Obrazy na stronie
PDF
ePub

2

subiugatum oneribus, servitiis mancipatum, extenuatum ieiuniis, disciplinis maceratum, itineribus fatigatum, exercitium et labor, locus, quia habitatio in desertis, verbum, visus et aspectus, et sic de aliis, quae beatum Franciscum poenitentiam acerbam peregisse attestantur. Mare, per quod mundus accipitur, tranquillavit beatus Franciscus ipsum deserendo, abdicando, abrenuntiando et totaliter dimittendo, 5 ut ostensum est conformitate VI libri I et XVI huius II; unde ipsum ab hoc mundo mari exivisse et consequenter in tranquillo stetisse praefata declarant, et quia paupertatem super omnia dilexit, despiciendo divitias mundi, delicias, pompas, status, vestes, victum largum, domos amplas et sumptuosas, nil suum esse profitendo et paupertatem sibi in sponsam perpetuam coniungendo, ut in dictis locis 10 patet evidenter.

Tertium mare (a) tempestuosum et mobile, id est propriam voluntatem, beatus Franciscus tranquillavit, se despiciendo, nihil reputando, se totaliter abnegando, iniurias libenti animo sustinendo, praelationem fugiendo et deponendo, laudes proprias abhorrendo, leprosis et abiectis personis serviendo, minimis se subii- 15 ciendo ac humilitatis opera semper exercendo, et deinde superbiam et quidquid ad ipsam spectat detestando, ut conformitate V huius II libri est declaratum. Ac mari infinito et immenso non mobili sed immobilissimo Domino Deo, beatus Franciscus fuit perfecta cohaesione coniunctus et copulatus, eius praecepta servando, voluntatem indagando, quae ei placent operando, displicentia sibi detestando, sibi 20 animam et corpus continue (b) immolando, nihil nisi ipsum adamando, nec aliud quidquam optando, ipsius contemplationi assidue vacando, iugiter eius crucem in corpore et anima baiulando. Non mirum ergo fuit, si maris creatura beato Francisco, Creatoris servo intimo, se subderet, immobilem redderet et quietum, ac Deum, qui est mirabilis in sanctis eius, beatum Franciscum tanto miraculo honorificare 25 voluisse, cum ipse antea dixerat, I Reg. 2, 30: Quicumque honorificaverit me, honorificabo eum, et quicumque glorificaverit me, glorificabo eum.

Sic ergo Dominus beatum patrem Franciscum praefato modo in maritimo elemento mirificavit Gaietae, et sibi in hoc conformem exhibuit, qui paulo ante in mari Sclavoniae, ipsi (c) beato patri, redire volenti ad portum Anconae, et cibaria 30 misit et demum, pluribus diebus vi ventorum nautis nusquam navigare valentibus et cibariis eorumdem omnibus consumptis, sic cibaria viro Dei collata multiplicavit, ut diebus pluribus in mari propter tempestatem continuam moram contrahentibus, usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subveniret ". Unde nautae videntes per Dei servi merita se mortis evasisse discrimina, tan- 35 quam qui maris horrenda pericula senserant et miranda Dei opera viderant in profundo, gratias egerunt omnipotenti Deo, qui semper in suis amicis et servis mirabilem et amabilem se ostendit. Sic ergo praefatis apparet succincte expositio secundae partis huius conformitatis, scilicet: Franciscus solidatur. Ad (d) Christi laudem. Amen.

(a) As om. tertium mare. (b) As, Edd. cotidie. (c) Edd. breviant eius et aliorum necessitatibus plenarie subvenit. (d) As, Edd. om. ad Ch. 1. Amen.

40

AF IV, 144 sqq.

Supra p. 129 sqq.

[ocr errors]

2 Supra 100 sqq. 3 • Ps. 67, 36. Mai. c. 9 n. 5; I Cel. I, 20 n. 55. Tract. mirac. c. 5 n. 33. • Ps. 106, 24.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

FRUCTUS ET CONFORMITAS NONA ET IN ORDINE VIGESIMA PRIMA:

Iesu Daemon Expellitur. Franciscus Effugator.

