Obrazy na stronie
PDF
ePub

40

3. Vita ergo beati Francisci speculum sicut (a) fuit perfectionis, sic et attrahens omnes ad bonum et ad Christi vestigia prosequenda. Et prae aliis miraculis hoe putandum (b) est, quia sicut anima pretiosior est corpore, sic melius est eam sanare quam corpus; quare et maius cor mutare, quam corporis infirmitates diluere; quod 5 tamen Christus fecit, et beati Francisci faciebat dilectione et prece.

Quartodecimo a vulneribus liberando. In Civitate Castelli puerum parvulum, gravi ulcere vulneratum, oblatum a matre, ut super vulnus signum crucis imprimeret, quod cum fecisset et fasciam superligasset, mane sanatum, et carnem superexcrevisse in modum rosae rubeae, quae semper stetit in signum miraculi, mater repperit 1. Quintodecimo a superexcrescente carne, scilicet struma expurgando. Apud Ortas quemdam habentem strumam magnam inter scapulas ad instar panis, signando cruce; statim fuit liberatus, ut nee signum aliquod remaneret* (c).

Sextodecimo hydropisim propellendo. In confinibus comitatus Aretii puerum octo annorum hydropicum, a matre praesentatum et sic inflatum, quod pedes stando 15 minime videre valeret, beatus Franciscus dum orasset, et manum super eius ventrem posuisset, statim sanavit. Et hoc dicitur factum post impressionem Stigmatum. Decimo septimo a morbo caduco eripiendo. Quemdam puerum in districtu civitatis Parmae in Caneano (d) habentem morbum caducum, rogatus a matre, beatus Franciscus inde transiens, scripsit litterulam et dedit matri, ut filio daret. Quod 20 cum fecisset, liberavit, qui postea fuit conversus in monasterio sancti Henrici de Parma.

Decimo octavo homines immisericordes ad misericordiam revocando. In Spoleto quidam erat homo valde avarus, qui nunquam fratribus eleemosynam dabat, sed eis maledicebat et opprobria inferebat. Quod audiens beatus Franciscus, dixit fratri An25 dreae de Senis, qui erat eleemosynarius, quod aliquam extorqueret ab eo eleemosynam. Cumque frater ille apud virum praefatum precibus importunis instaret, ut amore Dei ipsi eleemosynam largiretur, infestatus (e) ille ut lapidem sic eleemosy nam sibi proiecit; et frater laetus beato Francisco portavit. Quam beatus Franciscus accipiens cuilibet fratri aliquantulum de ipsa dedit dicens: Quilibet vestrum dicat 30 pro isto peccatore ter Pater noster, et roget Deum, ut ipsum (f) ad viam veritatis reducere dignetur. Mirum certe! nondum fratres a coena surrexerant, et ecce homo ille venit ad locum fratrum contritus et ad pedes beati Francisci se proiiciens, veniam petiit et caecum se hactenus fuisse confessus est, ac ex tunc factus est homo devotus et eleemosynarius ac benefaciens fratribus *.

35 Decimo nono fratres sua oratione reficiendo. In capitulo generali Assisii celebrato, ubi fuerunt fratres ad sex milia, precibus et meritis beati Francisci, subito et improvise a Deo omnia sunt copiosissime ministrata. Cui capitulo affuit beatus Dominicus cum octo suis fratribus, et miraculo viso, fuit valde stupefactus et aedifica

(a) Al, Edd. sic. (b) Edd. putatum. (c) Al sic quod signum aliquod non (sic postea correctum) remaneret. (d) As Canciano, Edd. Caueiano. (e) As infestatus tandem, ut si lapidem proiceret, sic elemosynam sibi proiecit; Edd. infestus tandem ut lapidem proiceret, sic el. (f) Al om. ipsum.

[ocr errors]

1 L. c. ad an. 1224. n. 24. (II2 97). 2 Tract. Mirac. c. 17. n. 478. cf. AF IV, 515. Leg. Mai. c. 12. n. 9. Quod in episcopatu Reatino accidisse dicitur. Cf. supra p. 16, l. 8-90.

