Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ad lethum patefecit iter, nam culpa parentis
Compensata satis, quia plus est vincere morten)
Quam nescisse mori: cœli nunc lætus ab aula
Despicit ætherios axes, et sidera calcat,
Dispositosque vocat ventura in regna nepotes
Quos iterum formavit aquis, iterumque renasci
Æterni docuit dives sapientia Patris.

Te te igitur, Deus alme, precor, qui numine prono
Das sentire animis, et te, charissime Patris
Nate tui, da mellifluum in præcordia verbum
Nostra tuum, et linguas nobis infunde disertas,
Dum teneros formare animos et corda paramus
Ad veræ virtutis iter puerilibus annis.
Inclyta legiferi jam pandito scrinia Mosi,
Quæ sit origo poli, vel quæ primordia mundi,
Arcanamque fidem quid toto excusserit orbe

A Mentibus ambiguis qua vires traxerit aucta
Pestis, et in vitium mores cessere vetusti.
Da, Deus, æternæ describere mystica vitæ,
Da simul et mentem, da congrua tempora menti,
Da studium, tanto ne desit cura labori,
Successumque bonum studii, quodque omnia vota
Jure supercurrit (scribenti candida mens est),
Ne damnes tantum quod nunc reus audeo munus,
Criminibusque meis connive et parce benignus.
Quod si lege metri quidquam peccaverit ordo,
Peccarit sermo improprius, sensusque vacillans,
Hinc nullum fidei subeat mensura periclum.
Per Dominum Christum, qui tecum natus eadem
Majestate viget, pariter qua Spiritus almus
Incomprensa animis seclorum in sæcula vivit.

B

LIBER PRIMUS.

Ante polos, cœlique diem, mundique tenebras, Ante operum formas, et res, et semina rerum, Æternum sine præteriti, sine fine futuri Esse subest cui semper erat Deus unus, apud quem Vivebat genitus Verbum Deus, et simul almus Spiritus, arcani vitalis summa vigoris. Una trium quos concordi substantia nexu Conjungens summa æternum virtute beabat, Regnabatque potens in majestate creandi; Jam res, et causas rerum, casusque futuros, Et facienda videns, gignendaque mente capaci Sæcula dispiciens, et quidquid tempora volvunt Præsens semper habens immensum mole beata Regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat, Virtus trina Deus, qui primum semine nullo Corpora dans rebus, dum res existere cogit, Jam nostrum effecit munus quod solus habebat. Utque istum faceret dives sapientia mundum, Cuncta simul genuit: sed post hæc semina rerum Ornavit superinductis informia formis, Temporaque in seriem bene conditus ordo redegit. Nam non (sacrilegi sensit quod lingua furoris) Casus mentis inops, dum nescia semina volvit, Tam prudens contorsit opus; nec dicere factum Ante ævum fas est, quia tempore nata moventur. Nec porro æternum mundum, superisque coævum Credere fas, stabilem semper tenuisse vigorem : Nam quod corporibus constat, cœpisse fatendum est. Corpus enim quod plaga terit, quod tempora solvunt Atque abolent, ipso qui tendit ultima fine, Principium ostendit ; quod quæ sortita probantur, Aut facta hæc credi par est, aut nata putari. Factum igitur constat mundum, quod quisque suba

Ictus

Annuit, et vero eonvictus dogmate credit,
Concedens fecisse Deum, qui numine Verbi
Et virtute potens, quidquid natura putatur,
Disposuit, jussit, movit, munusque creatum
Succiduis vicibus (semper fugitiva reformans)
Sustinet, ac volucrem retrahens circumrotat orbem.
Qui si cuncta etiam mavult dissolvere raptim,

C

D

Confestim in similes formas redeuntia reddet.
Tanta Patris vis est, et tanta est gloria Verbi.
Ut vero semel attingam primordia rerum,
Excelsi convexa poli, terræque jacentes,
Pars prima est operis : sed terras unda tegebat,
Aeraque in medio sordenti nube madentem,
Et tenebris se vasta nigris velabat abyssus ;
Et sacer extensis impendens spiritus undis,
Altrices animabat aquas, ac semina rerum
Nondum compositis fundenda ad germina terris
Insinuanda dabat; cum lux immissa superne