Expositio primae partis, videlicet: Iesu daemon expellitur.

Dominus noster et Salvator Iesus Christus, propter nos homo factus, etsi ut nos redi5 meret propterea venit et nostram salutem, attamen ad liberandum nos a manibus diaboli et nos in pristinam libertatem ponendos venisse etiam comprobatur. Diabolus enim ante Christi mortem et nostram redemptionem peccato primorum parentum omnes decedentes ex hac vita sub sua detinebat potestate: malos enim in inferno; alios vero sive purgandos in purgatorio, non purgandos, utpote sanctos et bonos, in limbo includendo et detinendo. Unde 10 duas manus habere probatur (a): unam ad impellendum in peccatum, aliam vero ad detinendum, doctores sancti III Sententiarum dist. 19, eidem dant et tribuunt. In vita vero praesenti omnes, exceptis quibusdam Israelitis Dei legem servantibus et cultum, quasi possidebat tam idololatriae subiectione quam vitiorum sordibus et prava operatione, quibus mundus tunc totus inficiebatur et subdebatur. Omnes enim, Israelitis exceptis et quibusdam 45 forte secundum legem naturae degentibus, idola colebant, vitia sectabantur potius quam virtutes, et adeo in praefatis mundus errabat, ut non unum idolum, sed infinita[s] factione[s] daemonum adorabant, creaturas omnes caelestes, terrestres et subterrestres, Creatore omnium summo praetermisso, excolendo. Nec virtutes quis imitari satagebat nisi ad superbiae faustum et vanam (b) gloriam, prout declarat beatus Augustinus V De civitate Dei1. Insuper 20 homines guerris 2, divisionibus, seditionibus et discordiis pluribus laborabant, non se amantes ut fratres et proximos, sed se odientes et bona mutuo auferentes. Quibus mundus infinitis guerris et bellis laborabat, et vitiis omnibus plenus, nequitiis diabolicis subiacebat, prout recitat Paulus Orosius in suis primis V libris De Ormesta mundi. Nec mirum, cum diabolus, qui et Sathanas, tunc non esset ligatus, sed solutus. Et nos natura filii irae1, potius 25 originali delicto proni ad malum quam faciles ad bonum inveniebamur. Salvator ergo noster volens a diaboli manibus humanum genus eripere et post ereptionem formam praebere, non solum evadendi diaboli laqueos et eius tentationes, sed ipsum in omnibus superandi diabolum, in se primo diabolicas suscipiendo et perferendo tentationes, ipsum vincendo et superando, modum praebuit suppeditandi diabolum et superandi. De quo modo dictum est suf30 ficienter in I libro huius operis conformitate VII. Verum quia non solum particulariter, quoad singulos homines, sed etiam generaliter, quoad omnes homines cuiuscumque conditionis, status, sexus et aetatis essent, ipse hostis diabolus erat supprimendus et a mundo expellendus, ipse Salvator noster Christus, ut fortis armatus multa peragendo et ordinando diabolum vicit, superavit et ab eius manibus genus humanum potenter eripuit. 35 Volens enim hominem a diabolo liberare:

7

1. Primum quod egit, fuit eius incarnatio. Carnem enim suscipiendo (c), teste Gregorio et Augustino, escam et muscipulam ad ipsum capiendum eidem tetendit. Nam mysterium incarnationis diabolo, teste Ambrosio, fuit celatum; unde certa scientia nunquam cognovit eum esse hominem Deum, etsi quibusdam coniecturis aliquando id deprompsisset.

[blocks in formation]

8

Secundum quod egit, ut dictum est libro I conformitate VII', est in deserto cum diabolo colluctatio et superatio. Hoc non solum ostendit diabolum divina virtute superari, sed et modum ostendit et docuit eum a fidelibus superandi.

