Obrazy na stronie
PDF
ePub

guens semetipsum de iudicio indiscretionis (a) praedicto quod fecerat, genuflectens beato Francisco dixit humiliter culpam suam et ait: «Vere Dominus habet curam de istis sanctis pauperculis, et ego nesciebam. Unde ex nunc promitto servare sanctam paupertatem evangelicam, et maledico ex parte Dei omnes fratres de ordine. 5 meo, qui in ipso ordine habere proprium praesumpserint». Fuit enim (6) beatus Dominicus valde aedificatus de fide beati Francisci et de providentia divina et copia abundantissima omnis rei. Nam sicut (c) sanctus verus et sapiens, Deum fidelissimum advertit in omnibus verbis suis; quia sicut agri virgulta crescere facit Deus et lilia, et sicut pascit caeli volatilia, sic suis pauperibus cuncta praebet necessaria. In illo 10 autem capitulo fuit dictum beato Francisco, quod multi fratres portabant loricam ad carnem et circulos ferreos, propter quod multi infirmabantur, et impediebantur multi orare, et aliqui moriebantur. Unde ipse, sicut dulcissimus pater et pius, praecepit per obedientiam omnibus, quod quicumque haberent loricas et circulos ferreos, in conspectu eius deponerent. Et inventae sunt bene quingentae loricae, et circuli ferrei brachiorum et ventris in tanta multitudine, quod fecerunt unum magnum acervum; quae omnia fecit (d) relinqui. Post haee beatus sanctus pater (e) Franciscus, docens et consolans universos, et instruens quomodo de praesenti saeculo nequam evaderent, cum benedictione Dei et sui cunctos consolatos remisit in diversas mundi partes (f) ».

15

20

Tertium demonstrans propositum est, de quo dicit IX pars Legendae maioris, quod cum beatus Franciscus sexto conversionis suae anno, desiderio martirii flagrans, ad partes Syriae ad praedicandum fidem Saracenis navem conscendisset, ventis contrariis flantibus, compulsus est in Sclavoniae partibus applicare. Et cum ibi moram aliquamdiu contraxisset (g), nec invenire posset tune temporis navem transfretan25 tem, fraudatum se suo desiderio sentiens, nautas quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei cum secum ducerent, exoravit. Verum illis propter expensarum defectum pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum de bonitate Dei confisus (h), navem cum socio latenter ascendit. Affuit quidam a Deo, ut creditur, pro paupere suo missus, qui secum necessaria victus ferens, quemdam timentem Deum de navi ad se vocatum 30 sic allocutus est: « Haec omnia pro pauperibus in navi latitantibus conserva fideliter et necessitatis tempore amicabiliter subministra ». Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum per dies plurimos nusquam applicare (i) valentibus, omnia ipsorum consumarentur cibaria et solae beato Francisco eleemosynae collatae superessent. Quae cum essent permodicae, tantum divina virtute susceperunt augmen35 tum, ut diebus pluribus in mari propter tempestatem continuam contrahentibus (k) moram, usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subvenirent. Quod videntes nautae per beati Francisci merita maris et famis pericula evasisse, Deo gratias egerunt, qui se semper in suis servis et amicis mirabilem ostendit et amabilem ».

40

Quartum referens propositum est illud, de quo in Legenda habetur antiqua3. « Cum enim annuatim capitulum generale apud Sanetam Mariam de Portiuncula ce

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

lebraretur Assisii, contingit semel post capitulum generale celebratum cum fratre Monaldo, qui postea vidit beatum Franciscum in capitulo Arelatensi, praedicante beato Antonio de titulo crucis fratribus in aere in crucis modum extensum benedicentem. Cum ergo cum dicto fratre Monaldo remansissent ultra triginta fratres, qui diversas orbis partes adire debebant, beatus Franciscus volens cum eis cari- 5 tatem facere, mandavit ut mensa pararetur (a). Et mensa posita, cum soli tres panes in loco essent inventi, beatus Franciscus eos accipiens in manibus et gratias agens Deo, incepit frangere et fratribus dare. Qui divina virtute et operatione in manibus beati Francisci excreverunt in tantum (b), quod de tribus panibus sufficienter omnes fratres praefati refecti sunt et plura frusta panis sunt recollecta, quam 10 essent tres panes praefati appositi ». Quod miraculum fratres cernentes, in observantia paupertatis et religionis sunt ferventissime animati, cernentes Deum per beati Francisci merita eos tam stupendo miraculo refecisse.

