caput omnis perfectionis, reperitur conformis; quare et vita beati Francisci perfectissima comprobatur.

25

Secundo ostenditur hoc, quia sanctum Evangelium, ut praecedentia demonstrant, beatus ipse Franciscus ad litteram observavit, quo nihil est perfectius.

Tertio hoc apparet si specialiter ad vitam Domini nostri Iesu Christi descendatur, et particulariter invenitur conformis. Vita enim Domini Iesu, etsi lata et magna sit perfectione verbis et exemplis, ad duodecim tamen potest reduci, ut conformitate III lib. III dicetur; ut, videlicet, principium vitae ipsius et initium, mundi respiciat contemptum et despectionem: Volucres caeli nidos habent, Filius hominis non habuit, ubi 30 caput suum reclinaret, Matth. 8, 20. Et Franciscus in hoc se Christo conformando, coram Episcopo Assisinate bonis paternis et mundanis renuntiavit, nudus remanendo, et nihil habere voluit in vita praesenti, ut dictum est conformitate IV huius Il libri 1. -Secundum de vita Christi respicit sui abnegationem et abiectionem totalem, dicente Christo, Matth. 16, 24: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum etc. 35 et (c) Philip. 2, 7: Exinanivit semetipsum etc. Franciscus maximus abnegator sui fuit, ut V conformitate huius II libri est ostensum. Se enim maximum peccatorum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

censebat et tenebat, ut dicit VI pars Maioris Legendae 1, et (a) ad sui deiectionem omnimodam obtinendam serviebat leprosis, ut dicit II pars Maioris Legendae 2. Tertium de vita Christi ad carnis macerationem reduci potest, de quo supra dictum est, tam de Christo quoad hoc quam de beato Francisco, conformitate VII huius II libri, ubi ostensum est beatum Franciscum carnem suam domuisse ac macerasse. 5 Quartum quod ostendit vitam Christi et ad quod potest reduci, est poenitentiae operatio et exhibitio, quod ostendit in quadraginta dierum ieiunatione, in fellis et aceti potatione et in multis aliis. Beatus Franciscus unam quadragesimam peregit, in qua solum medietatem unius panis comedit*; et toto quasi tempore ieiunabat, ut dicit IX pars Legendae Maioris. Et si corpus habuisset sanum et validum, teste 10 fratre Aegidio, eius poenitentiam austeram totus mundus sequi non potuisset. Quintum ostendens vitam Christi est patientia. Hanc ostendit quia cum malediceretur, non maledicebat, ut dicit apostolus Petrus ; et deinde pro persecutoribus exoravit, Luc, 23, 34. Beatus Franciscus hanc amplexus est totis viribus, cum cuperet de se audire opprobria et de laudibus tristaretur, ac persecutionem passus a 15 patre, fratre carnali, a civibus, a Saracenis, in omnibus tamen ut surdus pertransiit.

11

Sextum ostendens vitam Christi est operatio, non manualis, quia de isto (b) de Christo nihil legitur, etsi credatur quod Ioseph iuverit aliquando, qui fuit faber lignarius, sed virtuosa, quia Christus nunquam fuit otiosus: praedicabat enim, discur rebat, orabat et sic de similibus operibus, quibus assidue nostram operabatur salutem, 20 secundum Psalm. 73, 12, in medio terrae. Hoc beatus Franciscus egit et manualiter operando, docendo et otio deditos summe reprehendendo. Septimum, quod ostendit vitam Christi est humilitas, quam et ipse Christus habuit et beatus Franciscus, prout conformitate V huius II est dictum 19. Octavum ostendens vitam Christi est obedientia. Fuit enim obediens matri et patri putativo Ioseph, et Patri vero usque ad 25 mortem, Philip. 2, 8, Lucae 2, 51. Hanc prosecutus est beatus Franciscus, obedientiam promissam secundum Regulam " Ecclesiae servando, volendo habere semper guardianum, cui et in vita paruit et in morte, prout dicit pars VI et XIV Legendae Maioris 12. Nonum vitam Christi declarans, est virtutum ornatus. Iesus habuit fortitudinem in illatis, temperantiam in verbis, prudentiam in factis et iustitiam in sa- 30 tisfaciendo pro nobis Deo Patri. Fidem non habuit nec spem, nisi large talia sumendo (c), quia simul viator et comprehensor; sed bene habuit charitatem, cum charitate sua pro nobis mori dignatus est. Beatus Franciscus fidem habuit, quia fidelissimus fuit, ter ad partes infidelium ad ipsam praedicandam ire volendo et pro ea martyrium subire 13. Spem enim et totam suam fiduciam in Christo posuit et habuit, 35 ut ostendit VII pars Legendae Maioris, ac fratribus, quos mittebat, iactare cogitatum suum in Domino et totam spem in ipso ponere suadebat. Charitatem habuit; erat enim quasi quidam carbo ignitus Dei (d) amore, ut dicit IX pars Maioris Legendae 15. Fortitudinem habuit contra daemones, quos superavit. Prudentiam habuit, (c) As, Edd. accipiendo.

(a) As, Edd. om. et (d) As, Edd. divino.

n. 3.

8

[ocr errors]

[ocr errors]

II pars M. Leg.

(b) Edd. quoad istam.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1 C. 6 n. 6. 2 C. 2 n. 6.

AF IV, 233; cf. Dicta B. Aegidii Ass. (Ad Cl. Aquas 1905), 108. Supra p. 133 sqq. Testament. ap. Opuscula, 77 sq.; supra p. 194 sqq.

11 Regula II, c. 1; Opuscula, 63. 12 C. 6 n. 4; c. 14 n. 2 sqq.

14 C. 7 n. 8. 15 C. 9 n. 3. Cf. Ezech. 28, 14 et 16.

Supra p. 129 sqq.

13 L. c. c. 9 n. 5.

Analecta

Tom. V.

19

« PoprzedniaDalej »