Emicuit dicente Deo, discretaque nigrum

Umbra peplum retrahens, summo discessit olympo
Tum divina diem appellans prudentia lucem,
Indidit et tenebris obscuræ nomina noctis
Sic facta uda dies de mane ac vespere primo.
Rursus mane novum, primo jam vespere pulso,
Reddita lux fecit, cum se firmissima moles
Fluctibus e mediis concreto corpore cedens
Extulit, ac, late duro solidata rigore,
Divisas suspendit aqua, gelidumque profundum
Axibus objecit calidis, seque æquore septo
Nixa superfudit rebus, quas circite vasto
Contegit æthereum, deducto hinc nomine, cœlum.
Forsitan hic aliquis sic secum errore perito
Disserat, æthereis ne desint pabula flammis,
Et nimius calor ima petens, alimenta sequendo,
Exurat mortale genus, cœlumque coruscum
Non possint terrena pati, subjecta deorsum est
Machina firma poli, quæ dum nos protegit umbra,
Interea super impositis frigescit ab undis.
Numinis at vero divini quærere causas
Mens fuge nostra procul plus sit tibi credere sem-

[per

Posse Deum quidquid fieri non posse putatur,
Et magnum pelagus super astra et sidera ferri,
Ipsorum ratione proba qui credere nolunt,
Et mundum pendere volunt, quem conditor ipse
Gestet, et immenso constantem pondere volvat.
Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus,
Cum Deus, impulsis reliqui jam gurgitis undis,

Aeriis magnum spatiis patefecit inane :
Arida tunc primum mundi pars ima retectam
Ostendit faciem, tremefactaque numine Verbi
Cærula nudatas cinxerunt æquora terras.
Quas vario raptim jussas fructescere fetu,
Luxuriosa nova texerunt germina limo.
Et rudis et tenero prorumpens cespite lartis
Jactavit se silva comis, speciemque secundum
Edidit una suam quæque arbor et herba virescens
Et fructum et semen vestitaque gramine terra est.
Jam tribus exactis, motu succensa citato,
In flammas ignisque globum se cogere jussa est
Solis prima dies, fundataque semina lucis
Puniceos roseo sparserunt fomite crines :
Lunaque noctis honor, quæs to lumine fulgens,
Inferiore via soli subjecta pependit,

A quo susceptos radios percussa refudit.
Astraque distinctis cœlum pingentia zonis,
Floribus æthereis varios vibrare colores,
Et magis ornatis se resplendere tenebris,
Cærula nox stupuit, rutilis dum spicula flammis
Fusca micant, urgentque alacres nova si.lera jactus,
Quæ solare jubar radiis obducit apertis,
Tempora quadrifidi mensurans quattuor anni.
Sol quoque, cum cursus Lunae sit menstruus, uno
Contentus cursu revolutum conficit annum,
Artificemque sacrum mira compage fatetur.

Quinta dies movit spirantia corpora ponto,
Quæ liquor humectans genuit, sparsitque profundum
Delicias pelagi, vario quas germine miris
Formavit natura modis, educere jussa
E toto partes formasque ex corpore inani.
Quin etiam in brutas animam dedit ire figuras,
Quæque salis tumidi squallentia gurgite terga
Cete vasta levant, molli differta sagina,
Edidit, et qui horum conservat corpora, nostris
Corporibus nocet ipse liquor, genitalis alumnus
Discibus, ipsa etiam terræ qui germina nutrit.
Hinc volueres quoque molle genus traxere vigorem,
Nam liquidas dum format aquas, immissaque pou-
[tum

Vita subit, fervent multo tumida æquora partu :
Nec satis est pisces genus omne exsurgere, quodque
Squammea turba salo summas evadit in undas,
Ni volitans in aquis sensim natet æthere puro,
Æthereos volucris contingere docta recessus.
Ergo materies avibusque et piscibus una est.
Jam bis terna dies claro radiabat olympo,
Tertia post calidi genitalia munera salis :
Jamque tepens tellus gravidos laxaverat artus,
Cum majora agitans jussit Deus edere terram
Omne animal, vegetat ratio quod sola movendi :
Cui servire datum quo rerum postulat usus.
Nec mora prorumpunt fetis vitalia terris
Pignora, queque sui generis sortita figuras.
Hic mihi jam fas sit quædam perstringere, quædam
Sollicito trepidum penitus transmittere cursu,
Mutata quædam serie transmissa referre.