Quintum ostendens propositum est id, quod etiam habetur in Legenda antiqua2. «Nam cum beatus Franciscus ad burgum Sancti Domini de Lombardia de nocte 15 cum multis fratribus pervenisset et fratrum ad locum divertisset, et cum (c) famesceret una cum sociis, petiit a fratribus loci illius de pane sibi et sociis dari. Sed cum fratres omnia quaesissent, ubi panis stare consueverat, nec aliquid de pane reperissent, nec castrum (d), quia clausum erat, de nocte possent intrare, reversi ad beatum Franciscum responderunt, de pane nihil adesse. Quod audiens beatus 20 Franciscus dixit praefatis: « Vadatis ad locum, ubi panis poni consuevit, et canistrum plenum panibus invenietis ». Qui praecepta patris implentes, cum admiratione multa canistrum plenum panibus invenerunt. Et deferentes beato Francisco, comedit ipse cum sociis, laudans Deum et glorificans una cum ipsis ».

3

Sextum declarans propositum est id, quod beatus Franciscus egit in loco Fon- 25 tis Polumbae de prope Reate, ubi (e) medicum, saepe ad se venientem ob infirmitatem oculorum, invitari fecit a fratribus. Cum tamen fratres nihil haberent ad apponendum eidem, et tamen divina providentia mulier, statim ut mensam intraverunt, affuit portans quae ad prandium erant necessaria copiose; quo viso tam medicus quam fratres valde sunt mirati. De hoc dictum est conformitate VI istius II libri. 30 - Pluribus aliis exemplis posset deduci, quomodo Dominus lesus Christus beatum Franciscum in cibatione multorum miraculose sibi fecit conformem; sed praedicta sufficiant.

Sic ergo praefatis apparet beatum Franciscum fuisse viscerosum pietate, ac ipsius precibus et meritis, cibum Deum misisse suis fratribus, panes multiplicasse 35 ac panes dedisse et cibum, ubi humana providentia haberi non poterant (f). Sie ergo praedictis apparet declaratio secundae partis huius XII conformitatis, videlicet: Franciscus ministrator.

(a) As, Edd. poneretur.

(b) Edd. ita; As om., tunc et pro quod.

(c) As, Edd. ac om. cum. - (d) As claves. (e) Edd. cum... fecisset a fratribus nec quidquam haberent quod ei posset apponi, divina providentia servo suo Francisco, ut superius dictum est, praesto fuit. (Pluribus). (f) Edd. poterat.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

FRUCTUS ET CONFORMITAS DECIMA TERTIA ET IN ORDINE VIGESIMA QUINTA: Iesus Vita Spectabilis. Franciscus Operator.

Expositio primae partis, videlicet: Iesus vita spectabilis.

Iesus noster Salvator et Dominus cum sit lux mundi, Ioan. 8, 12, Dominus virtutum 5 Psal. 23, 10, nec ei datus spiritus ad mensuram, Ioan. 3, 34, et magister verax, Matth. 22, 16, habitetque in ipso omnis plenitudo divinitatis 1, ac consequenter sit omnis perfectionis exemplar in monte positum, Exod. 25, 40; hinc est, quod vita fuit et est spectabilis, mirabilis (a), virtuosa et imitabilis, nec quisquam alius ab ipso, sicut nec gratia potior, sic nec vita fuit perfectior. Quo sequitur, quod si in aliis virtus aliqua veraciter, utpote in sanctis, vel 10 fuerit solum apparenter et in imagine, sicut in philosophis et in hominibus gentilibus et paganis; in Christo, ut in virtutum principio et perfectionis omnis origine, omnis ornatus fuit virtutum et cuncta ad virtutem spectantia. Et ut clarius idipsum inspiciatur, videndum est:

Primo de virtutibus, quibus multi homines usque in hodiernum diem commendantur, 15 et demum (b) de virtutibus Domini Iesu; et tunc apparebit, quod Christus, ut homo, est Dominus virtutum. Et pro primi evidentia est advertendum, quod de hominum virtutibus contingit loqui dupliciter: primo de hominibus, quos sacra Scriptura et fides catho lica virtuosos appellat; secundo de his, quos Gentiles florere (c) virtutibus censuerunt.