* Cf. Wadding, an. 1213, n. VII. Cf. Passerini, I Fioretti del glorioso Messere Santo Francesco. Firenze 1903, p. 298. Additamentum V.

tus 1.

Vice alia, cum vellet charitative cum fratribus, quos ad diversas dirigebat partes et longinquas, comedere, cum non essent nisi tres panes inventi, ipsos dividendo in tantum excreverunt, quod triginta fratribus fuerunt sufficientes; de residuo canistrum (a) est repletum. In insula laci (b) Perusini beatus Franciscus fecit unam quadragesimam, habens secum duos panes parvulos, de quibus solum medie- 5 tatem comedit unius, ut Christo Domino miraculum de integritate ieiunii remaneret. Cibaria beato Francisco directa per angelum in mari Sclavoniae, in tantum excreverunt, ut pluribus diebus ipsa sufficerent, etiam nautis et aliis copiose 3.

Vigesimo a mortis periculo reservando. Fratrem Moricum de ordine prius Cruciferorum, supplicem factum sibi, beatus Franciscus, antidoto facto de micis et oleo 40 lampadis, quae coram Virginis ardebat altari, et eidem transmisso, dum gustasset, ad sanitatem perfectam reduxit *. Animalia morbida in episcopatu Reatino (c), post suscepta stigmata, lotura aquae manuum et pedum beati Francisci aspersa, illico sunt sanata 5.

Vigesimo primo a mortuis resuscitando. In Legenda fratris Bernardi de Blesa, 15 habetur, quod frater cuiusdam militis, qui miles beatum Franciscum hospitio receperat, cum esset in aqua suffocatus, nec eius corpus posset reinveniri; beato Francisco orante, et corpus repertum et homo a mortuis est resuscitatus. In civitate Interamne (d), ut mandatum est solemni memoriae tempore domini Papae Nicolai tertii per publicum notarium et testes, per ipsum resuscitatus est quidam, nomine loannes, 20 super quem murus cadens, eum exstinxit (e), et tunc erat decem annorum. Cuius casum audiens beatus Franciscus, et cum a parentibus lamentabiliter plangeretur, ad domum eius accessit, et intrans per partem posteriorem, ut non videretur, dictum puerum mortuum accepit ac super se ponens, eum vocando proprio nomine, a mortuis suscitavit, sibique praedixit, quod filios nunquam haberet, et sic evenit 7. 25 - Alium dicitur suscitasse, scilicet filium parvulum cuiusdam nobilis, qui eum ad prandium invitaverat, qui ceciderat in cacabo 3, et consumptis carnibus, praeter ossa quasi nihil remanserat. Sed quomodo eum ad vitam perduxerit, dictum est supra libro primo secunda parte conformitatis X, vide ibi (f). De isto in loco authentico non reperitur dictum: et scriptum in pluribus locis reperi. Sed de nullo praefatorum 30 dominus frater Bonaventura in Legenda maiori facit mentionem. Et (g) quid fuerit in causa ignoro, cum tamen de primo dictus frater Bernardus de Blesa facit mentionem, et secundum de scriptura publica notarii reperi Florentiae transcriptum.

(a) As Edd. capisterium.

---

(b) Al om. laci.

-

--

(c) Al Aretino. (d) Sic Edd. sed Al In civ. Int... ut... et testes, per ipsum resuscitatum quendam nomine Ioannem 8. q. m. cad. ipsum extinxit, et etc. (e) As extraxit. (f) As vide ibi, et scriptum in pluribus locis inveni, ed de nullo. Edd. vide ibi; de isto in loco auth, non reperi, sed depictum et scriptum in pl. loc. inveni. Sed de nullo etc. (g) Sic As et Edd. Al vero om. Et quid mentionem. Tune prosequitur: et secundum descripta publici notarii reperi

Florentiae transcriptum.

1

-

2 Actus, c. 20: AF IV, 58, 386. Actus, c. 6. 3 Leg. Mai. c. 9. n. 5; AF IV, 480. L. c. c. 4. n. 8. 5 Tract. mirac. c. 3. n. 18; « in provincia Reatina ». 6 AF III, 678 ubi submersus « filius unicus». militis dicitur. 7 - Documentum notarii edidit e MS. ('oll.