Quod tertium egit, est sanctae doctrinae vera informatio. Ostendit enim opera diaboli pessima vitia abhorrenda, quibus homo capitur a diabolo et tenetur, ut patet ex serie sancti 5 Evangelii et specialiter Matth. 5; 6 et 7 sqq.

Quod quartum egit, est veri cultus demonstratio. Nam ostendit veram fidem, Deum trinum et unum esse et solum (a) adorandum, qui omnia creavit, et nullo modo creaturam colendam (b), quare et cultum idololatriae subvertit et deiecit, et (c) Deum ostendit adorandum in spiritu et veritate, Ioan. 4, 23.

Quod quintum egit Christus, est sacramentorum institutio. Baptismus enim tollit peccatum et liberat a diabolo, praestat gratiam, per quam operibus diaboli quis abneget et vitam Christi prosequatur. Et sic de aliis sacramentis, per quae contra diabolum homo armatur, defensatur et roboratur.

10

Quod sextum egit, est inter servientes diabolo et Deo distinctionis ostensio; quia tales 45 in praesenti habent in patrem diabolum, alii vero Deum. Ratio, quia cuius opera quis peragit, eius et filius nuncupatur; et demum post hanc vitam filii diaboli vadunt in supplicium aeternum, iusti autem, Dei filii, vadunt in vitam aeternam, Matth. 25, 46.

Quod septimum egit Christus contra diabolum, est poenitentiae publicatio et praedicatio. Ipsa enim poenitentia a diabolo liberat et appropinquare facit regnum caelorum, 20 Matth. 4, 17.

Octavum quod egit Christus contra diabolum, est peccatoribus (d) indulgentiae condonatio. Sic enim faciendo, a diabolo perfecte hominem liberat. Patuit in Magdalena, a qua septem daemonia eiiecit, Marc. 16, 9 et Luc. 7, 37 sqq., et de muliere in adulterio deprehensa, Ioann. 8, 3 sqq.

Nonum quod egit Christus, est sui sancti nominis ad invocandum contra diabolum declamatio. Vis a diabolo eripi, nec ipsum timere? Nomina Iesum. Marc. (e) ult., 17: In nomine meo daemonia eiicient etc. Et Luc. 10, 17: In nomine tuo daemonia subiiciuntur nobis etc.

25

Decimum quod egit Christus, est pro nobis sui Deo Patri in ara crucis oblatio. Mors enim Christi nos a morte peccati et diabolo liberavit. In cuius signum diabolus, dum crucis 30 et crucifixi Iesu signum intuetur, statim aufugit.

Undecimum quod egit Dominus Iesus Christus contra diabolum, est a suis manibus patrum et aliorum defunctorum cum gratia decedentium, tam de limbo quam de purgatorio liberatio. Descendit enim ad interna, et genus humanum ab ipso potenter eripuit et accepit.

35

Duodecimum quod egit Christus, est ipsius Luciferi, omnis malitiae capitis, captivatio et ligatio. Nam ligavit ipsum per annos mille catena magna, ut habetur Apoc. 192. Qua captivatione facta, diaboli potestas, dominium et malitia sunt deprehensa. Post mortem Christi praedicatione Apostolorum et sanctorum idololatriae cultus est amotus, et humanum genus non sicut prius sic est tentatum aut superatum. Et quia diabolus, cum sit spiritus et per consequens non a nobis visibilis, eiusque potestas sit magna, ut humana virtus ei aequiparari 40 non possit, Iob 41, 1 sqq.; ex quo Dominus noster Iesus Christus venit ad liberandum nos, quod diabolum valeret vincere, debuit hoc fidelibus ostendi: primo signo visibili et materiali, ut effectu homo apprehenderet (ƒ) et Christi potentiam contra diabolum et effieaciam, ac proculdubio fide firma teneret per ipsius Christi passionem efficacissimam se non solum ab operibus diaboli, sed a manibus veracissime liberatum. Sed quibus signis virtus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

45

FRUCTUS ET CONFORMITAS NONA ET IN ORDINE VIGESIMA PRIMA:
Franciscus Effugator.

Iesu Daemon Expellitur.

Expositio primae partis, videlicet: Iesu daemon expellitur.

Dominus noster et Salvator Iesus Christus, propter nos homo factus, etsi ut nos redi5 meret propterea venit et nostram salutem, attamen ad liberandum nos a manibus diaboli et nos in pristinam libertatem ponendos venisse etiam comprobatur. Diabolus enim ante Christi mortem et nostram redemptionem peccato primorum parentum omnes decedentes ex hac vita sub sua detinebat potestate: malos enim in inferno; alios vero sive purgandos in purgatorio, non purgandos, utpote sanctos et bonos, in limbo includendo et detinendo. Unde 10 duas manus habere probatur (a): unam ad impellendum in peccatum, aliam vero ad detinendum, doctores sancti III Sententiarum dist. 19, eidem dant et tribuunt. In vita vero praesenti omnes, exceptis quibusdam Israelitis Dei legem servantibus et cultum, quasi possidebat tam idololatriae subiectione quam vitiorum sordibus et prava operatione, quibus mundus tunc totus inficiebatur et subdebatur. Omnes enim, Israelitis exceptis et quibusdam 15 forte secundum legem naturae degentibus, idola colebant, vitia sectabantur potius quam virtutes, et adeo in praefatis mundus errabat, ut non unum idolum, sed infinita[s] factione[s] daemonum adorabant, creaturas omnes caelestes, terrestres et subterrestres, Creatore omnium summo praetermisso, excolendo. Nec virtutes quis imitari satagebat nisi ad superbiae faustum et vanam (b) gloriam, prout declarat beatus Augustinus V De civitate Dei1. Insuper 20 homines guerris, divisionibus, seditionibus et discordiis pluribus laborabant, non se amantes ut fratres et proximos, sed se odientes et bona mutuo auferentes. Quibus mundus infinitis guerris et bellis laborabat, et vitiis omnibus plenus, nequitiis diabolicis subiacebat, prout recitat Paulus Orosius in suis primis V libris De Ormesta mundi. Nec mirum, cum diabolus, qui et Sathanas, tunc non esset ligatus, sed solutus. Et nos natura filii irae*, potius 25 originali delicto proni ad malum quam faciles ad bonum inveniebamur. Salvator ergo noster volens a diaboli manibus humanum genus eripere et post ereptionem formam praebere, non solum evadendi diaboli laqueos et eius tentationes, sed ipsum in omnibus superandi diabolum, in se primo diabolicas suscipiendo et perferendo tentationes, ipsum vincendo et superando, modum praebuit suppeditandi diabolum et superandi. De quo modo dictum est suf30 ficienter in I libro huius operis conformitate VII. Verum quia non solum particulariter, quoad singulos homines, sed etiam generaliter, quoad omnes homines cuiuscumque conditionis, status, sexus et aetatis essent, ipse hostis diabolus erat supprimendus et a mundo expellendus, ipse Salvator noster Christus, ut fortis armatus multa peragendo et ordinando diabolum vicit, superavit et ab eius manibus genus humanum potenter eripuit. 35 Volens enim hominem a diabolo liberare:

5

1. Primum quod egit, fuit eius incarnatio. Carnem enim suscipiendo (c), teste Gregorio et Augustino, escam et muscipulam ad ipsum capiendum eidem tetendit. Nam mysterium incarnationis diabolo, teste Ambrosio, fuit celatum; unde certa scientia nunquam cognovit eum esse hominem Deum, etsi quibusdam coniecturis aliquando id deprompsisset.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Secundum quod egit, ut dictum est libro I conformitate VII 1, est in deserto cum diabolo colluctatio et superatio. Hoc non solum ostendit diabolum divina virtute superari, sed et modum ostendit et docuit eum a fidelibus superandi.

Quod tertium egit, est sanctae doctrinae vera informatio. Ostendit enim opera diaboli pessima vitia abhorrenda, quibus homo capitur a diabolo et tenetur, ut patet ex serie sancti 5 Evangelii et specialiter Matth. 5; 6 et 7 sqq.