1. Quantum ad primum, Scriptura sacra diversos de virtutibus varie commendat. 20 Adam, primum patrem omnium, commendat de omnium notitia et cognitione, Gen. 2, 19; nomina omnibus animalibus, ut ipsorum notitiam habens, imposuit. Abel de innocentia, quia innocenter occisus, Gen. 4, 8 sq. Enos de humili ad Deum supplicatione; incepit enim invocare nomen Domini 2. Enoch de Dei amicitia; ambulavit cum Deo et Deus eum tulit, Gen. 5, 24. Noe de iustitia; nam fuit vir iustus coram Domino, Gen. 6, 9. Abraham de obedientia; mandato 25 Domini de terra sua exivit, Gen. 12, 1 sqq., et filium immolare Deo voluit, Gen. 22, 10. Isaac de meditatione; in agrum ad meditandum exibat, Gen. 24, 63. Iacob de sollicitudine, Gen. 31, 40; a cuius oculis somnus fugiebat. Ioseph de carnis continentia; dormire (d) enim cum uxore domini sui negavit, Gen. 39, 7 sqq., ipsa eum ad hoc petente et cogente. Moysen de mansuetudine, Num. 12, 3. Aaron de devotione; stans enim inter mortuos et viventes depre 30 catus est Dominum pro populo, Num. 16, 48. Phinees de zelo; placuit enim Dominum occidendo peccatores, Num. 25, 8. Iosue de hostium Domini prostratione, Iosue 12, 7. Samsonem de fortitudine, Iudic. 15, 14. David de humilitate; II Reg. 6, 22: Vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis etc. Salomonem de sapientia, ut habetur II Reg. 10, 24: Universa terra desiderabat audire sapientiam eius. Iosaphat de religione, II Paral. 19, 3 sqq. 35 Ezechiam de dilectione ad Deum; nam fecit, quod placitum est in oculis Domini, II Paral. 29, 2. Manassen de poenitentia; egit enim poenitentiam valde coram Domino, II Paral. 33, 12. Iosiam de observantia mandatorum divinorum, ut patet II Paral. 34, 2. Eliam de fervore, III Reg. 19, 10 sqq., Eccli. 48, 1; fuit enim, ut facula ardens, et zelo zelatus est, pro Domino Deo exercituum. Elisaeum de mundi contemptu; qui relictis cunctis secutus est Eliam,

(a) As, Edd. misericordia mirabilis. (b) Edd. secundo. (d) As, Edd. commisceri; Al tunc om. ipsa-cogente.

(c) As flores; Edd. floruisse.

1 Col. 2, 9.

2 Gen. 4, 26.

III Reg. 19, 20. Isaiam de dono prophetiae; Isaiae per totum. Ieremiam de compassione, ut patet Thren. 1, 1 sqq. Ezechielem de mentis sublevatione, Ezech. 1, 1 sqq. Danielem de abstinentia, Dan. 1, 8 sqq. Iob de patientia, Iob. 1, 10 sqq. Tobiam de misericordia, Tob. 1, 3. Oniam de clementia, II Mach. 3, 32 sq. Esdram de divinae legis instructione, I Esdr. 7, 6. Nehemiam de affectione bona ad populum; Nehemiae per totum. Iesum Sirach de pru- 5 denti eloquentia; Ecclesiastici per totum. Iudam Machabaeum de divinae legis defensione, I Mach. 3, 1 sqq. Multos alios sacra Scriptura commendat, ut patet in eius librorum serie; sed de praefatis ad praesens sufficiat.