149 sq. defendens. Cf. Bonav. Leg. Mai. 8 Cacabus olla; cf. Ducange s. v.

S. Antonii, f. 63 r. P. Leon. Lemmens ap. Archivum Franciscanum historicum (AFH) 1, 1908, 254-5; miraculi veritatem`contra Faloci, ap. Miscell. Franc. VIII, Mirac. II. n. 6. Wadding, ad an. 1213 n. 10 (12, 154). 'AF IV, 483 sq. Wadding ad an. 1222 n. 40, (112, 38)

=

1

Vigesimo secundo post mortem, mortuos eidem obediendo. Frater Petrus Catanii, de quo dictum est libre primo, conformitate VIII parte secunda, tertius frater ordinis de primis et Vicarius beati Francisci, et ipso vivente beato Francisco, post dimissionem generalatus officii, fuit ipse frater Petrus electus generalis minister. Cum, 5 inquam, dictus frater Petrus ante mortem beati Francisci de hoc mundo migrasset ad Christum ac infinitis coruscaret miraculis in loco sanctae Mariae de (a) Portiuncula sepultus, ac per hoc multitudo maxima ad dictum locum omni die gentium adveniret, fratrumque quietem perturbarent, hac de causa beatus Franciscus, non invidens gloriae sancti, sed providere volens quieti fratrum ex adventu saecularium et 40 frequentia, ad ipsius sepulchrum accedens, coram omnibus fratribus dixit: « Frater Petre, tu semper fuisti mihi obediens in vita; volo, ut sis etiam nunc post mortem. Quare, ut fratres in quiete hic permaneant, mando tibi per veram et sanctam obedientiam, quod de cetero nullum signum miraculorum facias». Et statim frater Petrus a signis cessavit, nec deinceps ullum aliquando fecit.

15

"

Perpende, quaeso, lector prudens praefatorum, qualis meriti apud Christum fuerit gloriosus vir Franciscus, cuius imperio parent, qui sunt defuncti, mortui revocantur ad vitam, a mortis faucibus eripiuntur in mortis periculo constituti, morbi omnes abscedunt, elementa deserviunt, volatilia afficiuntur, immitia subduntur, arbusta crescunt, animalia irrationabilia obediunt, homines immutantur. `Auctor omnium Deus 20 assistit (b) in votis, et benigne angeli subministrant ac hostes daemones superantur, fugiunt et confunduntur. Quibus datur intelligi beatum Franciscum per omnia Deo fuisse subditum, cui omnis Creatoris factura obedit ad nutum, ac ad statum innocentiae divina gratia ex obedientia talium et in talibus quodammodo iam fore redactum. Attende, vir devote, ad quem sanctificationis apicem anima fuit beati Fran25 cisci perfectione a Christo deducta, cuius corporis partes tot signa pertulerunt. Capilli beati Francisci, immissi in muro, fracturam reintegrant, oculi a daemone fratrem liberant, tempora (c) ferrum ignitum temperant, aures divina audiunt iussa et angelicam percipiunt melodiam, os tangendo osculo oris, corrosi plagam sanat, vox fratrem solvit rigidum a diabolo effectum, verbum omni virtute et efficacia plenum in 30 benedicendo et maledicendo, in commonendo et praecipiendo, manus leprosum mundant (d), frigore morientem tactu igniunt, et caecos illuminant, ac plura faciunt miranda. Scriptura fratrem, scilicet Leonem, a leone, scilicet temptatione liberavit, et a morbo caduco. Ungues tentationem propellunt, sputum puellam illuminat, amplexus fratrem Ricerium consolatione summa replet et fratrem Massaeum indicibili foecundat 35 consolationis divinae suavitate. Habitualis tunica domum, in qua manet, ab incendio in castro Montis Acuti praeservat". Chorda infirmos curat, lotura manuum et pedum

(a) Edd. S. M. de Angelis.

potius mundavit, et infra ignivit.

1

[blocks in formation]

1 AF IV, 203, ubi secundus frater et filius ac socius b. Francisci dicitur ». Cf. I Cel. c. 40, n. 25; Tres Socü, c. 8. Sic et Hier. Golubovich, O. F. M. Biblioteca Bio-bibl. della Terra Sancta 1, (Quaracchi 1906), 120 seqq.; cf. Ed. Alenconiensis, O. M. Cap. Epistola S. Franc. ad Ministrum Generalem, Romae 1899, 26 seqq. 2 Cf. A FIV, 204. 3 Wadding, ad an. 1208 n. 5, (1o, 47). Anno 1502 a Monte Acuto Florentiam in ecclesiam FF. Minorum & ad Omnes Sanctos dictam, translatus est. G. B. Ristori, Notizie storiche dell' abito di S. Francesco d'Assisi che si conserva nella Chiesa d' Ognissanti, (Firenze 1882).

[ocr errors]
[ocr errors]

animalia languida et morti proxima vivificat. Frenum equi, cui insederat, naufragantem in partu solvit; panis ab eo tactus dissolvit diaboli vexationem (d) in fratre. Jussu daemones fugiunt, ranae tacent, aves cantant et iubilant; pedes dominae lacobae, velut alteri Magdalenae lacrimis irrigati, misericordiam et gratiam impetrant tangenti, ac corpus ipsius contactum devotis remedia confert sanitatis. Sic ergo Fran- 5 ciscus sanctificatus fuit in anima, sanctificatus fuit in corpore, ut non solum membra singula mira effecerint, sed et locus, ubi quievit et quicquid tetigit, mira exercendo, sanctificationem et virtutem a beato Francisco eis relictam, depromunt. Et quia omnia beati Francisci, tam membra, quam iussa, tam loca, quam tacta, ab ipso virtutem et efficaciam possidebant, ad ipsum omnia afficiebantur. Angeli, homines, 40 bruta, parva animalia, sicut cicada, quae per octo dies cum eo stetit in loco sanctae Mariae, et demum vocata super manum eius volavit ac deinde licentiata recessit. Cum ipso libenter stabant volatilia; eum suo cantu, gestu, et modo laetificabant, sicut patuit in philomena (e) quae in saepe consistens, per totam diem alternatim cum beato Francisco cantante cantavit, et beato Francisco comedente super eius 15 manum saltavit ac comedit, et benedictione accepta, recessit. Et demum homines utriusque sexus, omnis aetatis, status et conditionis ipsum videre, audire et tangere peroptabant; sicut patuit, quando primo Bononiam accessit, et quando per castrum Burgi Sancti Sepulchri transivit, quando Senis accessit et concordavit in eadem dissentientes, sicut superiora declarant de omnibus supradictis, et ostenditur in spe- 20 ciali quando ivit Reate, cui omnes cives obviam quasi venientes, ut declinaret eorum applausum, extra civitatem ad duo miliaria citra permansit. Idipsum evenit Gaietae, ut totus populus ad ipsum pergeret et beatum se reputaret, qui posset eum tangere. Et de multis similibus exempla possent adduci, quae omittenda sunt, causa brevitatis. Quibus declaratis, apparet Dominum Iesum Christum beato Francisco, ut sui 25 perfecto cultori in cunctis condescendere, omnemque creaturam eidem subdere, ac mirificando miraculis non solum in hoc conformen sibi eum praebere, sed ut destinatum ab ipso eum mirificis signis prodere, notabilemque et divulgatum mundo vita et doctrina et signis omnis homo sciret et clamaret. Et sicut Adae, Deo non parenti, omnis creatura rebellis exstitit, sic beato Francisco, omnia praecepta divina 30 implenti, creatura omnis famulata est, ut iam dicta depromunt, ut dictum de primo patre omnium in beato Francisco sit postmodum adimpletum: Omnia subiecisti sub pedibus eius, et constituisti eum super omnia opera manuum tuarum', et ipse merito posset dicere illud, quod cantatur in evangelio sui festi, et est verbum Christi : Omnia mihi tradita sunt a patre meo, ut enim pandunt iam dicta, non solum 35 supercaelestia, utpote spiritus supercaelestes, sed sub caelestia (f) elementa, aves, arbores, natatilia, et animalia tam irrationabilia, quam rationabilia. Et quod maius est Dominus Deus, Dominus omnium, beato Francisco et parere et complacere complacuit. Praefatis ergo declarata est secunda pars huius primae conformitatis secundi libri, et tertiae decimae in ordine, videlicet Franciscus divulgatur, scilicet 40 signis et virtutibus.

(a) As temptationem vel vexationem. Al temptationem (postea vero deletum est) vexat. Edd. tantum vexationem (c) Al supercaelestia.

(b) Edd. Philomela.

[blocks in formation]

Matth. 11, 27.

FRUCTUS ET CONFORMITAS SECUNDA ET IN ORDINE DECIMA QUARTA:
Iesus Pastor Sollicitus. Franciscus Animatur.

Expositio primae partis: Iesus pastor sollicitus.

Amor et dilectio, quam habuit Deus ad genus humanum, etsi ostensa fuerit in veteri 5 testamento, utpote circa hominis primi institutionem, tot beneficia circa ipsum exhibendo, ut dictum est libro I, conformitate II parte prima'; circa eius peccati punitionem, non exterminando sed ad poenitentiam reservando, et mitissime eum puniendo; circa hominis regulationem et ordinationem per legem et praecepta, et quae sunt ad divini cultus operationem; circa hominis ad bonum inductionem et irradiationem per sanctos prophetas, 10 et sic de aliis a Deo hominibus exhibitis et circa hominem patratis, prae omnibus tamen amor divinus commendatur ex operibus Domini Salvatoris nostri Iesu Christi, cuius charitatis immensitas, zelus, amor et dilectio, sicut non valet ad summum corde percipi, sic nec lingua narrari. Etsi balbutiendo haec prima huius conformitatis pars dicere satagat, cum promat et inquit: Iesus pastor sollicitus, brevi verbo et compendioso multa retexit de divino 15 amore. Et pro huius evidentia et declaratione est videndum, quid velit depromere, cum dicitur: Iesus pastor sollicitus, et tunc videbitur clare, quantum nos dilexit et diligit, ac eius amor quam vehemens sit et fuerit et hoc, si discutiatur primo, quam sollicite salutem nostram procuraverit, et si, quod pastor verus extiterit (a), declaretur. Amorem, inquam, divinum et zelum et sollicitudinem pro nostra salute astruunt multa a Christo facta et operata.

20

20

1. Primum est eius mirifica incarnatio, quae non solum, quid accepit et qualiter, scilicet miseram carnem nostram pensando, claret de eius amore, sed propter quid venit et carnem assumpsit cogitando, cum teste symbolo Nicaeno, propter nos et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est etc. et Luc. 9, 56 dicit ipse Salvator: Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.

25 Secundum est ab ipso nostrarum poenarum susceptio dicente Isaia 53, 12: Ipse peccatum multorum tulit, id est poenas peccati. Et I Pet. 2, 24. Et ipse pertulit peccata nostra, id est poenas peccatorum nostrorum in corpore suo, ut per easdem poenas, sicut et per mortem salutem nostram procuraret; et ideo subdit Petrus, quod peccata nostra, id est poenas, portavit; et causa: ut peccatis mortui, iustitiae vivamus.

30

Tertium est eius inter homines conversatio. In terris visus est ait Baruch. 43 et cum hominibus conversatus est. Conversatus est inter nos homines, et ut verus homo crederetur, et sua vita homines traheret ad salutem, ut vita et conversatione benevola ac humili incitaret ad salutem et bonum; unde de conversatione eius cum publicanis et peccatoribus murmu. rantibus Pharisaeis respondit: Non egent, qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim 35 veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam, Matth. 9. 13.

Quartum est eius praedicatio et assidua informatio. Doctrina enim Salvatoris, quid intendit, nisi totum hominem ordinare ad Deum, ad se et ad proximum; ut vitia dimittat, virtutes arripiat, vitet poenam inferni et consequatur salutem; ut patuit libro I pluribus conformitatibus. Ac Christi praedicatio non erat interpolata, sed assidua; quia quotidie docens 40 de regno Dei, Matth. 21. Non in uno loco, sed ubique, quia civitates circuibat et castra. (a) Al ex ceteris.

1 AF IV, 60 seqq.

2 L. C.

26, 55.

3 Potius 3, 38, i. e. ult. vers. cap. 3. • Potius Matth.

« PoprzedniaDalej »