Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secunda pars sexti fructus et conformitatis secundi libri, et decimae octavae in ordine, videlicet: Franciscus radiatur.

Expositio.

Essentia Dei cum omnia repraesentet, utpote speculum, exemplar, ars et ratio omnium extra se fiendorum, ac efficacissima sit in operando, utpote omnipotens; 5 hinc est, quod revelare potest, quae transacta (a), praesentia sunt et futura, prout vult, quando et quomodo, simul et successive, quibusve placet et dictat reserandum sua providentia, qua mundialis fabrica agitur et gubernatur. Quapropter sua sapientia, cuius non est numerus, volens Ecclesiam suam hominum gradibus ordinare diversis, iuxta dictum Apostoli, Eph. 11, 1 sqq.: Quosdam dedit apostolos, quosdam 10 autem prophetas, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occuramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, Apostolique dictum sit intelligendum, sicut a potiori iam dicti denominentur status et gradus. Cuius ratio est, quia idem repertus 45 est apostolus, evangelista et propheta, videlicet Ioannes Evangelista et sic de aliis. Et sicut in primo statu Ecclesiae est factum, sic et in aliis.

1

1. Et praecipue beati Francisci tempore, et in suis fratribus ac in ipso. Ipsum videlicet cum pluribus sociorum suorum (b) vere faciendo apostolos per imitationem perfectam vitae Christi, evangelistas per praedicationem, prophetas per irradiationem 20 plenissimam futurorum et reserationem. Et sic esse, quia de fratribus, sociis et filiis beati Francisci libro I conformitate VIII parte secunda est patefactum, id restat ostendendum de patre ipso omnium (c) beato Francisco; et quia vere apostolum ostendit conformitas IX libri I in parte secunda, evangelistam et praedicatorem, ac informatorem reseravit conformitas X et XII libri I, consequenter est hic declaran- 25 dum, quomodo a Christo Deo factus est propheta praeclarus et excellens, prout haec secunda pars istius conformitatis declarare intendit, cum dicit: Franciscus radiatur. A quo? Certe a Deo. Et quo, inquam (d)? Spiritu prophetico. Et sic (e) esse, per exempla est demonstrandum. - Quorum exemplorum testificantium eum radiatum spiritu prophetico:

3

4

Primum est, de quo dicit Legenda trium sociorum. Cum erat adhuc beatus Franciscus saecularis et in captivitate positus Perusinorum cum multis suis concivibus et cum die quadam captivi tristarentur, et ipse exultaret, super hoc tanquam fatuus redargutus a quodam, quod in carcere laetabatur, viva voce Franciscus respondit dicens: «Quid putatis de me? Adhuc adorabor per totum mundum ».

Secundum exemplum, ponitur ibidem. Cum enim saecularis exsistens, suis novis vestimentis militem pauperem contexisset et « nocte sequenti dum se sopori de

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

30

35

disset, ac palatium vidisset cum militaribus armis, crucis signaculo (a) insignitis, ipsumque suum fore, militumque suorum, si vexillum crucis constanter assumeret audisset, a somno levatus, cum laetitia magna prae solito esset repletus, interrogatus de laetitiae causa, respondit et prophetice inquit: « Scio me magnum principem 5 futurum ». Idipsum ponit frater Thomas in sua Legenda 1.

Tertium exemplum ponitur in Legenda trium sociorum. Saecularis adhuc exsistens, cum sero quodam cum sociis cenasset et deinde irent socii ante ipsum « cantando, ipse vero post ipsos ibat, baculum in manu quasi dominus portans, non cantans sed meditans, visitatus a Domino, tanta est dulcedine repletus, quod nec loqui 40 poterat, nec moveri, adeoque dicta dulcedine est perfusus, ut nihil sentire vel audire posset nisi dulcedinem illam. Sicque eum a sensu carnali alienaverat, quod si fuisset totus frustatim incisus, non potuisset de loco se movere. Cum vero socii eius retro respicerent et viderent eum a se ita remotum, revertentes ad ipsum, territi cernunt ipsum iam quasi in virum alterum mutatum, [et] interrogare (b) coeperunt eum 15 dicentes: « Quid cogitasti, quia non venisti post nos? Forsitan uxorem accipere cogitasti»? Quibus beatus Franciscus viva voce respondit: « Verum dixistis, quia nobiliorem et ditiorem ac pulchriorem sponsam, quam unquam videritis, accipere cogitavi». Hoc autem a Deo inspiratus dixit de religione, quam suscepit caeteris paupertate nobiliorem, pulchriorem et ditiorem.

20

25

Quartum exemplum ponitur in II parte Legendae maioris. Nam post mundi abdicationem factam a beato Francisco coram episcopo, cum de Assisio recederet et iret per quamdam silvam, a latronibus aggressus et interrogatus, quis esset, prophetica voce respondit: « Praeco, inquit, sum magni regis », et sic fuisse II conformitas I libri ostendit *.

Quintum exemplum etiam ponitur in Legenda trium sociorum, quod beatus Franciscus iuxta mandatum sibi factum e cruce iam mundo abdicato, « cum operi intenderet ecclesiae Sancti Damiani, ad transeuntes et habitantes iuxta ecclesiam gallice clamabat (c) alta voce dicens: « Venite et adiuvate me in opere ecclesiae Sancti Damiani, quae futura est monasterium dominarum, quarum fama et vita in uni30 versali Ecclesia glorificabitur Pater noster caelestis ». Quod ad litteram adimpletum fuit, quia fuit postmodum monasterium sanctae Clarae et pauperum dominarum.

6

Sextum exemplum ponitur in III parte Legendae maioris de fratre Aegidio, quem ad ordinem recipiendo, beatus Franciscus de eo praedixit, quod licet esset idiota et simplex, ad excelsae contemplationis apicem sublimandus esset; et sic evenit, 35 ut libro I conformitate VIII est dictum '.

Septimum exemplum ad hoc est, et ponitur in Legenda trium sociorum. Fratre Aegidio iam ad ordinem recepto, cum ivisset cum eo ad Marchiam, dixit ei beatus Franciscus dilatationem sui ordinis prophetando: « Frater Aegidi, nostra religió similis est piscatori, qui mittit retia sua in aquam, piscium capiens multitudinem ; 40 et parvos in aqua reliquens, magnos eligit in vasa sua». Sicque prophetavit ordinem dilatandum. Ordinis etiam dilatationem et praevidit et fratribus antedixit, ut dicit

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Legenda maior parte II: «Nam beatus Franciscus cum in quodam loco solitario annos deploraret adolescentiae, non sine culpa transactos, certificatus fuit a Domino de remissione plenaria omnium delictorum. Raptus deinde supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absorptus, dilatato mentis sinu, quae circa se et filios suos futura erant, luculenter aspexit. Unde reversus ad fratres inquit: « Confortamini, ca- 5 rissimi, et gaudete in Domino, nec quia pauci estis efficiamini tristes, nec vos terreat mea vel vestra simplicitas, quoniam sicut mihi a Domino in veritate ostensum est, in magnam multitudinem faciet nos (a) crescere Dominus, suaque benedictionis gratia multipliciter dilatabit». Haec vidit, dum quatuor soli essent fratres 3.

4

Octavum ostendens propositum est id, quod beatus Franciscus dum ad sena- 40 rium numerum excrevissent fratres eis dixit, ut dicit Legenda trium sociorum et fratris Thomae : « Nolite, inquit, timere, quia pusilli et insipientes videmini, sed secure poenitentiam annuntietis, confidentes in Domino, qui vicit mundum, quod Spiritu suo (b) loquetur per vos et in vobis ad exhortandum omnes, ut convertantur ad ipsum et eius mandata observent. Invenietis quosdam homines mansuetos, fideles 45 et benignos, qui cum gaudio vos et verba vestra recipient; aliosque plures infideles, superbos, blasphemos, qui exprobantes resistent vobis et his, quae dicetis. Ponite ergo in cordibus vestris patienter et humiliter omnia tolerare ». Sed haec cum fratres audissent, timere coeperunt. Ad quos sanctus Franciscus ait: « Nolite timere, quoniam non post multum tempus venient ad vos multi sapientes et nobiles, erunt- 20 que vobiscum praedicantes regibus et principibus et populis multis. Multi vero convertentur ad Dominum et per universum mundum multiplicabit Deus familiam suam et augebit ». Et dixit : « Vidi plenas ad nos venientium vias. Veniunt Francigenae, festinant Hispani, Theutonici currunt et Anglici, et aliarum diversarum linguarum accelerat multitudo maxima (c) ». Hoc esse impletum ostendunt loca ordinis sita in 25 qualibet orbis parte et conformitas XI libri I declarat.

Nonum exemplum ad hoc est, quod dicit VIII pars Legendae maioris 3. Cum beatus Franciscus pro approbatione regulae papam Innocentium III adiret et visionem aspexisset de arbore ingenti, cuius summitatem facillime a se apprehensam curvabat ad ima, inclinationem ad se summi pontificis et ad socios praedixit; et sic evenit. 30 Decimum exemplum est responsio facta per beatum Franciscum summo pontifici domino Innocentio III. Qui cum diceret beato Francisco, quod vita quam servare petebat, sibi nimis videbatur dura, respondit beatus Franciscus: «Non est formidandum, quod fame Regis (d) aeterni filii et heredes pereant, qui ad imaginem regis Christi per Spiritus Sancti virtutem de paupere matre nati et ipsi per spiritum 35 paupertatis sunt in religione paupercula generandi. Si enim Deus regnum caelorum suis imitatoribus promisit, quanto magis illa subministrabit, quae communiter largitur bonis et malis »?