Antiqui gentiles mire de virtutibus quosdam suorum extulere; et quia Valerius Maximus de pluribus talium scribit commendando 1, pro praesenti nostro negotio eius dicta referam 10 in commendationem multorum, quos laude dignos ob virtutes notavit. Hic illustris vir Valerius multos laudibus extollendo, ob virtutum probitatem prae multis infrascriptos commendat, videlicet antiquos Romanos de parsimonia et abstinentia: « Vini usus olim Romanis mulieribus seu feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit 2 ». 45 Et subdit in alio capitulo de hominibus: « Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index, nam maximis viris prandere et cenare in propatulo verecundiae non erat. Rationem subdit: «Nec sanc ullas epulas habebant, quas populi oculis subiicere erubescerent. Erantque adeo continentiae attenti, ut frequentior apud eos pultis usus esset quam panis». Et subdit notabile verbum: « Bonae 20 valetudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae vini abundantiae et ab immoderato usu Veneris aversa: libro II de institutis antiquis cap. 5 (a). De patientia Marcum Marcellum, de quo libro IV rubrica De moderatione capitulo 8' dicit, quod cum esset Consul Romanorum sustulit (b) patienter, quod Siculi de ipso in senatu conquererentur, ac iussos ab urbe discedere a Laevino, in consu- 25 latu collega, remanere voluit (e) ut suae defensioni interessent et coegit, ac sententia data a senatu contra eos in suam clientelam clementer excepit. De animo grandi Alexandrum commendat Magnum, de quo libro VI rubr. 5 De graviter dictis aut factis cap. 8 (d)o, dicit quod Alexander ita nobilem vocem edidit, Dario duobus praeliis superato virtutem eius experto, atque animo ex parte regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum 30 decies centum milibus talentum pollicente; cum Parmenion dixisset: si Alexander esset, usurum se ea conditione, respondit: Et ego uterer, si Parmenion essem »; vocem duabus victoriis respondentem, dignamque cui tertia, sicut evenit, tribueretur, atque haec quidem et animi magnificentia (e) et prosperi status». De animi continentia commendat Xenocratem philosophum, lib. IV rubr. 3 cap. 23, ubi ponit quod a Phryne, nobili meretrice cum ipso iacente, 35 non potuit ad libidinem adduci. Quae derisa a iuvenibus inquit: de homine et non de statua pignus posuisse. Nec a divitiis regis Alexandri potuit corrumpi. Nam legatos Alexandri cum talentis eidem tradituros (f) cum in Academia modico apparatu recepisset ad cenam, et postero die interrogantibus legatis: cuinam annumerari pecuniam ab Alexandro transmissam vellet, inquit: «Non intellexistis ex (g) hesterna cena ea me non indigere? Ita rex philosophi amicitiam emere voluit, sed philosophus regi cam vendere noluit.

De astutia commendat Valerius Brutum Iunium, lib. VII rubr. 3 De vafre dictis aut factis cap. 3. Qui a rege Tarquinio Superbo, avunculo, ne interficeretur ut frater suus

40

(a) Codd. Edd. c. 28.

[merged small][ocr errors]

(b) Edd. sustinuit. (e) Edd. om. voluit. (d) As, Edd. cap. 12. (f) Edd. tradendis. (g) As, Edd. me, quod postea repetunt.

L. c. Lib. II,

1 In suis Dictorum factorumque memorabilium libr. IX, locis infra cit.

c. 1 n. 5.

[ocr errors]

n. 8.

[ocr errors]

3 L. c. 1. II, c. 5 n. 5. 4 Alias I. IV, c. 1 n. 7. 5 Al. I. VI, c. 4 (part. II) L. c. rubrica correspondet capiti aliarum editionum.

verunt.

fuerat et alii, obtusi se cordis esse simulavit, ac profectus Delphos ad Apollinem Pythium cum Tarquinii filiis, qui (a) consulentes Apollinem, quisnam ex ipsis regnaturus videretur et penes quem summa urbis Romae potestas futuram, respondit, quod is qui ante omnes matri osculum dedisset; Brutus de industria lapsus in terram, ipsamque, communem omnium ma5 trem existimans, osculatus est. Quo Brutus, reges expellendo, urbi libertatem primum tribuit. De auctoritate commendat Scipionem Africanum, lib. III rub. 7 De fiducia sui cap. 3; de quo dicit, quod cum ab eo posceretur ratió de quibusdam administratis, indignatus fuit quod ab eo exigeretur, quamvis haberet apud se librum, ubi totum ratiocinium habebatur, et ait: « Neque puto eo malignitatis ventum, ut de mea innocentia quaerendum sit; nam 10 cum totam Africam potestati vestrae (b) subiecerim, nihil ex ea, quod diceretur meum, praeter cognomen retuli. Non ergo me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt, sed uterque nostrum invidia magis quam pecunia locupletior est. Et sequitur quod tam constantem Scipionis defensionem populus acceptavit. Et cap. 71 de Scipione Nasica dicit, quod plebe obstrepente, inquit ipse: Tacete, quaeso, Quirites; plus enim ego quam 45 vos, quid reipublicae expediat, intelligo». Qua voce omnes plenae venerationis silentio quieDe severitate in liberos commendat, lib. V rubr. 8 De severitate in liberos, Brutum, qui dominationem regalem a se expulsam reducentes, summum imperium obtinens, compre hensos, proque tribunali caesos et ad palum ligatos, securi percuti iussit». Et concludit: « Exuit patrem, ut consulem ageret, orbusque vivere, quam publicae vindictae deesse, maluit ». De Cassio 20 idem dicit, quod ob iustitiam filium occidi iussit. De amore ad patriam commendat, lib. V rubr. 6 De pietate ad patriam, Curtium, qui pro liberatione civitatis Romanae in baratrum, quod apparuerat in medio fori, se armis indutum et cum equo, calcaribus stimulato, proiecit; et continuo baratrum clausum fuit. Commendat etiam de hoc, lib. III rub. 2 De fortitudine cap. 2, Horatium Coclitem qui contra impetum Etruscorum se in ponte 25 ponendo defensavit (c), et demum se in Tiberim praecipitando evasit. De clementia commendat, lib. IV rub. 8 De liberalitate c. 5, Titum Flaminium Quintum, qui, rege Macedoniae Philippo ab eo superato, omnes urbes Graeciae, quae sub ditione Philippi fuerunt, liberas fecit atque immunes. De continentia commendat, lib. IV rub. 5 De verecundia cap. 7, Spurinam de Tuscia, qui « cum sua pulchritudine et mira specie quam plurium illustrium 30 feminarum oculos sollicitaret, ac viris parentibus earum suspectum se esse sentiret, oris decorem vulneribus confudit, deformitatemque sanctitatis (d) suae fidem, quam formam irritamentum alienae libidinis esse, maluit ».

[ocr errors]

--

[ocr errors]

De sufficientia commendat, lib. VIII rub. 16 de his Quae cuique (e) magnifica contige runt, Gorgiam Leontinum, qui omnes in studiis litterarum praestabat, qui « primus in con35 ventu poscere, qua de re quisque vellet audire, ausus sit. Cuius statuam de auro solido in templo Apollinis Delphici posuerunt, cum cacterorum deauratas ad id tempus collocasset universa Graecia. De contemptu divitiarum, lib. VII rub. 2 De sapienter dictis, commendat Biam, qui, capta sua patria, cum quilibet onustus abiret pretiosarum rerum (ƒ), ipse vero nihil secum ex bonis suis ferret, interrogatus cur non faceret, respondit: «Ego (g), inquit, bona 40 mea mecum porto. Et subdit: pectore enim illa gestabat nec oculis visenda, sed animo aestimanda, quae domicilio mentis inclusa, nec deorum nec mortalium manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt ». De audacia commendat Pompilium, lib. VI rub. 4 De graviter dictis aut factis cap. 7. « Qui missus a senatu ad Antiochum regem, ut ab Aegypti et Ptolomei recederet infestatione, et rex occurrendo ei 45 dexteram suam porrexisset, illi suam porrigere noluit, sed ambassiatam populi Romani ex

(a) Edd. cum consulentibus... potestas futura esset cum respondisset. sustinuit, prius om. contra. (d) Al sanitatis. (e) Al, As quaecumque. (g) Edd. Ego vero sic facio, omnia enim mea mec.

[merged small][ocr errors][merged small]

1 L. c. n. 3.

« PoprzedniaDalej »