Obrazy na stronie
PDF
ePub

sequenter veram esse secundam partem huius VI conformitatis, quae dicit: Franciscus radiatur, id est, spiritu prophetico fuit illuminatus. Apparet ergo, quam copiose Spiritus Sanctus menti se infuderit beati Francisci, non solum praeterita ei referendo, verum etiam praesentia et futura, ut supra positis exemplis evidenter astrui5 tur; immo, quod maius est, secreta cordium declarando, sicut conformitate XIV huius libri dicetur.

10

FRUCTUS ET CONFORMITAS SEPTIMA ET IN ORDINE DECIMA NONA:
Iesus Vacans Laboribus. - Franciscus Imitatur.

Expositio primae partis, videlicet: Iesus vacans laboribus.

Antiquus ille et vetus Adam, etsi in suae conditionis primordio a Deo accepit et pro se ac pro sua posteritate iustitiam originalem, quae etsi ordinabat eum principaliter ad Deum, consequenter tamen ad se, ut caro per omnia, ipsa manente, spiritui subiiceretur, nec in aliquo rebellis exsisteret, aut eius iudicium quoquomodo effugeret seu declinaret; verum, diaboli faciente nequitia, inobediens facta (a) Deo, caro non modo non subdita, sed contraria 15 in omnibus exsistit rationi, dicente Apostolo Galat. 5 17: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim sibi adversantur invicem, non modo principiis, quia haec ab inferiori, ille a superiori movetur, sed etiam effectibus et operibus, prout idem Apostolus ibidem1 declarat dicens: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, adulterium immunditia etc. Fructus vero spiritus sunt caritas, gaudium, pax etc. Et quia ab ori20 gine peccatum contrahimus originale, nisi gratia Dei (b) quis ab eodem praeservetur, taleque peccatum, teste Magistro Sententiarum libr. II dist. 30: « Lex sit carnis, lex membrorum, languor naturae, fomes peccati, concupiscentia, concupiscibilitas ac tyrannus et sic de aliis sit, ac per baptismum, etsi deleatur quoad culpam, manet tamen quoad poenam, nisi gratia in quibusdam extenuetur; prout dicit Magister ibidem ; non immerito rebellionem 25 causat carnis ad spiritum, adeo ut Doctor ipse clamare cogatur, Rom. 7 23 sqq.: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Sequitur: Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum. Et subdit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et quia idem Apostolus dicit, Galat. 5, 16: Spi30 ritu ambulate et desideria carnis non perficietis; et rationem assignat, Rom. 8. 13: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, I Cor. 15, 50. Quare ipsam carnem hostem et inimicum nostrum, quem nobiscum ferimus quocumque pergamus, ad servitutem spiritus reducere pro posse conari debemus. Abusio enim magna est dominam ancillari et ancillam 35 dominari, spiritum subiici carni, et carnem spiritui dominari, cum caro facta sit propter spiritum et non e converso. Et quia difficilis est via spiritus, cum arcta sit via, quae ducit ad vitam, Matth. 7 14; hinc est, quod Dominus et Salvator noster, Dominus Iesus Christus, licet caro eius per omnia subdita fuerit spiritui, nec indigeret castigatione poenitentiae nec laborum flagello, quia datus erat nobis in exemplum et speculum, normamque omnium vir 40 tutum, volens nobis ostendere qualiter carnem nostram macerare debemus poenitentia et la

(a) As, Edd. factus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors]

bore, hoc in se prius sumere voluit, corpus suum ieiuniis, vigiliis, laboribus, discursibus ac aliis poenitentiae et macerationis exercitiis supponendo. Quod autem corpus suum animae beatae coniunctum et deitati, et (a) consequenter quod in laboribus fuerit non solum in iuventute, sed in pueritia, patet, si eius vita inspiciatur.

1. Primo si attendatur eius in mundum nativitas et ortus. Panni viles et pauci et prae- 5 sertim tempore magni algoris, quibus eius sacrum corpus fuit contectum; arctitudo loci, quia non fuit ei locus in diversorio1; foenum et paleae, in quibus fuit locatus; et non in pluma, non in palatio, sed in praesepio et loco foetente et horrido, ubi abfuit cunctorum commoditas, quae communiter fit pueris in ipsorum ortu; nec non et durities loci: quae (b) omnia arguunt Dominum Iesum Christum corpus incepisse crucifigere, et doctrinam facto 10 nobis dedisse ad hoc.

Secundo hoc astruit ad Aegyptum fuga et per septennium in Aegypto permansio. Incessus per desertum, pueri Iesu in brachiis virginis Matris baiulatio, cum aerumna et labore et cum carentia necessariorum, quoad victum, stratum, operimentum, societatem, non hominum sed ferarum, et sic de aliis, incommoda multa cum fatigatione itineris Dominum Iesum 15 accepisse demonstrant. Sed perventio ad Aegyptum cum paupertate summa, incognitio eius a cunctis ac permansio septennalis ibidem cum penuria omnium suppetentium (c) facultatum, miro modo et poenitentiam acclamant Domini Iesu Christi, et non in deliciis fuisse corporis (d), sed afflictionem ostendunt.

Tertio id exclamat eius ad terram Israel reversio 3. Cum enim esset iam grandaevus, in 20 brachiis non potuit duci matris, ideo per tantum iter peragendo, vexationem sui corporis (d) habuisse patet clare. Quid de aliis dicemus ad corporis nutrimentum spectantibus, cum paupertatem semper haberet comitem, dominam, sociam et magistram? Sed timor perveniendo ad terram Israel propter Archelaum, qui regnabat ibidem, dolorem non gaudium eum cum parentibus recepisse declarat (e), cum laborioso accessu ad civitatem Nazareth.

25

Quarto si attendatur eius in triduo in Ierusalem, parentibus ignorantibus, permansio‘. Ad Ierusalem fatigatione nimia ob longitudinem viae venit corpore vexatus. Quo vero cibo, hospitio et consortio sit refocillatus Evangelium non pandit. Unde, etsi inter doctos consederit suae sapientiae patefaciendo arcana, in triduo quo inibi fuit, teste beato Bernardo 5, stipem ostiatim quaesivit, et forte non sufficienter invenit, et in loco pauperum forsitan dormitavit. 30 Quinto idipsum ponit eius sub tutela matris educatio. Cum per triginta annos sub regimine fuerit beatae Mariae, etsi per spatium aliquod fuerit et Ioseph, quia pauperes erant, incommodis corporis omnibus subiectus fuit. Et quae postmodum reservavit suo facienda eloquio, prius effecit opere et exemplo. Psalmi igitur dictum in eo impletum est: Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea etc.

35

Sexto hoc ostendit post susceptum a Ioanne baptismum ad desertum accessio, ubi socius fuit non hominum sed ferarum, ubi non in deliciis fuit corporis, utpote ieiunans quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et in arcto lapide commorans, ac tentationibus daemonis impetitus, quia carnem fregit et diabolum vicit; pro utriusque victoria post dies quadraginta suae in deserto mansionis, angeli accesserunt et ministrabant ei, Matt. 4, 11. 40 Septimo hoc ipsum probat ipsius Salvatoris convictus et conversatio. Quia enim sanctos Apostolos ad sui discipulatum vocando, nihil eos voluit retinere de mundanis sed totum abiicere et dari pauperibus, semetipsos abnegare et crucem poenitentialem suscipiendo post

(a) Edd. om. et cons. quod. (b) Edd. om. quae omnia. (c) Edd. om. suppetentium. (d) As, Edd. carnis. (e) As, Edd. declamat.

[blocks in formation]

5 De lesu duod. n. 6; Medil. vitae Christi, c. 12; cf. supra p. 98 n. 2.

* Matth. 19, 21.

-

• Ps. 87,

[blocks in formation]

ipsum incedere 1, signum evidens exstitit Dominum Iesum non blanditias corporis, sed la borem cum carnis crucifixione dilexisse in se et in suis.

Octavo idipsum ostendit Iesu praedicatio. Dicit Evangelista Matth. 4 sqq., et Luc. 4 sqq., quod Iesus ibat per civitates et castella praedicando, non solum in Galilaea sed in Iudaea 5 docendo. Ibat ergo ipse Dominus pauper et discalceatus et fatigatus ex itinere, ut dicit Evangelista Ioan. 4, 6; regnum Dei praedicando in villis, castris et civitatibus, nec ei fuit aliquis locus ad hoc firmus, etsi in Ierusalem pluries et in aliis regionibus praedicaverit quam alibi. Qui discursus praedicationis eum arguit subiisse continue laborem itineris magnum. Ipse enim Salvator praedicavit in Corozaim distantem ab Ierusalem per 72 milliaria. 10 In Gerasa, a qua regio Gerasenorum dicitur, Matth. 8, 28 sqq. et Marc. 5, 1, ubi daemones expellendo in porcos concessit intrare, et distat ab Ierusalem per 70 milliaria. In Capharnaum, et distat ab Ierusalem per 80 milliaria. In Iericho, Luc. 18, 35 sqq., distat ab Ierusalem per 15 milliaria. In monte (a), qui vocatur Mensa, ubi Dominus satiavit quinque millia hominum et sermonem fecit, distantem ab Ierusalem per 80 milliaria. In Tiberiade', 15 quae distat ab Ierusalem per 68 milliaria. In Bethsaida 5, civitate Petri et Andreae, et distat ab Ierusalem per 80 milliaria. In Decapoli, id est decem civitatibus, quae per multa milliaria distant a Ierusalem. In Caesarea Philippi, quae est terminus septentrionalis terrae promissionis, et distat ab Ierusalem per plura milliaria. In Sichar, Ioann. 4, 5, et distat ab Ierusalem per 26 milliaria. In Naim, ubi in porta suscitavit filium viduae, 20 Lucae 7, 11 sqq., et distat ab Ierusalem per 60 milliaria. In monte Thabor, ubi transfiguratus est, et in descensu praecepit discipulis, ne dicerent visionem, Matth. 17, 9sqq., et distat a Ierusalem per 62 milliaria. In Cana Galilaeae, ubi aquam mutavit in vinum, Ioan. 2, 1 sqq., et distat ab Ierusalem per 60 et ultra milliaria. In Nazareth, quae distat a Ierusalem per 65 milliaria. In Sidone, ubi curavit filiam Cananaeae. In Tyro, ubi mulier 25 clamavit: Beatus venter, etc. In multis aliis civitatibus et locis, inspicientibus Evangelia apparet Dominum nostrum Iesum praedicasse. Sed praefata posita sunt, ut quantum laboraret in praedicando et discurrendo de Ierusalem ad praefata loca, quia saepissime erat, aliqualiter perpenderetur. Quibus patet eum multum laborasse et carnem laboribus subdidisse.

Nono praefata etiam declamant plura, scilicet, vigilatio et oratio. Nam vigilabat et per30 noctabat in oratione, ut dicit Luc. 5, 16; 6, 12 et 9 28 sq. et Matth. 14, 23 et Marc. 1, 13. Nam pergebat ad montes et ad deserta, et ibi pernoctans orabat. Nuditas et vestimentorum eius vilitas. Commendavit Ioannem, Matth. 11, 8, de his; quare et ipse hoc in se praehabuit, quae, tempore algoris et quia discalceatus, eius corpori moestitiam ingerebant.

Decimo id acclamat per totam diem ieiunatio. Nam cum per totam diem occuparetur 35 in praedicando quasi communiter, quia non comedebat nisi de sero, semper ieiunabat. Et adeo plerumque inedia angebatur, ut discipuli ex fame transeundo per sata, spicas divellendo manducarent, ut habetur Marc. 2, 23 et Luc. 6, 1.

Undecimo ad propositum ostendendum, est omnis delectationis corporalis abiectio. Si de lecto loquimur, non habuit ubi caput suum reclinaret, Matth. 8, 20, et sic nec lecti mol40 litiem. Non vestimenta mollia, quia sic de aspero (b) non laudasset beatum Ioannem Baptistam. Non panem ad comedendum, ut patet Ioan. 4, 8, nec vinum ad bibendum. Nam discipuli ad panes emendos perrexerant, quando a Samaritana aquam petiit ad bibendum. Pecuniam non habuit, quia id Apostolis prohibuerat, Matth. 10, 9 et Luc. 9, 3. Non quietem per diem et noctem: per diem praedicando et noctem orando et discurrendo per omnia. 45 Quae ingerunt corporalem delectationem aliis, nihil tale in tota vita Christi reperitur.