Undecimum exemplum est fratris Morici de ordine intrando praedictio. Cum enim infirmus ipse graviter esset, supplex factus beato Francisco, eidem beatus Fran- 40

(a) Bonav., Al; As, Edd. vos.

1
1 C. 3 n. 6.

-

[blocks in formation]

3 Cf.

1 Cel. I, c. 44

Is. 35, 4; tunc Phil. 1, 4; subinde respicitur Gen. 48, 16 et 41, 52. Leg. Mai. c. 3 n. 4, sed et n. 7. * C. 10 n. 36.

[blocks in formation]

8 C. 3 n.

51 Cel. I, c. 9 n. 27.

9, in nota; sed est potius I Cel. I, c. 43

[blocks in formation]

Leg. Mai. c. 3 n. 9, 40.

Analecta

Tom. V.

44

5

ciscus de micis panis et oleo, quod coram Virginis ardebat altari (a) misit antidotum per fratres, dicens eum liberandum et ut bellatorem strenuum ordini suo, scilicet nostro Minorum, et aciei adiungendum; et sie evenit. Factus (b) est frater Minor vita et sanctitate insignis et iacet in Urbe Veteri1.

Duodecimum exemplum est ad hoc, quod habetur in Legenda maiori parte IV, quando transfiguratus (c) in curru igneo, apparuit fratribus, et tunc conscientiae fratrum adinvicem nudae factae sunt. Et beatus Franciscus ad fratres reversus coepit cordium secreta rimari et futura praedicere, ut dictum est fructu et confirmitate XV in ordine et III huius libri II 3, et (d) dicetur conformitate XIV eiusdem libri, et tunc 40 spiritum Eliae super eum acquievisse veraciter perpenderunt.

Tertium decimum exemplum est ad hoc, ut habetur quasi in fine Legendae trium sociorum, quomodo spiritu prophetico praevidit dominum Ugolinum, tunc Ostiensem episcopum, sublimandum ad papatum et sibi praedixit hoc. « Et quia divina revelatione hoc sciebat, ipsum futurum summum pontificem, hoc ei semper praenuntia45 bat (e), in omnibus litteris, quas ei scribebat, vocans ipsum patrem totius mundi » etc. Sicque factum est, ut post dominum Honorium III ad papatus apicem sublimatus, dictus est dominus Gregorius IX, devotissimus beato Francisco et ordini suo.

Quartum decimum exemplum est, de quo dictum est in conformitate XII libri I parte secunda, quando beato Francisco pergere volenti ad Franciam, dictus cardi20 nalis Florentiae exsistens dixit: « Ego nolo, quod tu vadas ultra montes, quia multi praelati sunt, qui impedirent libenter bona tuae religionis in curia Romana. Ego autem et alii cardinales, qui religionem ipsam diligimus, libentius protegemus et adiuvabimus cam, si manseris in circuitu istius provinciae ». Cui beatus Franciscus respondit: Quia ex quo alios fratres miserat ad orbis partes, et ipse ire debebat, 25 aliter esset ad sui verecundiam, quod ipse non pateretur, quae ipsi erant passuri. Et cum cardinalis diceret: « Quare misisti fratres ad moriendum fame et ad tribulationes alias sustinendas?» respondit ei beatus Franciscus magno fervore et prophetiae spiritu dicens: « Domine, vos putatis, quod solummodo propter istas provincias miserit Deus fratres, sed dico vobis in veritate, quod Dominus elegit et misit 30 fratres propter profectum et salutem animarum omnium hominum huius mundi. Et non solum in terris fidelium, sed etiam in terris infidelium recipientur et multas animas lucrabuntur». De quibus verbis cardinalis fuit valde miratus.

Quintum decimum exemplum ad hoc est, quod beatus Franciscus, ut habetur in Legenda antiqua, animans fratres, ut irent pro eleemosyna confidenter, inter alia 35 dixit: «In veritate dico vobis, quod multi ex nobilioribus et sapientioribus saeculi venient ad istam congregationem et pro magno honore et gratia habebunt ire pro eleemosyna». Et sic factum est, ut dictum est libri I conformitate VIII parte secunda1 de rege Ioanne Ierusalem et Imperatore Constantinopolitano et de rege Armeniae Ioanne et de aliis filiis regum et etiam de aliis nobilibus, qui, saeculo dimisso, ad 40 ordinem venientes pro pane libenter iverunt.

(a) Edd. coram Virgine ard. (b) Edd. add. enim. (c) Edd. figuratus est in c. ig. et. om. et dicetur conf. Al, As, Edd. om. XIV eiusdem libri. (e) Al, As pronuntiabat.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1

Sextum decimum (a) hoc ostendens est, quod cum sibi a Deo esset revelatum, ut ipse dicit in Testamento suo, quod in praedicatione in principio et quando (b) populum salutabat diceret (c): « Dominus det vobis pacem», quidamque ex sociis eius diceret beato Francisco, quod aliqui de hoc scandalizabantur, respondit beatus Franciscus: « Dimitte illos dicere, quia non percipiunt, quae Dei sunt, sed et noli 5 verecundari, quoniam adhuc nobiles et principes huius mundi de hac salutatione tua tibi et aliis fratribus reverentiam exhibebunt.». Et est adimpletum, quia multi Christi inimici, perfecta pace per beatum Franciscum et fratres, eidem sunt foederati.

2. Decimum septimum exemplum ad hoc est, quia statum sui ordinis, usque ad novissimum diem, ut vidit permansurum, sic et quid acturum. Nam omnia in ordine 40 ventura Deus eidem oranti semel in loco Sanctae Mariae de Angelis sub visione statuae, quae apparuit Nabuchodonosor regi, ostendit. Dum enim oraret oculis. corporalibus (d) et coram ipso apparuit quaedam statua, quae habebat caput aureum et faciem pulcherrimam, pectus et brachia de argento, ventrem et femora de aere, tibias autem de ferro, pedes vero ex parte terreos et ex parte fictiles; et erat ve- 15 stita de sacco, de quo sacco erubescere multum videbatur. Qua visa, vehementer coepit mirari de illius pulchritudine indicibili et de eius mira magnitudine, et insuper de erubescentia, quam habebat de sacco, quo erat (e) induta. Et cum sic miraretur et intente aspiceret caput eius pulcherrimum et speciosam faciem, statua ipsa beato Francisco locuta est, dicens: « Quid miraris? Deus misit me ad te, ut in me 20 disceres, quae circa ordinem tuum sunt ventura et futura.

Caput aureum, quod in me vides, et facies tam decora est principium tui ordinis, positum in altitudine evangelicae perfectionis. Et sicut ipsius metalli substantia est cunctis metallis pretiosior et locus capitis cunctis membris eminentior, ita principium tui ordinis erit (f) tantae pretiositatis propter fraternam et auream cari- 25 tatem, et tantae pretiositatis (g) propter angelicam honestatem, et tantae altitudinis propter evangelicam paupertatem, quod totus mundus mirabitur. Et reginal Saba, scilicet sancta mater Ecclesia, mirabitur et dilatabitur in corde suo, cum viderit in primis electis ordinis tantam Christi pulchritudinem, sanctitatis et sapientiae spiritualis splendorem, tanquam in angelicis speculis relucentem. Et beati 30 erunt, qui illorum primorum lapidum pretiosorum, immo capitum aureorum virtutes et mores, Christo se totaliter conformantes, studuerint imitari, magis illorum caelesti pulchritudini quam florentis mundi fallaciis adhaerendo. Pectus vero et brachia de argento erit secundus tui ordinis status, qui tanto erit primo inferior, quantum est inferius argentum auro; et sicut argentum pretiositatem, claritatem et 35 sonoritatem habet magnam, sic ille status habebit (h) fratres nobiles genere, claros scientia et sonoros praedicatione et sublimes, in tantum, quod aliqui eorum ad papatum, aliqui ad cardinalatum et ad episcopatum plurimi assumentur. Et quia per pectus et brachia ostenditur hominis fortitudo, in illo tempore excitabit Dominus in isto ordine tuo homines scientia argenteos (i) et praeclaros virtute, qui tam scien- 40 (a) Edd. add. exemplum (b) Al. praed. ante et quando. (c) Al. om; As dicebat. (d) Al in margine add. apertis. (e) Edd. add. sic. (f) Edd. hic et infra est. (g) Edd. hic om. tantae pretiositatis. (h) Edd. habet. (i) Edd. argentatos.

--

1 Opuscula S. P. Fr., p. 80.

[ocr errors]

-

2

[blocks in formation]

Specul. cit. c. 26; Specul. Lemmens, c. 6.
Cf. III Reg. 10, 1 sqq.; II Paral. 9, 4 sqq.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »