Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secunda pars primi fructus et conformitatis secundi libri, et tertiae decimae in ordine, videlicet: Franciscus divulgatur.

1

Expositio.

3

Magister summus et verax omnium, Salvator noster, Dominus lesus Christus, 5 sicut ad approbationem suae fidei et doctrinae virtutem Apostolis et aliis contulit signa et prodigia faciendi, ut quod docerent, signis monstrarent, ut habetur Matth. 10, 1, 8 sqq.; Luc. 9, 1 sq.; Marc. 3, 15 et ult. 17 sq., et hoc ipsum dicunt Augustinus et doctor Isidorus 2: sic ad authenticationem sanctorum ab ipso directorum concessit signa facere, ut patet de Moyse directo in Aegyptum a Deo cum signis, 40 Exod. 4, 1 sqq. de propheta contra leroboam misso a Deo, III. Reg. 15, 3 sqq.; de Elia idipsum (a) patet: Eccli. 48, 1 sqq, et in III et IV Regum; et sic de aliis. Idipsum patet de Apostolis, Actus, per totum, et de aliis sanctis, ut de beato Laurentio, Abbate Antonio, Hilarione, Benedicto, et sic de aliis. Quibus, ut fides certa daretur, coruscare miraculis clementer impartiri dignatus est. Qua in re, cum ex secunda 45 conformitate primi libri parte secunda clareat beatum Franciscum destinatum a Domino specialiter fuisse ad poenitentiam praedicandam, passionis Christi memoriam fidelium mentibus implantandam ac vitam Christi oblitteratam renovandam: hinc est, quod ipse Deus et Salvator reddere volens beatum Franciscum celebrem, sibique in hoc etiam conformem, beato Francisco gratiam tribuit miracula faciendi se voluntati 20 beati Francisci inclinando et eius precibus; ut quod fideliter optaret, ipse actor omnium, Deus, benigne illico exerceret, ut vita non solum beati Francisci doctrinam authenticam redderet, sed et signa ipsa a Deo eius facta supplicatione, veram et sanctam depromerent et clamarent. Decebat enim Dominum Deum invocatione et meritis inclinari ad operandum miracula ac beati Francisci precibus: si pensetur, 25 quod ipsum dirigebat ad revocandum (6) mundum, ac mundani plus signis credunt quam verbis; ut patuit in Iudaeis, de quibus dicit Apostolus, I. Cor. 1, 22, quod ipsi signa petunt. Per Franciscum poenitentia erat praedicanda. Exigebatur ergo, quod forti motivo homines, poenitentiae fructum parvipendentes, ad agendum poenitentiam impellerentur; quare et signis: sicut habetur Act. 2, 38. Crucis memoria prae so30 lito inferenda cordibus Christianorum deposcebat per beatum Franciscum, praedicatorem crucis, signo crucis mira fieri, ut sic ad crucis amplexum fideles traherentur, visa crucis efficacia, ac beatum Eranciscum, cum non ad minora patranda prae aliis mitteretur, immo quasi ad maiora, ne inferior aliis directis diceretur, venustari decebat (c) claritate signorum. Verum praedicationem Apostolorum credulam reddidit 35 mundo operatio signorum, Marc. ult. 20, quare et beati Francisci talium patratio acceptabilem facere habebat. Insuper Christus beatum Franciscum in aliis et demum in fine conformem sibi reddere placuit, quare et in exhibendis suis precibus signis, similem eum sibi statuit et christiformem. Et quod eum clarum reddere talibus signis et miraculis mundo Christo placuerit, patere potest, si pensetur, quomodo 40 fuerit benignus Dominus beato Francisco.

[blocks in formation]

1. Primo spiritus angelicos misit ipsi beato Francisco obsequendo, ut enim dicit Legenda maior parte V1: Quodam tempore, cum beatus Franciscus corporis aggravatus infirmitatibus pro spiritus recreatione aliquam harmoniam (a) optaret audire, nocte quadam, ipso vigilante ac de Deo meditante, repente Angelus Domini astitit citharam pulsans, armoniam mirabilem (b) faciens, atque suavissimam melodiam; 5 quem vir sanctus, etsi visu non deprehenderet, ex motu ipsius citharoedi agnovit. Tantaque fuit illo dulcisono carmine suavitate repletus, ut aliud putaret se saeculum commutasse. Sibique ac sociis post primae regulae approbationem Angelus Domini cibaria ministravit, dum in loco essent deserto, et hora esset refectionis, ut dicit IV pars Legendae. Sic etiam, cum impeditus in accessu ad Soldanum de Scla- 10 vonia ad Italiam rediret, in ingressu navis Angelus Domini apparuit, et pro ipso et socio cibaria cuidam dedit, quae non pro ipsis solum, sed et pro omnibus in navi existentibus sufficientia fuerunt, divina gratia cooperante ut dicit IX pars Legendae 3. - De sancto Iacobo, cum beatus Franciscus rediret, essetque infirmus ac cuperet quamdam comedere aviculam et hoc fratri Bernardo, socio, dixisset, statim. Angelus Do- 45 mini in specie equitis cuiusdam affuit, sibique unam aviculam portavit bene paratam dicens: « Accipe, serve Dei, quod tibi mittit Dominus »; de qua cum comedisset, recepit vires, infirmitate fugata *.

20

Secundo malignos spiritus ipsi beato Francisco subiiciendo. Beatus enim Franciscus diabolum cum ipso confligendo manu ad manum superavit, ut dicit X pars Legendae. In eremo de Sartiano diaboli tentationem eidem immissam, carnis tormento reiecit, ut dicit V pars Legendae. A civitate Aretii daemones, cives ad mutuam caedem incitantes expulit, ut dicit VI pars Legendae. Et quia de prostratione diaboli a beato Francisco et subiectione dictum est fructu et conformitate VII in secunda parte primi libri, ideo de hoc nihil aliud ad praesens. Qualiter vero ab 25 hominibus pepulerit statim dicetur. Unum sufficiat hoc dicere, scilicet: quod diabolus ipse beati Francisci praesentiam ad tres dietas ferre non poterat; sed continuo abscedebat, dum per tantum spatium sibi appropinquasse beatum Franciscum agnosceret, sicut ipse diabolus retulit, de quo dicetur in hoc libro II° conformitate XXI in ordine, parte IIo.

30

Tertio Christus beato Francisco concessit mira agere in elementis. Et primo in elemento ignis. Invitatus a muliere prava, clausa et absconse posita in camera in palatio Imperatoris Frederici, de actu nefario, beatus Franciscus dum super prunas ardentes se totum (c) posuisset, dixit mulieri, quod in tali lecto esset secum; ab igne tandem surgens in nullo fuit laesus aut adustus 10. Idipsum, cum beatus Franciscus 35 invitatus a muliere saracena, quando perrexit ad Soldanum, fecisset, se nudum super prunas ardentes iacendo, in nullo se laesit. Mulier ipsa hoc videns, ad Dominum est conversa". Ferro ignito signo crucis edito a beato Francisco ac eidem mandante, ut sibi nullatenus noceret, nec ignis ardorem, nec molestiam sensit, ut dicit pars V Legendae 12. Cuiusdam fratris, etsi culpam commisisset, tamen poenitentis 40 (a) Al mirabilem, faciens remedium sibi. (b) Al add. laetam. (c) Edd. nudum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Actus b. Francisci c. 27, 9-15. 12 N. 9; cf. II Cel. II, c. 125, (al. III, 102) n. 166.

[ocr errors]

482;