[blocks in formation]

Duodecimo quod concludit finaliter et propositum affirmat, est gloriosa Christi passio. Et quia de ipsa dicetur plene libro III conformitate IV, ad praesens sufficiat, quia ipsa Christi passio fuit acerbissima: Quoad motivum, quia invidia et sine causa, quia neminem laeserat, sed omnibus benefecerat. Quoad personam, quia Deus et homo, omni sanctitate, virtute et perfectione singularissimus. Quoad poenam, quia in singulis sui corporis membris. 5 In capite coronam spinarum. In oculis velationem. In visu lacrimas. In auditu improperia. In olfactu sputorum abominationem. In gustu potum fellis et aceti. In collo ligationem. In spatulis et humeris baiulationem crucis. In brachiis extensionem. In renibus verberum perpessionem, quae, teste Bernardo, ultra legionis numerum fuerunt. In pectore lateris apertionem. In manibus clavorum affixionem et perforationem. In tibiis et pedibus nervorum 10 attractionem ex clavis et apertionem. Sic ergo Dominus Iesus in quolibet corporis membro est singularem poenam passus, ut corpus nostrum similiter subiiciendum poenis declararet. Nulla poena fuit gravior poena, quam Christus est passus. Nulla passio opprobriosior, ut in III libro conformitate IV dicetur. Nulla poena multiplicior, et sic de aliis. Quare, praefatis attentis, Dominus noster carnem domandam poenitentia ostendit et labore cuilibet 15 fideli, sua vita et exemplo. Et quare hoc egit, nisi, ut dictum est, ut sic peragendum suo exemplo induceret et fideles attraheret?

[ocr errors]

2. Non solum id iam dicto exemplo monstravit, sed etiam carnem edomandam edocuit. Primo a cibo et potu abstinentia, Luc. 21, 34 dicens: Videte ne graventur corpora vestra in crapula et ebrietate etc. Et quo cibo est utendum, dicit Ioan. 4, 34: Meus cibus 20 est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Secundo mollium, quoad vestes, absentia. De asperitate vestimentorum commendavit Ioannem Baptistam, Matth. 11, 8; et divitem condemnavit epulonem, qui induebatur purpura et bysso, Lucae 16, 19. Tertio flagellorum acerbitate et disciplinarum. Hoc in se expertus, quia flagellis caesus, Marc. 45 15 et Matth. 27, 26 et Ioan. 19, 1, discipulos flagellandos a malis praedixit, Matth. 10, 17, ad edomandum eos. 25 Quarto laborum varietate. Reprehendendo stantes tota die otiosos, Matth. 20, 6 sq., la borare docuit, et sic in vineam misit. Verbum interdixit otiosum, Matth. 12, 36, quanto magis et otium. Quinto commodorum indigentia et paupertate. Pauperes clamat beatos, Luc. 6, 20 et Matth. 5, 3. Et vae dicit divitibus, qui habent suam consolationem, Lucae 6, 24. Divitem comedentem splendide cotidie, sepultum pandit in inferno, Lucae 16, 19 sqq. 30 Et dives alius loquens animae suae dicit1: Anima mea, reposita habes multa bona in annos plurimos: requiesce, comede, bibe et epulare. Et sequitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te etc. Sexto vigiliarum asperitate, Marc. 13, 37 dicens: Omnibus dico: Vigilate; et Matth. 24, 42. dicit: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Septimo orationum instantia et assiduitate, Matth. 26, 41: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus 35 quidem promptus est, caro autem infirma; et Luc. 21, 36 dicit: Vigilate omni tempore orantes ; et capitulo 18, 1 dicit: Oportet semper orare, et non deficere.

-

Octavo delectabilium omnium fuga et detestabilitate, Lucae 6, 25 dicens: Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis; et capitulo 16, 25, dictum est diviti epuloni: Recordare, quia recipisti bona in vita tua; et sequitur: Tu 40 vero cruciaris. Et Matth. 6, 25 et 31: Nolite solliciti esse, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini etc. Nono iniuriarum supportatione et patientia, Lucae 21, 19: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Decimo vitae futurae attentione et advertentia, Matth. 20, 8: Voca operarios et redde illis mercedem suam. Via carnis lata ducit ad perditionem, sed via macerationis et poenitentiae arcta ducit ad vitam, Matth. 7, 13 sq. Un- 45 decimo a consortii mulieris vitatione, Matth. 5, 28: Omnis, qui viderit mulierem ad concu piscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Duodecimo sensuum custodia et gubernatione, Matth. 5, 29: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te etc.