Postquam cuncta datus generatim protulit ordo,
Veris plena bonis, et multa dote referta,

A Quæ Deus in longam seriem mansura foveret,
Auctori perbella suo tum machina visa est.
Sed quid id est, quod mundus erat, quod sidera, et
[ortus,

Ætheraque et vitreum pelagus, terræque virentes,
Ni spectator adest, tantæ quem gloria molis
Impleat, atque oculis avidum per singula ducat?
Quorsum tam lati fines possessioque ampla,
Si rerum possessor abest? Hæc rector olympi
Secum animo versans, et Verbi pondere librans,
Stat data summa operi, bona sunt quæcunque crea-
[vit.

Nunc hominem faciamus, ait, qui regnet in orbe
Et sit imago Dei : similem decet esse creanti,
Liber ad arbitrium, fruitur qui mente creatis.
B Dixerat hæc, et factus homo est, seu corpore toto,
Sive anima ac specie, forsan quo more futura,
Quo facienda facit, quo factum semper habebat,
Et si præteritum jam nondum accesserat ævum.
Ergo hunc præpositum rebus, cum conjuge jussit
Crescere per sobolem, terrasque replere vacantes.
Tum natura semel rebus concessa creatis,
Præsertim quas vita movens animare videtur,
Multiplicat quæcunque suis primum edita formis.
Septima lux magnum ut vidit cessasse Parentem,
Sed generum tantum numeros desiisse creare,
Et requiem tenuisse suam, tum jure sacrata est
Perfectum quæ vidit opus namque hoe quoque ple
[num est
Virtutis, cessasse Deum, posuisse labores.
C Nam genitus formam Patris quam dextra pararet,
Bis ternis Dominum satis est patrasse diebus.
Septima lux docuit venerandæ exempla quietis,
Quam cœlesti omnes sperare jubemur in aula,
Si modo non desint operum bona facta piorum.
Hæc quoque lux illam signat, quæ tartara Christus
Solvit, et evicto reditum patefecit Averno :
Dum patriam ille semel victor rediturus in aulam,
Jamque malorum expers, humana in carne quiescit.
Sic cessare Deus, sic otia sumere novit,

Plus ut agat cessans, pariter sine fine quiescens.
Ac sine fine operans, seriemque et tempora misceną
Cessando consummat opus quodcunque crearat.
Sed qualem, qualique Deus formaverit Adam
Materia, hic paucis cum Mose resumere fas est.
D Primus enim meritis, postremus in ordine toto
Factus homo, ut sese rebus præstare creatis
Nosset, et hinc laudes Domino persolveret æquas.
Ergo hominem factura Dei manus optima Summi,
Tractatu facilem ac bene gnarum cedere limum,
Et flexum formamque sequi qua ducitur arte,
Sumit, et humanam qualem jam mente gerebat
Explicat in speciem, tum flatu immissa vaporo
Vita rigavit humum : tellus mollita liquore,
Vertitur in carnem, et sanguis qui lubricus humor
Distendit molles per nota foramina venas.
Tunc mentis jam plenus homo, tellure relicta,
Exilit, ac Dominum prudens rationis adorat.
Haud aliter bustis mandata resurgere apertis
Corpora, cum Christi cœlo delapsa patenti

Majestas gravida reserabit viscera terræ,
Exilient, Dominumque colent terræque polique.
Nam quod non habuit cum sic e pulvere vili
Humanum in formam compactum est corpus hono-
[ram,
Perfacile est rursum integrum ut de pulvere reddat,
Quod jam habuit multos cælatum terra per annos.
Sic ex antiquis prodibunt jussa sepulcris
Corpora quæque suas rursum assumentia partes.
Sic nil præteriti est quod non sit forma futuri.
Sed jam hominis tempus, sedem atque habitacula
[primi

Pandere, ubi toto acceptum pro semine vulnus.
Eoos aperit felix qua terra recessus
Editiore globo, nemoris paradisus amœni
Panditur, et teretis distinguitur ordine silvæ.
Hic ubi jam spatiis limes discernitur æquis
Solis, et æternum paribus ver temperat horis.
Illic quæque suis dives stat fructibus arbor,
Pomaque succiduis pelluntur mitia pomis :
Que jucunda epulis, et miri plena vigoris,
Membra animosque fovent, pascuntque sapore et
[odore.

