Obrazy na stronie
PDF
ePub

quenter pium et misericordem et qui non labiis et verbis sed corde vult deprecari', ac ad Ioannem magno ferri amore, insinuare solum Christo visum est beatae Mariae fieri. Sic enim Maria et Martha sorores, dum Lazarus frater earum infirmaretur egerunt: ipsum infirmum insinuantes dixerunt: Domine, ecce, quem amas, infirmatur2. Dicit ergo beata Maria: 5 Vinum non habent; quasi diceret, defectum insinuo, sed tu, qui Deus es, provide de remedio opportuno. Quo verbo ostenditur prudentia Mariae: sciebat enim in multiloquio Deum non delectari, nec exaudire ; quare paucis verbis usa est, simile faciendi (a), dum a Deo aliquid obtinere desideramus, praebens nobis exemplum. Circumspectio sua statim perpendit de defectu, et de remedio providit misericordia sua et pietas ad pauperes; quorum pauperiem 10 aspiciendo, providere decrevit et fecit. Quo datur intelligi, quod qui ipsam habet in praecipuam reverentiam et advocatam, in nullo habet dubitare, diffidere nec contristari, quia sua benigna pietate statim providet et subvenit in cunctis.

Quartum (6) videndum et inquirendum est de Christi responsione facta insinuationi beatae Mariae. Respondit enim: Quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea. Videtur enim 15 eam inhonorasse tali modo loquendi, nec (c) vocando matrem sed mulierem, ac se fore extraneum ab ipsa insinuasse. Respondetur, quod Dominus Iesus et reverenter se habuit, et matrem honoravit et exaltavit, sic respondendo. Sic enim respondendo ostendit: Primo, quia ostendit se ad ipsam nihil habere carnalis affectus, sed solum spiritualis; quia ei non condescendit ut matri carnali, sed ut mulieri (d) plenae pietate viscerali; unde in huius si20 gnum non vocat eam matrem, sed mulierem. Ad gloriam matris est, quod filius potius sit spiritualis quam carnalis, et ab omni affectu carnali segregatus quam eius oppositum; quare et virginis Mariae. Secundo sic dicendo ostendit, quod non propter vanam gloriam seu vanam suggestionem aut vanitatem aliqua miracula erat facturus, nec blanditiis aut adulationibus inclinatus; quare pro tanto honorabilius fuit matri. — Tertio sic dicendo expressit 25 se aliud ultra humanitatem habere, scilicet habere deitatem et potentiam, quam a matre non acceperat, et per consequens se esse Deum, cui competit miracula facere; et sic ad honorem Mariae esse, quod ipsum Deum genuerit. Quarto sic dicendo, quia de non hora fecit horam ad faciendum miraculum precibus beatae Mariae, ipsam merito dignificavit, utpote condescendens ei in petitis; et eius precibus fieri (e) per anticipationem, quod pro tunc 30 Deus non est facturus. Sed eam vocat mulierem et non matrem, videlicet ab affectu pietatis et misericordiae, qua inclinabatur ad inopiam sublevandam praefati sponsi. Non enim erat dura in pietate, sed dulcis tota et mollis pietate; et cum mulier dicatur a mollitie, eam tali de causa sic vocare dignatus est.

[ocr errors]