1 Luc. 12, 19 sq.

[ocr errors]

3. Praefatis igitur caro edomatur, suppeditatur et maceratur, non solum Salvatoris doctrina, sed sacrae Scripturae attestatione et exemplis, ac doctorum. Quo sic patet breviter et succincte:

1

Et primo de abstinentia a (a) superfluitate cibi et potus, Prov. 20. 1: Luxuriosa res 5 est vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. Et Apostolus, Eph. 5, 18: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Salomon, Eccl. 2, 3, dicit. Cogitavi carnem meam abstrahere a vino, ut transferrem animam meam ad sapientiae studium. Sancta Iudith ieiunabat omnibus diebus vitae suae ut habetur Iudith. 8, 6. Isidorus De summo bono libro 44 cap. 3 dicit: «Abstinentia et occidit et vivificat; vivificat animam et corpus necat». 10 Et cap. 42 dicit: «Sicut omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur. Neque enim est possibile quempiam virtutum perfectionem attingere, nisi prius edomuerit ventris ingluviem. Nemo potest dominari ceteris vitiis, nisi prius ingluviem ventris restrinxerit, nec quisquam facile a semetipso spiritus immundos expellere, nisi per abstinentiam gulae ».

15

Secundo de vestium fugienda mollitie. Ioannes Baptista indutus fuit de pilis camelorum, Matth. 3, 4 et Marc. 1, 6. Iudith super lumbos suos habebat cilicium, Iud. 8, 6. Petrus in prima canonica cap. 3, 3, indumenti et vestimentorum cultum interdicit. Unde Chrysostomus Super Matth. I et Glossa, Matth. 3: Ad speciem visionis habere vestitum servis (b) Dei non convenit, nec ad delectamentum (c) corporis, sed tantum ad tegumentum nuditatis». 20 Et Bernardus dicit: quod milites Christi in mollitie vestimentorum ultro se hostibus sine sanguine tradunt inermes.

Tertio de flagellorum et verberum attritione. Psalmista dicit Psalm. 2, 12: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus etc. et Apostolus dicit Galat. 5, 24: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis etc. Benedictus abbas, 25 prout ait beatus Gregorius II Dialogorum 5: Carnis tentationem superavit, carnem spinarum aculeis et urticarum incendiis flagellando, adeo ut tale quid in se minime aliquando sentiret>.

Quarto de laborum occupatione. Eccli. 33, 29: Multa mala docuit otiositas; et Ezech. 16, 49: Haec fuit iniquitas Sodomae, superabundantia panis et vini et otium. Hieronymus in 30 Epistola ad Rusticum monachum : « Facito aliquid operis, ut semper diabolus te inveniat occupatum. In desideriis est enim omnis otiosus. Aegyptiorum monasteria hunc modum tenent, ut nullus absque opere et labore suscipiatur, non tam propter victus necessaria, quam propter animae salutem ». Isidorus in Synonym. lib. II': «Gravis libido urit, quem otiosum invenit. Cedet autem libido rebus, cedet operi, cedet industriae et labori ». Paulus Apostolus 35 laborabat manibus, Eph. 4, 28, et Act. 20, 34. Unde, qui laborat ad corpus edomandum, potest dicere cum Ecclesiastico cap. 51, 35: Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Labor enim quantum (d) valeat et ad quid, dicit Fulgentius, quod quidam sapiens, interrogatus ad quid exercitatio laboris esset utilis, respondit: Honestus labor humanae naturae fida est custodia, dormientis naturae stimulus, sopiti caloris lima, superfluitatis con40 sumptio, vitiorum fuga, morborum mors, languoris medicina, lucrum operis, iuventutis debitum, adolescentiae disciplina, senectutis gaudium, salutis adiutorium; nutricis omnium ma lorum, id est otii, est inimicus. Ille autem solus ab exercitio se subtrahat, qui felicitatis gaudio carere desiderat».

(b) Edd. servum. (c) As, Edd. add. carnis seu. (d) Al quantumque.

(a) Edd. et.

5 Dial. I. II, c. 2 (P. L. 66, 132).

1

6

(P. L. 83, 849).

1 Sentent. I. II, c. 44 n. 4 (P. L. 83, 651). L. c. c. 42 n. 10 (P. L. 83, 648 sq). 3 Glossa ord. in Matth. 3, 3. Homil. IV n. 10 (P. L. 183, 85). Super « Missus est », Ep. 125 (al. 4) n. 14 (P. L. 22, 1078). L. c. n. 17 Pot. II Thess. 3, 8.

-

« PoprzedniaDalej »