Sidereos hic terra vibrat distincta colores,
Semper flore novo frondens, fructuque recenti.
Hic fragiles solvunt calamos, animata vigore
Muneris ambrosii, spirantia cinnama odores.
Sed nec quod Medus redolet, vel crine soluto
Fragrat Achæmenius, quod molli dives amomo
Assyrius, messisque rubens Mareotica nardo,
Quod Tartessiaci frutices, quod virga Sabæi,
Quodque Palestinus lacero flet vulnere ramus,
Omnia certatim hunc congesta putabis in hortum.
Namque huc cuncta Deus pariter, quæ singula certis
Accepit natura locis, conferta regessit :
Motaque dum leni vibrat nemus aura meatu,
Unum ex diverso nectar permiscet odore,
Fitque novum munus, sibi nulla quod asserat arbor.
Quaque tremens blando sensim jactata fragore,
Commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta
Hymnum silva Deo, modulataque sibilat aura
Carmina, nec vacuus vanum quatit aera motus.
Quippe apud auctorem, qui totum mole sub una,
Res rebus nectens, alterna lege retentat,
Nil temere fieri vel frustra credere par est.
Quin etiam speciosa, nemus, silvæque coruscæ,
Argumenta operum sunt, et plantaria rerum.
Nec dubium primi quin delicta ante parentis,
Hic sua fixissent pariter tentoria secum,
Gloria, simplicitas, studium, sapientia, veri
Diva tenax, prudentia, gratia, honorque, salusque,
Præclarique animæ affectus, atque inclyta virtus,
Et quidquid pulchrum orbis habet quid denique
[paucis

Enumerare velim quam plurima munera verbis ?
Jam satis hoc fidei est, læto quod semine surgens
Hlinc arbor vitæ, celsis petit aera pomis :
Illinc diverso nocitura peritia fructu,
Notitiam rerum suspendit ab arbore legis.

Ad gremium sacri nemoris, quod silva coronat,

A Fons scatet, et diti prolem virtute maritat,
Quadrifido tumidum lætus caput amne resolvens,
Ditior Oceano; jugi nam gurgite pronus

Ille suos donat latices, iste accipit omnes,
Nec turget tamen; at minor est, qui crescere lantis
Fluctibus infusis, quam qui decrescere nescit
Amnibus effusis: quorum primo ordine Phison
Prosilit exsultans, fontis pars quarta beati,
Edens naturæ quas dat prudentia dotes,
Gangetisque replet populos, atque Indica regna
Distendit limo, terrasque et semina volvens
Quæ facit arva serit, nudis qua squallet arenis
Aurea fulgentis inter ramenta metalli.
Hic ubi fulmineo rutilans carbunculus igne,
Ac viridi radiat fulgescens luce smaragdus.
B Nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis
Niliacas attollit aquas, arsuraque late
Diluvio tegit arva pio, cœloque repugnans
Temperat Æthiopum stagnis refluentibus undas.
Tertius hinc rapido percurrens gurgite Tigris
It comes Euphrati juncta quos mole ruentes
Tellus victa cavo sorbet patefacta baratro,
Donec in Armeniæ saltus ac Medica Tempe,
Quos non sustinuit, nec jam capit, evomat amnes
Sed Tigris, nigro tanquam indignatus Averno,
Prosilit æthereas motu majore sub auras,
Et rursum spelæa subit, mersusque cavernis
Intus agit fremitus, et fortior obice factus
Multiplicatur aquis, atroque citatior antro
Exit, et Assyrios celeri secat agmine campos.
C Justior Euphrates, diti qui gurgite largus
Irrigat arentes subjectæ Persidis agros,
Mollibus elicitus rivis, atque omnibus æque
Servit, et humanos totum se præbet in usus :
Donec siccus aquis, nomen quoque prodigus ipsum
Consummat terris, pelagi quod debuit undis.

D

310

Hæc igitur cuncto naturæ ditia fetu
Imperia, et tanta virtutum dote refertæ
Delicia, prima est hominis possessio primi :
In quam deductus, vita exsultare perenni
Accola jussus erat, tales ergo ille locatus
Inter delicias et longe pinguia Tempe,
Dum fit adhuc dignus, discitque labore mereri,
Expers moerorum, curæque ignarus agebat.
Tantum apud auctorem est, meriti pro nomine
[summi,
Nondum aliquid meruisse mali. Quantum ergo puta-
[mus,

[blocks in formation]

Mortalem Deus in primævo tempore fecit
Primum hominem, quin ille sibi mortem attulit ul-

[tro.

A Irruit, et tanto penetravit in osse calore,
Ut jam scire daret, quod conjunx esset, et uxor,
Quid dulces nati, postponendique parentes
Conjugibus, quid nam una ambos in carne manere,
Eternam pariter vitam ducentibus esset.

Porro dum mundi vitiis et labe carebant
Divinis vigeri animis, nullius egeni,

Cum penes hos esset mundi substantia, et omnes
Quas dabat orbis opes, nec prorsum obnoxia mor-

[bis

Corpora gestabant, non hos cogebat ad esum
Pausæ ignara fames: qui si mandata supremi
Servassent integra Dei, crudelia mortis
Imperia, et diros nescissent usque dolores.
Callidus at serpens Domini perfringere legem,
B Talibus incautam persuasit fraudibus.Evam :
O vitæ melioris inops, rerumque bonarum
Gens ignara hominum; neque enim bona nosse pu-
[tandus

Namque et in hoc est magna Dei indulgentia summi :
Dum quod non meritis, sed tantum sponte benigna
Largitur famulis, nostri cupit esse laboris,
Et se quod donat mavult debere videri.
At tu quem sacri nectit custodia juris,
Ne querere angustis quod clausa licentia metis
Parte sit orba sui : nil hac tibi lege recisum est.
Ante potestatem tantum terræque marisque
Nactus eras, nunc jam regni vitæque perennis,
Porro et mortis habes: tunc ut sibi cuncta pare.stem
Indulsisse pium rudis incola crederet orbis,
Omne animal, quod jam tellus dare jussa crearat,
Effundens tacito vernans e corpore semen,
Jussit adesse Deus, proprioque obedire tyranno ;
Scilicet ut cunctis bene congrua nomina rebus
Inderet, atque suo factum unumquodque vocaret
Nomine, natura quod natum est suapte moveri.
Nec mora, viventum parendi haud nescia, sistit,
Omne genus natura Deo, quacunque vocantur
Mundi parte novi coeunt animalia in ipso
Temporis articulo modici, sive illa fuissent
Molli lenta gradu, aut rapido promptissima cursu,
Inpete vel subito consueta per aera labi,
Aut innare undis, aut pondere lubrica ferri.
His Deus omnipotens Adam præsente vocatis,
Unumquodque suo donavit munere largus,
Armavitque manu, cornu, pede, dente, veneno,
Atque aliis, quibus artis inops animique minoris
Et ratione carens animal se protegal, et se
Servet ab adversis rebus: sed nullum animantum
Equa homini specie vultuque habituque vigebat.
Ast homini prope divinos addebat honores,
Totque inter duplici vitam illustrantia sexu
Impar solus erat, dudum qui conjugis aptam
In se materiem gignendæ ignarus habebat.

Ergo opus aggreditur notum Deus, ictaque raptim
Corda viri tanto dissolvit languida somno,
Mentis ut experti costam subduceret unam,
Inde caro fit jussa sequi: nam sponte recedens
Pellis, iter planum costæ præbebat eunti,
Illæsis prorsum membris, et corpore sano.
Quæ varios operante Deo digesta per artus,
Accepit formam, calidisque animata medullis
Versa in opus vitæ est, sexu jam grata secundo.
Sic permissa suo formata est Eva marito.
Hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem
Quæsitis animum vanis torquere, nec isthic
Querere cur hominis confecta est femina membris,

4027

the apostray the

Qui prava ignorans, etiam distinguere nescit
Quo diversa bonis inter se limite distent.
Atque ideo augustos homini fas carpere fructus
Noluit esse Deus, ne mentis nube remota
Immittant in cœlum oculos, atque optima noscant,
Sintque deis similes. Hic nunc excurrerere paulum
Fas fuat, et turpes veterum deflere ruinas.

Ah! nimium miseri gentiles, quos furor egit
In varios ritus, cognomina multa deorum
Fingere, pluralemque Deo vocem addere soli.
Serpentis primam hanc sonuit vox impia diři,
C Qui mortis tum causa fuit, nam credula postquam
Rupit sacrilegis præscriptuin morsibus Eva,
Experti jam docta mali, consortia culpa
Quærit, et incautum fraudis male gnara maritum
Qua periit prior arte petet; sic, hoste subactus
A gemino, cedit sceleri miserabilis Adam,
Pomaque degustat sacri plenissima succi,
Sed quia legis in his suberant præscripta severæ,
Plus quam vipereo mortem allatura veneno.
Ut primum illicito, violarunt ora sapore,
Confestim sensere nefas, facinusque peractum
Crevit, et ignaro percussit pectora sensu.
Hinc timor, inde pudor, sumpserunt primitus ortum.
Nam dum corda homines celsarum conscia rerum,
Et cœlo tantum rectoque intenta gerentes
D Pectora ad excelsum ferrent conversa parentem,
Dum secretorum miracula divinorum,

make Claro incorporeæ mentis splendore notarent,

rom

Cum jam a principio molli de pulvere fingi
Posset, et ex nihilo, causas desiste latentes
Scrutari quamquam, si conjectare licebit,
Ex homine effecta est mulier, cognatio quædam
Mutuum et alternum inter se ut misceret amorem,
Semet in alternis cogens agnoscere membris.
Hinc Evam partem esse sui, mox protinus Adam
Sensit ut exsultans tetigit nova gratia mentem,
Mentis et affectus in viscera nota receptus

[ocr errors]

Nondum contigerat membrorum cura suorum.
Quos ubi deseruit vitæ vigor ille perennis,
Jam morte affectos, demum frigusque calorque
Aeria subiere vices, ac vestis egenos
Se primum sensere homines, sexuque latenter
Erubuere suo, taciti miserabile questi.
Idcirco umbrosa e foliis nova tegmina fici
Decerptis texunt, post culpam, mente receptum.
Corpore velato denudatura pudorem.
Nec satis, ignorant quid agant, qua crimen inustum
Seque ipsos fugiant cuperent, si forte pateret,
Condere se barathro, usque adeo contermina pœnæ

470

430

[blocks in formation]

Culpa sum est, ut jam miseros mortale paventes
Mortis imago juvet; silvas umbrosaque lustra
Qbtendunt, vanis solatia falsa tenebris.

Nam quo te timidum fas est subducere corpus ?
Tete, inquam, quæ vox vili de pulvere fecit,
Virtus viva Patris, mundi occultissima, præsens
Implet, et in penitos exit diffusa recessus.
Tune potes Dominum fugiens evadere, tu ne
Omnia cernentem sperasti posse latere,
Ut vastis jaceas tenebris? celabere nunquam.
Ergo ubi peccati genitus pudor attigit Adam
Quærentem latebras, mox audiit: Heus! ubi es, Adam?
Quid vero est quod te quærit Deus, inscius an ne id
Forte rogat? cui te Domino subducere summo
Nec mors ipsa potest, fragili quam mente subisti,
Cur ubi sis quærit, nisi quod te morte doloris
Lapsum sponte tua secum non esse fatetur,/
Et cœlo cecidisse sacro; sed sancta parentis
Desperare vetat pietas, clementia cujus

(Fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse)
Justitiam excedit; nec tam me voce severa
Corripiens, ubi sis, trepido quid pectore quæras,
Terret, quam recreat quod adhuc post crimina lap-
[sum
Immersumque metu, latebris ac pene sepultum,
Evocat et revocat ne vero exempla petantur
Longius, ostendit culpæ donatio mitem.
Postquam excussa reos manifestat causa parentes,
Incepere Deo cœlum, mare, terra, loquente
Contremere, et vastos concussa aperire recessus.
Dumque reos punit sententia, tartara condit.
Quandoquidem nostris visum est decedere jussis,
Jam mihi justa novos feriet censura noeentes.