3

caputium abstractum a reliqua parte habitus, ad terrorem aliorum fratrum mandavit iactari in ignem; cum ibidem per spatium fuisset, in nullo est ab igne laesum aut tactum, ut dicit VI pars Legendae. In comitatu Fulginei quidam solitus beatum Franciscum recipere, rogavit eum, ut domum benedicendo cruce signaret; quod 5 et fecit beatus Franciscus. Quae temporis in processu ab hostibus igne vallata, nunquam potuit comburi; sed sola vetustate consumpta est. Secundo in elemento aeris. Aer obscurus, ipso ambulante per paludes Venetiarum cum socio et aliis, factus est clarus eius verbo, ut dictum est supra in primo libro et V pars dicit Legendae. Montis Alvernae confinia a nube obscura et grandinis tempestate post re40 ceptionem stigmatum liberavit, ut dicit XIII pars Legendae. Sic indigenas Castri de Graecio (a) poenitentiam agentes eius suasu, a peste luporum et grandinis tempestate liberavit. In loco de Arone (6) cum esset siccitas et sterilitas maxima, facta praedicatione, cum beatus Franciscus dixisset populo, quod quilibet manibus elevatis diceret unum pater noster et unam ave maria, statim aer dedit pluviam con15 solabilem et terra tantam copiam illo anno frugum, ut dicerent omnes nunquam tam copiosam messem se vidisse. Tertio in elemento aquae. In loco de Trabe Bonantis in Marchia fontem aquae mutavit in vinum. In Eremitorio (c) sancti Urbani signo crucis aquam convertit in vinum optimum. Interampne (d) acetum in vinum commutavit praecipuum; de his dicetur infra conformitate XXII. Aquam de petra 20 bibendam oratione cuidam, cuius vehebatur asello in montibus produxit Alvernae, ut dicit VII pars Legendae 10. Aqua maris immobilis stetit sub navi Gaietae, quamdiu orare placuit et populo praedicare ". Quarto in elemento terrae. Domum enim cuiusdam medici noviter factam et a summo usque deorsum scissam in civitate Reatina, de sero, ab ipso medico ex beati Francisci capillis positis infra scissuram, 25 de mane reintegravit, ut nullum signum scissurae in ea penitus videretur, ut dicit VII pars Legendae 12.

11

Quarto Christus benedictus mira beatum Franciscum agere voluit in arboribus. Nam Senis, in loco antiquo, beatus Franciscus baculum suum in terra de sero infigendo, de mane invenit vegetasse et in arborem pulcherrimam excrevisse; quae 30 usque hodie semper virens, et cum foliis perseverat 13. Reate, dum accessisset ob medelam oculorum, et propter multitudinem populi, quae ad ipsum appropinquantem ad civitatem accedebat, citra per duo miliaria in quadam ecclesia remansit, ubi cum staret, et populus ad ipsum accedens, declinando ad vineam sacerdotis, ipsam quasi totam dissipasset, et hac de causa sacerdos doleret se beatum Franciscum in 35 sua ecclesia recepisse; beatus Franciscus hoe spiritu cernens, sacerdotem praefatum interrogabat dicens: « Quot salmas vini redderet vinea, quando melius fructificaret»? Respondit: « Duodecim ». Tunc dixit ei beatus Franciscus: « Rogo te, pater, ut patienter sustineas me in hac tua ecclesia commorari propter quietem, quam reperio, et per(a) Al Gerchio. (b) As Areno, Edd. Axone, Ed. IIa add. alias Aixno. (c) Horum 4 miraculorum ordinem invertit Al. ponens in fine illa S. Urbani et Interamnis facta. (d) Edd. Interamnis.

[ocr errors]

* Mai. C. 5, n. 42.

[blocks in formation]

5 L. c. 13 n. 7.

[ocr errors]

1 N. 44. 2 Cf. Miscellanea Francescana II, (Foligno 1887), 43; VI, 1895, 7. p. II, et fruct. X p. II. AF IV, 38, 479 s. Mai. c. 8. n. 14. AF IV 512. Leg. Mai. c. 5 n. 10; cf. Fruct. XXII, p. II.

[blocks in formation]

Cf. p.

[ocr errors]

6

44 1. 12-15. 8 Fruct. XI. p. II. AF IV 512. 10 N. 42.

11 Leg. Mai. c. 12 n. 6. AF IV, 477. 13 Fruct. XI p. II, AF IV, 548. Wadding, Annales Ord. Min. ad an. 1216 n. 29; I,

mitte omnibus recipere de uvis quantum volunt. Et ego ex parte Domini nostri Iesu Christi tibi promitto, quod viginti salmas recolliges (a) isto anno de vino». Et sie factum est: nam paucos botrulos sacerdos recolligens et ponens in torculari, tantum divina gratia excreverunt meritis beati Francisci, ut iuxta promissum viginti salmas vini optimi recolligeret 1.

[ocr errors]

5

Quinto concessit Christus beato Francisco facere mira in animalibus. Et primo in minimis, videlicet in formicis. In castro enim Citernae (6) dum vellet praedicare, et cuidam quercui vellet haerere, vidit ipsam plenam formicis; statim mandavit, ut omnes abscederent, quod et factum est: ac populo adstanti mandavit, ut locum formicis recedentibus darent; quod factum est, nec aliqua deinceps ad dictam arborem aliquando est 10 reversa.Secundo in ranis. Cum in quadam Ecclesia beatus Franciscus praedicaret, quae posita erat iuxta quandam aquam, ubi erat multitudo maxima ranarum, adeo clamore suo cracitantes, ut eius praedicationem audiri bono modo non sinerent, eis imperavit silentium, et statim tacuerunt; et tamdiu donec vice alia esset ad dictum locum reversus, ubi cum de silentio tamdiu ab eis servato didicisset, data licentia 15 Deum laudandi eis, illico cantum suum pristinum reassumpserunt. — Tertio in natatilibus. In lacu Reatino sibi piscis magnus et vivus oblatus, ab ipso in aqua iuxta navim positus, ut recederet applaudendo sancto Francisco diu stetit, nec recessit nisi ab eo benedictione accepta et licentia 3. Quarto in brutis animalibus. Immitia animalia ad mansuetudinem deduxit. Lupum (c) ferocissimum apud Eugubium 20 adeo ad mansuetudinem deduxit, ut lupus cum civibus et ovibus velut agnus conversaretur, ut dictum est libro I conformitate X parte II. — Castrum de Graecio (d) a vexatione luporum clementer liberavit, ut dicit VIII pars Legendae 5. - Oves a beato Francisco salutatae iuxta Senas, statim ad ipsum, relinquentes pascua, cucurrerunt una cum agnis ac ad ipsum levantes capita et lumina intendentes sibi ma- 25 gnum applausum fecerunt: de quo fratres et pastores simul sunt admirati". Apud sanctam Mariam de Portiuncula ovem oblatam sibi instruxit taliter, ut cum fratres in Ecclesia cantarent, et ipsa Ecclesiam ingrediens sine alicuius informatione flectebat genua, balatus vocem emittens ante altare Virginis; ac si eam salutare gestiret. Insuper cum corpus Domini in missa elevaretur flexis curvabatur poplitibus, 30 ad venerandum Dominicum corpus omnes indevotos suo exemplo inducens 7. Agnus sibi oblatus in Urbe sic fuit ab ipso nutritus, quod datus dominae lacobae de Septem Soliis, cum ipsa ad Ecclesiam eunte ibat, cum stante stabat, et cum redeunte redibat. Et si quando ipsa domina tempestive ad matutinum non surgeret; ipsam cornibus (e) et balatibus excitabat. Apud Graecium lepusculus sibi vivus praesen- 35 tatus, pluries in terra dimissus (f), semper in sinum beati Francisci saltabat. Sed tandem patris iussu per fratres ad loca solitudinis deductus, abscessit. In insula laci Perusini quidam cuniculus viro Dei oblatus, cum caeteros fugeret, manibus eius in sinu domestica securitate se commisit 10; haec omnia habentur in VIII parte Legendae maioris. Apud castrum Trevii populo in platea congregato, dum beatus

(a) Al om. isto anno - recolligeret. Gerchio, et similiter infra.

[ocr errors]

(d) Al

(b) As Cisterne. (c) Al om. lupum deduxit.
(e) As Edd. corniculis. (f) Edd. cum pluries in terram dimisisset.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

3

caputium abstractum a reliqua parte habitus, ad terrorem aliorum fratrum mandavit iactari in ignem; cum ibidem per spatium fuisset, in nullo est ab igne laesum aut tactum, ut dicit VI pars Legendae. In comitatu Fulginei quidam solitus beatum Franciscum recipere, rogavit eum, ut domum benedicendo cruce signaret; quod 5 et fecit beatus Franciscus. Quae temporis in processu ab hostibus igne vallata, nunquam potuit comburi; sed sola vetustate consumpta est. Secundo in elemento aeris. Aer obscurus, ipso ambulante per paludes Venetiarum cum socio et aliis, factus est clarus eius verbo, ut dictum est supra in primo libro et V pars dicit Legendae. Montis Alvernae confinia a nube obscura et grandinis tempestate post re40 ceptionem stigmatum liberavit, ut dicit XIII pars Legendae. Sic indigenas Castri de Graecio (a) poenitentiam agentes eius suasu, a peste luporum et grandinis tempestate liberavit. In loco de Arone (b) cum esset siccitas et sterilitas maxima, facta praedicatione, cum beatus Franciscus dixisset populo, quod quilibet manibus elevatis diceret unum pater noster et unam ave maria, statim aer dedit pluviam con15 solabilem et terra tantam copiam illo anno frugum, ut dicerent omnes nunquam tam copiosam messem se vidisse. Tertio in elemento aquae. In loco de Trabe Bonantis in Marchia fontem aquae mutavit in vinum . In Eremitorio (c) sancti Urbani signo crucis aquam convertit in vinum optimum. Interampne (d) acetum in vinum commutavit praecipuum; de his dicetur infra conformitate XXII. Aquam de petra 20 bibendam oratione cuidam, cuius vehebatur asello in montibus produxit Alvernae, ut dicit VII pars Legendae 10. Aqua maris immobilis stetit sub navi Gaietae, quamdiu orare placuit et populo praedicare 11. Quarto in elemento terrae. Domum enim cuiusdam medici noviter factam et a summo usque deorsum scissam in civitate Reatina, de sero, ab ipso medico ex beati Francisci capillis positis infra scissuram, 25 de mane reintegravit, ut nullum signum scissurae in ea penitus videretur, ut dicit VII pars Legendae 12.

Quarto Christus benedictus mira beatum Franciscum agere voluit in arboribus. Nam Senis, in loco antiquo, beatus Franciscus baculum suum in terra de sero infigendo, de mane invenit vegetasse et in arborem pulcherrimam excrevisse; quae 30 usque hodie semper virens, et cum foliis perseverat 13. Reate, dum accessisset ob medelam oculorum, et propter multitudinem populi, quae ad ipsum appropinquantem ad civitatem accedebat, citra per duo miliaria in quadam ecclesia remansit, ubi cum staret, et populus ad ipsum accedens, declinando ad vineam sacerdotis, ipsam quasi totam dissipasset, et hac de causa sacerdos doleret se beatum Franciscum in 35 sua ecclesia recepisse; beatus Franciscus hoe spiritu cernens, sacerdotem praefatum interrogabat dicens: « Quot salmas vini redderet vinea, quando melius fructificaret »? Respondit: « Duodecim ». Tune dixit ei beatus Franciscus: «Rogo te, pater, ut patienter sustineas me in hac tua ecclesia commorari propter quietem, quam reperio, et per

(a) Al Gerchio. (b) As Areno, Edd. Axone, Ed. IIa add. alias Aixno. (c) Horum 4 miraculorum ordinem invertit Al. ponens in fine illa S. Urbani et Interamnis facta. (d) Edd. Interamnis. 1 N. 41. 2 Cf. Miscellanea Francescana II, (Foligno 1887), 43; VI, 1895, 7. 3 Fruct. I p. II, et fruct. X p. II. AF IV, 38, Mai. c. 8. n. 14. AF IV 512.

5 L. c. 13 n. 7.

--

479 s. * Mai. c. 5, n. 12.
Cf. p. 44 1. 12-15.

6 Leg.

[ocr errors][merged small]

8 Fruct. XI. p. II. AF IV 512. 10 N. 12. 11 Leg. Mai. c. 12 n. 6. AF IV,

Leg. Mai. c. 5 n. 10; cf. Fruct. XXII, p. II.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

477.

13 Fruct. XI p. II, AF IV, 518. Wadding, Annales Ord. Min. ad an. 1216 n. 29; 1,

« PoprzedniaDalej »