Sed quid est, quod dicit: Nondum venit hora mea? Respondetur, quod etsi Deus in 35 omni momento et hora miraculum, teste Augustino, exerceat circa creaturam, utpote in esse conservando; attamen non omnia, quae possunt fieri miracula a Deo circa creaturam operatur; sed loco et tempore et modis congruentibus. Potest et aliter dici, quod hora non erat, scilicet necessitatis. Miracula fienda erant necessaria (ƒ) propter praedicationem confirmandam; et quia Christus tunc non praedicabat, quare hora non erat, scilicet necessi 40 tatis; sed hora fuit congruitatis, quia videlicet ad exaudiendum preces beatae Mariae erat semper decens et congruum; unde beatae Virgini ad exaudiendum ipsam nec tempus exspectat nec horam. Sic ergo praefatis patet de loco et tempore, quia in Cana, ecce locus, et tempore nuptiarum. Quo patet, quod multi aderant huic miraculo Domini. Etsi Evangelium dicat, quod Iesus, Maria et discipuli vocati sunt ad nuptias, per hoc etiam datur intelligi, 45 quod multi alii affuerunt, quia nuptiae erant; et sic miraculum Christi multis innotuit aliis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quintum (a) videndum est de modo, quo miraculum est a Christo celebratum. Et dicit Evangelium, quod beata Virgo, post responsionem factam eidem ac internaliter (b) radiata de voluntate Filii ad miraculum operandum, ipsa (c) ait ministris: Quaecumque dixerit vobis, facite. O verbum summae sapientiae contentivum! Expressit nobis virgo Maria paucissimis verbis, quomodo a Deo obtinere possumus quidquid volumus. Inquit: Si vultis obtinere a 5 Filio meo, quod optatis, tam pro praesenti quam pro futuro, documentum est saluberrimum et verissimum, videlicet, quidquid dixerit vobis, facite: sic enim peragendo, quidquid petetis, fiet vobis ab ipso. Non exaudimur a Deo. Ratio, quia documentum Virginis non servamus, scilicet quaecumque dicit Christus nobis faciendo; immo oppositum exercemus. Non mirum (d) ergo, si vos non exaudit. Peragamus (e), iuxta consilium beatae Mariae, quae 10 Christus nobis praecipit agenda, videlicet paupertatem amare, caritatem habere, castitatem servare, obedientiae iugum suscipere, mansuetudinem exhibere, misericordiam circa miseros et indigentes operari, inimicos diligere, rectitudinem intentionis tenere, verbum otiosum vitare, carnis curam omittere, fratrem corripere, se custodire, iuste agere et toto, affectu ad aeternam patriam anhelare, et sic de aliis, quae in sancto Evangelio mandat servare (f); 15 ut sic faciendo, quod petimus ab ipso proculdubio habeamus.

Sed quid Christus dicit ad miraculum operandum? Implete hydrias aqua. Hoc dicit, ut miraculum sit patentius. Non enim voluit, quod hydriae evacuarentur et vinum ibidem noviter crearetur, ne putaretur ibi non creatum, sed ante immissum. Vult, quod hydriae impleantur aqua, ut pateat, tam ex vasis deputatis pro aqua quam ex aqua plenis- 20 sime superposita, miraculum. Factum est, ut imperavit. Quo facto, cum in virtute ipsius sit omnis creaturae tam esse substantiale quam accidentale, aquas convertit in vinum; iussitque, ut ministri deferrent architriclino, principi et praeposito nuptiarum, ut gustaret. Et architriclinus gustavit vinum, ex aqua factum. O quale vinum fuit istud, divina virtute sic operatum! Nullum unquam potuit suavitati, bonitati et dulcedini eius aequiparari 25 vinum omne, etsi a Deo ut a principali causa fiat, tamen cursu fit naturae. Sed hic naturae ordo impraemissus (g) fuit, divina potentia statim factum, aqua scilicet in vinum mutata. Quare, cum opera Dei sint perfecta, hoc inter vina fuit perfectissimum. Quibus evidenter astruitur omnipotentia Domini Iesu, cui omnia parent ad nutum; eiusque est (h) mandatis parendum, qui parentibus statim subvenit; nec qui eius se subdit mandatis, 30 habet de aliquo haesitare, cui Dominus subvenit et alit in fame, ac eius fit in omnibus protector et adiutor. O quanto Maria exsultavit gaudio videndo se a Filio exauditam, indigentium inopiam sublevatam, Filium tam stupendo miraculo Deum declaratum, apostolos confirmatos in fide, sponsum ad virginitatis perpetuum statum vocatum, ministros aquam portantes (i) ad Christi reverentiam inclinatos, architriclinum stupore perterritum, 35 assistentes admiratos, sponsam ad vitam coelibem advocatam: quia credendum est, ex quo sponsum vocavit, quod et sponsam non dimisit, etsi per doctores nihil de ipsa dicatur; cunctos vino miraculose concesso laetificatos et in viros alios degustantes commutatos! Multa alia essent dicenda pro huius miraculi primi commendatione, de quibus dictum est in opere De vita beatae Mariae, fructu XLVI 1; quae hic omitto causa brevitatis. 40

Miraculo ergo isto Dominus Iesus est ostensus pius condescendendo pauperibus, quos diligit, quia ad ipsorum nuptias pauperes (k) pergit; quam dulciter ad suam fertur matrem Mariam, quam statim exaudit, quam prudenter loquitur et omnia peragit; quomodo suo contubernio amara in dulcia convertit, sua gratia corda commutat, sibi coniunctos iucun

(a) As, Edd. quarto.

-

(b) As interius; Edd. internam radiationem. (c) As, Edd. om. ipsa. (d) Edd. miremur. (e) Al; As add. manu posteriore; Edd. om. Peragamus-carit. habere. (f) Edd. mandat, necesse est, ut. (g) As inpraemissis; Edd. praetermissus. (h) Edd. esse. — (i) As,

[blocks in formation]

Edd.

1 P. 592 sqq.

dat consolationibus, contemptoribus mundi se iungit et Deum inquirentibus, per Cana et Galilaeam significatis; omnem sexum, statum et aetatem salubriter instruit, suamque doctrinam docet dare mellifluam; et demum se esse, qui nos saginat et reficit iucunditate aeterna. Sic ergo praefatis apparet succincte declaratio primae partis huius X conformitatis, 5 videlicet: Iesu aqua convertitur.

Secunda pars decimi fructus et conformitatis secundi libri, et vigesimae secundae in ordine,

videlicet:

Franciscus commutator.

10

Expositio.

Gloriosus Christi confessor, dilectus Deo et hominibus beatus pater noster Franciscus, qui (a) Christi amore mundana contempsit, eidem toto inhaesit praecordio (b), vitia crucifixit et cum diabolo superavit, evangelicorum consiliorum inobservatum nec apicem praetermisit, ipsumque solum dilexit appetiit et habere curavit. Quia ergo (c) sic sua monita servavit et mandata, hinc est quod is, in cuius ditione, virtute, po15 tentia et providentia cuncta sunt posita, ad nutum condescendit in opportunitatibus et votis, Etsi de hoc satis sit dictum conformitate III', nunc tamen pro expositione huius secundae partis, scilicet Franciscus commutator, est aliqualiter videndum (d); Dominus enim lesus Christus, beato Francisco condescendendo in commutatione vini facta ex aqua, eum sibi conformem reddere placuit et notabilem, quod hoc duo 20 prae aliis ostendunt exempla.

1. De quorum primo habetur in Legenda maiori parte V 2, ubi dominus frater Bonaventura ad propositum loquens, sic inquit: « Apud eremum Sancti Urbani, beato Francisco Dei servo aegritudine gravissima laborante, cum ipse naturae defectum sentiens, vini poculum postulasset, nihilque de vino, quod sibi dari posset, respon25 deretur (e) adesse; iussit aquam afferri, et allatam crucis signo edito benedixit. Mox vinum efficitur optimum, quod fuerat aqua pura; et quod deserti loci paupertas non potuit, viri sancti puritas impetravit. Ad cuius gustum tanta protinus facilitate convaluit, ut saporis novitas et innovatio sanitatis» attestarentur illud poculum Francisco suo indigenti liberaliter a Christo concessum, qui in nuptiis indigentiam pau30 peris sublevavit sponsi, aquam convertendo in vinum. Huius denique vini gustu, a largo Datore propinati, ab infirmitate sublevatus Franciscus et gustu suavissime dulcedinis supernaturaliter innovatus, perfectam in ipso exspoliationem veteris hominis et induitionem novi duplici attestatione firmaverunt. Sic ergo patet, qualiter beatus Franciscus in commutatione aquae in vinum est similatus Christo. Etsi dispa

[blocks in formation]

3

(b) Edd. totis... praecordiis. (c) Edd. om. ergo. (d) As, Edd. suadendum.

1 Supra p. 75 sqq.; sed potius Conf. I, p. 10 sqq.

Leg. Min. V, 1. 2.

- C. 5 n. 40.

3 Hinc cf. etiam

ritas sit in loco, aequalitas tamen reperitur in effectu, etsi causa utriusque sit Dominus lesus Christus, Salvator noster.

Secundo exemplo idipsum ostenditur de commutatione aquae in vinum facta a beato Francisco, prout in Legenda habetur antiqua 1. Cum enim pater sanctus beatus Franciscus in Marchia Anconitana apud locum de Trabe Bonante (a) moram tra- 5 heret ac ecclesiam quamdam dicti loci faceret fabricare, et hoc tempore aestivo, et operarii sitis aestuarent ardore, iamque ipse beatus Pater ad acquirendum vinum fratres misisset; dum redire diu tardant, laborantes a beato Francisco cum instantia vinum bibere deposcunt. Et cum diceret beatus Franciscus ad Castrum lovis eis propinquum fratres misisse pro vino et cito reversuros, ipsis tamen ob 10 sitim conquerentibus nec exspectare valentibus, beatus Franciscus ad fontem ibi vicinum perrexit et ibi, facta oratione, fontem crucis signo cum signasset, aqua ipsius fontis in vinum optimum est conversa. Et talis conversio aquae in vinum bene per horam duravit. De quo vino omnes operarii abundantissime biberunt. Et quidam nomine loannes de Villa Alcini, comitatus Camerini, de isto bibit vino et tantum 45 patratum miraculum a beato Francisco fratri Bonaventurae de Tolentino enarravit. Sic ergo tam in miraculo praecedenti quam in isto, beatus Franciscus Christo Domino in commutatione aquae in vinum similis reperitur.

2. Et non solum beatus Franciscus aquam commutavit in vinum, verum etiam acetum fortissimum in vinum optimum commutasse invenitur. Cum enim beatus Fran- 20 ciscus apud ecclesiam Sancti Christophori de Interamne pranderet cum multis, fecit sibi cyathum de aceto deferri. Quo allato, cum quidam presbyter nomine Ioannes, capellanus ecclesiae Sancti Cassiani de Interamne, accessisset ad eum, beatus Franciscus dictum cyathum de aceto sibi delatum (b) eidem presbytero obtulit ad bibendum. Quo hausto, dictus sacerdos interrogatus ab astantibus, quid bibisset, respon- 25 dit, quod melius vinum quam gustasset toto tempore vitae suae. De quo omnes, qui aderant, sunt valde admirati 2.

Sic ergo praefatis apparet, quam votive et mirabiliter in suis opportunitatibus Dominus Iesus beato Francisco condescendit, qui sibi concessit elementum aquae in vinum convertere, ac etiam in vinum acetum mutare, et (c) sitienti pauperculo cuius 30 vehebatur asello, ut dictum est conformitate III, aquam vivam de petra durissima propinare. Quo innuitur beatum Franciscum, iuxta beatae Mariae documentum, cuncta, quae Christus dixerat, servasse et custodisse perfecte; quare et obsequentem eumdem Dominum sibi et parentem ad placitum invenisse; ac beatum Franciscum a peccato per aquam significato purgatum, tribulationes aqua figuratas et adversitates 35 libenter lesu amore suscepisse. Quo primo in vinum mutatur puritatis angelicae; et secundo, vino degustato divinae dulcedinis, Christum eidem immo eumdem, ut aquam, in vinum mutasse a fidelibus reperitur. Sic ergo patet secunda pars succincte declarata, videlicet, Franciscus, ut lesus, aquae in vinum est commutator.

(a) Al Trabe Bonate; As Trabe Bonace. (b) As, Edd. allatum. pinare.

(c) Edd. om. Et sit pro

1 Cf. AF IV, 512; Wadding, ad an. 1215 n. 26, (1a, 235) e Mariano, qui hoc e Pisano hau

Supra p. 124 1. 27 sq.;

sisse videtur. p. 12 l. 19 sq.

3 Cf. Wadding, ad an. 1213 n. 9, (12, 154).

FRUCTUS ET CONFORMITAS UNDECIMA ET IN ORDINE VIGESIMA TERTIA : Iesus Orans Inspicitur. Franciscus Exorator.

Expositio primae partis, videlicet: Iesus orans inspicitur.

Magister veritatis et doctor, Dominus noster Iesus Christus, cum sua doctrina pariter 5 et vita fuerint ad hoc praecipue, ut hominem spiritualem redderent potius quam corporalem, ac consequenter Deo iuxta posse totaliter inhaerentem, ut videlicet unus spiritus efficeretur cum ipso; hinc est, quod inter virtutes oratio hominem mente cum habeat sublevare et Deo praesentem exhibere, dicentibus Damasceno 1: « Oratio est ascensus intellectus in Deum », et Augustino De spiritu et anima 2: «Oratio est mentis conversio in Deum per pium et humi10 lem affectum »: ipsi Domino et Salvatori nostro complacuit hanc virtutem tam verbo quam exemplo suo docere, prout praesentis conformitatis prima pars declarare intendit dicens: Iesus orans, pro nostro exemplo et instructione, inspicitur.

1. Ubi sciendum, quod homo fidelis et imitator Christi, etsi orationi iuxta dictum Christi debeat semper instare propter eius multiplices praerogativas et utilitates, utpote quia ipsa 15 Deo placet: patet, quia: Ipsa homo Deo coniungitur et cum Deo loquitur, ut dicit Alexander papa et martyr. Daemones fugat, Marc. 9 28: Hoc genus daemoniorum non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Diabolum cruciat, ut in Legenda beati Bartholomaei apostoli *: < Incendunt me orationes tuae ». De hostibus spiritualibus triumphat; Isidorus De summo bono dicit: Hoc est remedium eius, qui vitiorum tentamentis exaestuat, ut quoties quo20 cumque (a) vitio tangitur, toties se orationi subdat». Corporis infirmitates sanat, Eccli. 38, 9: Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum et ipse curabit te; Iacob. ult., 15: Oratio fidei sanabit infirmum. Vitam prolongat; patuit de Ezechia qui oravit et a morte liberatus fuit, et anni quindecim pro vita sibi a Deo conceduntur, Is. 38, 3 sqq. Liberat ab opprobrio; patet de Sara, filia Raguelis, Tob. 3, 11. A morte liberat; patet de 25 Susanna, Dan. 13, 42 sqq. Morbos spirituales sanat; Hieronymus: «Ieiunio sanantur pestes corporis; per orationes pestes mentis». In bello corporali triumphat et superat; Moysis oratione Amalech debellatur (6), Exod. 17, 11. Mentem illuminat; unde super illud Act. 10, 9, quod Petrus in Ioppe orabat, Augustinus dicit: Oratione melius dubia solvuntur, quam inquisitione alia. Sancti homines oratione spiritum non solum prophetiae, sed scientiae et intel30 lectus acceperunt. Cor inflammat; ad orationem Eliae ignis de caelo descendit, IV, Reg. 1, 10 sqq. Mundat; Isidorus : « Orationibus mundamur». Confortat; Iesu orante, Lucae 22, 43, tempore passionis, angelus Domini descendit confortans eum. Caelum aperit; Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, Lucae 3, 21. Deum placat; unde super illud Tob. 3, 10 sq.; quod Sara stetit tribus diebus in oratione, dicit Glossa 7, quod oratio Deum lenit, sed la35 crima pungit; haec ungit, illa pungit. Quod petit, impetrat a Deo, Matth. 21, 22: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Plures sunt aliae orationis commoditates, sed brevitatis causa dimitto, quia patent cuilibet sacram Scripturam inspicienti. Sic ergo, utilitatibus pensatis, homo debet orationi incumbere.

816).

(a) Al quolibet, tunc ad orationem.

(b) As, Edd. Moyses... ddbellavit.

1090).

1 De fide orthod. 1. III, c. 24 (P. G. 94, 2 Inter opp. S. Aug. c. 50 (P. L. 40, 3 Cf. eius Legendam, Acta SS. Mai. 1, 3700. Eius Leg., Acta SS. Aug. V, 34. Sent. I. III c. 7 n. 4 (P. L. 83, 671 sq.). Cf. Sent. III, c. 7 n. 1 sqq. (P. L. 83, 671 sqq.). Gl. interlin. ap. Lyranum in. h. 1. ubi vero: lacrima cogit.

« PoprzedniaDalej »