Principio inter totius viventia mundi

Tu maledictus eris, et pejor quam tegis intus
Invida mens coluber, qui cœlum intrare creatos
Dejecisti homines, vetitasque attingere fruges
Fraude tua impulsis præduræ mortis origo es.
Ergo ut digna nefas pœnæ mensura sequatur,
Ex quo hominem terræ immersti, tu stratus iniquo
Membra solo, duram sulcabis pectore terram.
Et vetitos tentare cibos quia feceris, hinc jam
Vilis semper edes squalentia viscera terræ.
Et quia te digna placuit tibi primus ut esses
Inventor mortis pœna moriere perenni,
Humanique odium generis specialiter in te
Ac genus omne tuum bello experiere potenti.
Perpetuumque tui, mors ut tibi longa, timorem
Esse dabo; pedibus repes, et pectore prono;

A Teque tuo mulier perimet cum semine, cujus
Callidus extremis tantum insidiabere plantis,
Ut trepidans etiam capiti vestigia figat.

Dixit, et exsanguem sic est exorsus in Evam
Et tu quæ, minimo solam te perdere fructu
Non contenta, virum similes temeraria in ausus
Traxisti, instar eris famulæ, subjectaque duros,
Arbitrium sensura viri, patiere labores.
Casibus et vero (inceptum quoniam prior ausa es
Multiplicare nefas) semper versabere multis.
Tum pariens crebris adeo torquebere natis,
Ut quos mortales faciet tua culpa creari,
Mortis nonnunquam laceræ sint causa parentí,

918

Tu quoque cui monitus nostros et prima salutis
Vincula femineis postponere fraudibus auso
B Sponte mori placuit, talem reus excipe sortem,
Criminibus tellus, quam tu sulcabis aratro,
Sit maledicta tuis, spinas tribulosque minaces
Culta ferat, fallatque tuum spes improba votum.
Nec tibi terra fidem servet tu vivere lætus
His in deliciis, et cunctis vivere sæclis
Sponte recusasti; duro nunc vive labore,
Perpetuum quoque vive miser, dum lenta senectus
In terram te restituat terræque recondat.
Dixit, et ignaros ne cœli injuria lædat,
Veste tegit pecudum miserans, vitamque tueri
Edocet ; et ne iterum similes exiret in ausus,
Infaustum mortis formidine percutit Adam.

At ne perpetuam vitali ex arbore vitam
Protraherent, miserosque reos graviora manerent
C Supplicia, in tantis niliium diuturna periclis
Tempora ducentes, dirisque obnoxia pœnis
Continuo sacris jussos decedere lucis
Expellunt venti, nemoris quos silva profundi.
Concitat, atque illos libranti turbine nexos
Aura vehens, sacra paradisi ab sede repellit.
Ergo hinc ejecti juvenes, terrisque relati,
Perdita dimissi suspirant gaudia luci,
Expertes tanti spatii, expertesqué pericli,
Sed non expertes, agitat qui corda, doloris.
Quo ruerint, quid perdiderint, quæ vita sequatur,
Quæ fuerint tacita tristes in mente volutant.
Porro etiam quid se supremo in fine futurum est,
Hærent solliciti : sibi num graviora supersint,
Nullane spes superet miseris, num morte perenni
D Perdant quod superest; an cum via mortis amaræ
Per lignum ingruerit mundo populisque futuris,
Possit adhuc aliquod per lignum vita redire.

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arcanam seriem, primordia mundi,
Ut sincera fides docuit, sine fraude cucurri,
Dum dignis letho vitiis terrena carerent :
Nunc hominum mores, et jam mortalia versu
Aggresso, omnipotens vires Deus adde poetæ.
Postquam sacratis decedere jussus uterque
Sedibus ac regnis genitalia contigit arva,

Inque sua stetit exsul humo, mirabile quali
Ore rudes stupeant tam barbara rura coloni,
Quæ non frugifera distinctaque arbore vernant.
Nec species placet ulla soli, nam mixta coacto
Pondere congeries confusa mole locatur.
Ardua caute rigent, silvis depressa laborant
Plana, carentque herbis, horrescunt edita dumis

72

« PoprzedniaDalej »