Quod quartum egit, est veri cultus demonstratio. Nam ostendit veram fidem, Deum trinum et unum esse et solum (a) adorandum, qui omnia creavit, et nullo modo creaturam colendam (b), quare et cultum idololatriae subvertit et deiecit, et (c) Deum ostendit adorandum in spiritu et veritate, Ioan. 4, 23.

Quod quintum egit Christus, est sacramentorum institutio. Baptismus enim tollit peccatum et liberat a diabolo, praestat gratiam, per quam operibus diaboli quis abneget et vitam Christi prosequatur. Et sic de aliis sacramentis, per quae contra diabolum homo armatur, defensatur et roboratur.

10

Quod sextum egit, est inter servientes diabolo et Deo distinctionis ostensio; quia tales 45 in praesenti habent in patrem diabolum, alii vero Deum. Ratio, quia cuius opera quis peragit, eius et filius nuncupatur; et demum post hanc vitam filii diaboli vadunt in supplicium aeternum, iusti autem, Dei filii, vadunt in vitam aeternam, Matth. 25, 46.

Quod septimum egit Christus contra diabolum, est poenitentiae publicatio et praedicatio. Ipsa enim poenitentia a diabolo liberat et appropinquare facit regnum caelorum, 20 Matth. 4, 17.

Octavum quod egit Christus contra diabolum, est peccatoribus (d) indulgentiae condonatio. Sic enim faciendo, a diabolo perfecte hominem liberat. Patuit in Magdalena, a qua septem daemonia eiiecit, Marc. 16, 9 et Luc. 7, 37 sqq., et de muliere in adulterio deprebensa, Ioann. 8, 3 sqq.

Nonum quod egit Christus, est sui sancti nominis ad invocandum contra diabolum declamatio. Vis a diabolo eripi, nec ipsum timere? Nomina Iesum. Marc. (e) ult., 17: In nomine meo daemonia eiicient etc. Et Luc. 10, 17: In nomine tuo daemonia subiiciuntur nobis etc.

25

Decimum quod egit Christus, est pro nobis sui Deo Patri in ara crucis oblatio. Mors enim Christi nos a morte peccati et diabolo liberavit. In cuius signum diabolus, dum crucis 30 et crucifixi Iesu signum intuetur, statim aufugit.

Undecimum quod egit Dominus Iesus Christus contra diabolum, est a suis manibus patrum et aliorum defunctorum cum gratia decedentium, tam de limbo quam de purgatorio liberatio. Descendit enim ad interna, et genus humanum ab ipso potenter eripuit et accepit.

35

Duodecimum quod egit Christus, est ipsius Luciferi, omnis malitiae capitis, captivatio et ligatio. Nam ligavit ipsum per annos mille catena magna, ut habetur Apoc. 192. Qua captivatione facta, diaboli potestas, dominium et malitia sunt deprehensa. Post mortem Christi praedicatione Apostolorum et sanctorum idololatriae cultus est amotus, et humanum genus non sicut prius sic est tentatum aut superatum. Et quia diabolus, cum sit spiritus et per consequens non a nobis visibilis, eiusque potestas sit magna, ut humana virtus ei aequiparari 40 non possit, Iob 41, 1 sqq.; ex quo Dominus noster Iesus Christus venit ad liberandum nos, quod diabolum valeret vincere, debuit hoc fidelibus ostendi: primo signo visibili et materiali, ut effectu homo apprehenderet (ƒ) et Christi potentiam contra diabolum et efficaciam, ac proculdubio fide firma teneret per ipsius Christi passionem efficacissimam se non solum ab operibus diaboli, sed a manibus veracissime liberatum. Sed quibus signis virtus

(c) As, Edd. quem.

(a) Edd. repet. esse, om. solum. (b) As, Edd. creatura colenda. Edd. peccatorum. (e) Codd., Edd. Matth. (f) As, Edd. comprehenderet.

(d) As,

45

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »