Obrazy na stronie
PDF
ePub

pro uobis stantem in medium adduco. Inquit iste A Ipse quoque Vigilantius omnino mentis expers fuisset, Natal.

:

Clara coronantur densis altaria lychnis,
Lumina ceratis adolentur odora papyris,

Nocte dieque micant. Sic nox, splendorque diei
Fulget, et ipsa dies cœlesti illustris honore
Plus micat innumeris lucem geminata lucernis.
Nihil clarius occurrit. Sed et Nat. xi sic ait:
His scyphulis incerta relucent

Lumina, cum fert festa dies.

Et infra scyphuli meminit ad continuum luminis usum destinati:

Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum, qui et noctu diuque lucebat, quemque importuno sibi lumine micantem fur extinxit. Distinguendum itaque reor inter sacras antiquorum lucernas eo pacto quo inter ævi nostri lampades ac lumina distinguitur. Alia enim lumina nocturno tempori, alia diurno inserviebant; omnia tamen in templi cultum excogitata. Quæ lampas modo dicebatur relucere, B quum ferebat festa dies, noctu hoc munere carebat. Audi subsequentes versus :

Tunc vero sine usu

Luminis ad speciem tantum suspensa manebat. Superius vero alias descripserat lucernas nocti illustrande destinatas. At Ottius lucernas hasce nocturnas necessitati sacra facientium adscribit, non ecclesie cultui. Hallucinatur Calvinista, quandoquidem quum latro hic ad furta accessit, lampas illa nullis tum sacris peragendis lumen præbebat; quin expresse illam quavis nocte, imo per totam noctem, lucere consuevisse dignoscimus; ait enim de scypho loquens :

Hunc importuno sibi lumine prædo micantem

Protinus exstinguit, namque id quoque noverat idem Sepe solere mori, cum stuppa perarida longam Conderet in noctem consumto lumen olivo. Igitur in pium religionis sacræque ædis cultum noctu non minus quam interdiu lampades adhiberi solebant. Quo sane expressius nihil reperiri potest. Addam etiam Venantii Fortunati, qui uno post Paulinum seculo floruit, testimonium. Describit ille lib. v, carm. 5, diem festum Ascensionis, populorumque ad ecclesiam concursum, et ait :

C

si quum nusquam id moris comperiisset, adhuc in-
flatis buccis hæc protulisset: Videmus moles cereorum
sole fulgente accendi. S. Cyrillus Hieros. Hieronymo
antiquior in præf. ad Catecheses, et alibi, S. Greg.
Nazianz. Hieronymo coævus in orat. 40 aliique te-
stantur in baptismate conficiendo luminaria incendi
solita. Igitur diurnus cereorum usus negari non po-
terat. Causa itaque cur incenderentur Vigilantium
ad calumniam catholicis infligendam moverat; arbi-
trabatur enim id a religiosis populis fieri, quasi mar-
tyres aliqua illustratione et lumine crederentur egere,
ut beati essent. Non vendo conjecturam meam, sed
ipsam Vigilantii calumniam. Sunt ejusdem hæretici
verba: Magnum honorem præbent hujusmodi homines
beatissimis martyribus, quos putant de vilissimis cereo-
lis illustrandos, quos Agnus, qui est in medio throni
cum omni fulgore majestatis suæ illustrat. Respondet
ergo Hieronymus, non clara luce accendi cereos ab
hominibus hac ratione adductis, sed ad lætitiæ signum,
ut infra evangelicis exemplis probat; neque sub hac
prava opinione nocturno tempore solere luminaria
incendi, sed ut noctis tenebræ hoc solatio temperen-
tur, ne cæci cum Vigilantio in tenebris dormiant.
Tum subsequitur: ac si qui forent inter seculares
homines, feminasque religiosas, qui hoc facerent sub
ea ratione quæ Vigilantio in mentem venerat, eos
excusat, et zelo Dei ac sine crimine id peractum
evincit. Si faciunt, ait, quid inde perdis? Causabantur
quondam et apostoli, quod periret unguentum, sed Do-
mini voce correpti suni; neque enim Christus indigebat
unguento, nec martyres lumine cereorum. En iterum
Vigilantii mens expressa. Credebat ille cereos ideo
incendi a fidelibus, quia lumine illo martyres indige-
rent, et hinc illum Hieronymus prolato exemplo incre-
pat. Si Christus, cui unguenti nulla erat necessitas, fe-
minam ungentem laudavit, cur et nos Christianum non
commendemus, qui martyribus lumine haudquaquam
837 egentibus cereos accendit? At secundum scien
tiam non faciunt. Illud verum omne; neque enim
sanctorum beatitati quidquam confert terrenum lu-
men. Sed quid inde? Fides accendentibus prodest.
Quicumque, ait infra egregius doctor, accendunt ce-
reos, secundum fidem suam hubent mercedem, dicente
Apostolo Unusquisque in suo sensu abundat. Idolola-
tras appellas hujusmodi homines? Idem etiam in epist.
ad Riparium dixerat: Accensine ante tumulos marty-
rum cerei idololatriæ insignia sunt? Pergit porro Ot-
tius, et hæc Lactantii verba lib. vi, cap. 2. laudat .
Num igitur mentis suæ compos putandus est, qui au-
Ictori et datori luminis candelas ac cereorum lumen
offert pro munere? aitque ita papistis displicuisse, ut
hanc propositionem inter Lactantii errores numera-
rint, causamque gentilium contra doctorem Christia-
num defendant. Sunt illustres calumniæ ignaro in
nos brachio intorte. Nemo inter ipsos heterodoxos
habetur qui plures in Lactantio nævos non agnos-
cat. Qui graviores lapsus est in errores, in minorem
hunc ruere potuit. Sed neque censura hic dignus La-
ctantius, ut mecum omnes consentient catholici,
quin potius ejus censores castigandi. Agit ille in eth-
nicos, eorumque cæcitatem validis excipit argumen-
tis; ea enim ducti Deo tamquam in caligine sito lu-
minibusque indigenti cereorum lumen offerebant.
En aperta Lactantii verba: Mactant igitur opimas ac
pingues hostias Deo quasi esurienti; profundunt vina
tamquam sitienti; accendunt lumina velut in tenebris
agenti. Id etiam aliis inculcat, quæ apud eumdem vi-
dere licet. Si a quibusdam e nostris hic Firmianus
carpitur, hic ipsi censura se exhibent dignos, ut in
aliis non paucis se exhibuere testimonio Possevini.
Non diffiteor tamen hinc alicui hæretico ansam præ-
beri posse catholicum cereorum usum impetendi.
Sed videant illi an eisdem in nos mucronibus pugnent
quibus in gentiles ferebatur Lactantius. Nos Deo, lu-
minum patri, lumina offerimus honoris gratia, non
ut ab ejus oculis caliginem depellamus. Hoc in La-
ctantio potius excusandum quam arguendum, qui

Undique rapta manu lux cerea provocat astra, Credas ut stellis ire trabendo comas. Lacteus bine vesti color est, hinc lampade fulgor Ducitur, et vario lumine picta dies. Inter candelabros radiabat et ipse sacerdos. Nunc armis Baronii rem agam. Laudat ille Epiphanii epistolam ad Johannem Hierosol. 836 episc. ubi ait: Quum venissem in villam quæ dicitur Arablatha, vidissemque præteriens ibi lucernam ardentem, interrogassemque quis locus esset, didicissemque esse erclesiam, etc. Accidit id quidem, ut ait Baronius, interdiu, nam noctu non mirum multas vidisse ubique lucernas. Constat autem ex pluribus antiquis Patribus cereos laudabili usu in templis comburi solitos, quod probare supervacuumn foret. Repetit tamen Ottius Hiero- D nymi autoritatem ab Annalium parente satis ibidem explicatam, atque hic integram victoria spem sistit. Inquit S. doctor advers. Vigilant. Cereos non clara luce accendimus, sicut frustra calumniaris, sed ut no clis tenebras hoc solatio temperemus, et vigilemus ad lumen, ne cæci tecum dormiamus in tenebris. Quod si aliqui, propter imperitiam et simplicitatem secularium hominum, vel certe religiosarum feminarum, de quibus vere possumus dicere: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Hoc pro honore martyrum faciunt, quid inde perdis? Verum hic animadvertendum negare Hieronymum non potuisse diurnam cereorum accensionem, quum id et in Occidente et Hierosolymis in usu fuisse supra exploratum effecerimus, et ipse ibidem hæc habet: Per totas Orientis ecclesias, quando legendum est evangelium, accenduntur luminaria jam sole rutilante, non utique ad fugandas tenebrus, sed ad signum lætitiæ demonstrandum. PATROL. LXI.

26

nondum solidis fidei rudimentis imbutus, in arenam A contra ethnicos descendit; cui nil pensi fuit religioni sacræ patrocinium parare, dum ejus adversarios profligaret. Utinam, de illo ait ad Paulinum nostrum Hieronymus scribens ep. 13, tam nostra confirmare potuisset, quam facile aliena destruxit. Perverse igitur asserit Ottius nos contra doctorem Christianum causam gentilium suscepisse. Neque minus sobrie litem nobis intentat, quia de idololatris ac Hebræis in catholicam Ecclesiam cereorem usum derivemus. Plura sunt quæ ex ethnicis, Judæisque ad nos fuere translata, neque tamen ipsis acatholicis stomachum movent, sed venerationem quam maximam incutiunt. Cur ergo nos hic arguendos arripiunt? Nimirum illis ego Hieronymum objiciam de proposito cereorum usu ita loquentem: Non diffiteor, omnes nos, qui in Christo credimus, de errore idololatria venisse; non enim nascimur, sed renascimur Christiani. Et quia quondam colebamus idola, num colere Deum non debemus, ne simili eum videamur cum idolis honore vene

rari? Illud fiebat idolis, et idcirco detestandum est; hoc fit martyribus, et idcirco recipiendum est. Augustinus quoque lib. xxi contra Faust., cap. 10, hujusmodi

B

verbis hæreticorum oppositionem occupat, de paganorum Judæorumque sacrificiis 838 loquens : Tantum, ait, interest inter sacrificia paganorum et Hebræorum, quantum inter imitationem errantem, et præfigurationem prænuntiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel detestanda virginitas est sanctimonialium, quia et Vestales virgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium: quia sicut inter illas virginitates multum distat, quamvis nihil aliud distet nisi quæ cui voveatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebræorum multum distat eo ipso quod hoc solum distat, quæ cui sint immolata et oblata; illa scilicet superba impietati dæmoniorum, illa vero uni Deo, etc. Quid itaque, Magliabechi celeberrime, ad ista obmurmurabunt hæretici? Audiere veterum testimonia diurnum cereorum usum asserentia; Paulinum nostrum audiunt, quo nemo melius adversus illos hoc in proposito certat. Si tot sanctos in prævaricatorum album conjiciendos arbitrantur, hoc illorum eruditioni, quum majora etiam audeant, integrum relinquamus.

Vale.

DISSERTATIO DECIMA SEPTIMA.

GELLULA DE MULTIS, ETG., NAT. XI.

AD SANGTI PAULINI VERSUM De veterum Christianorum sepulchris. Ad clarissimum doctissimumque virum Joannem Ciampinum Romanum, magistrum brevium gratiæ, litterarum apostolicarum majorem abbreviatorem, et in utraque signatura referendarium.

Emersit apud nonullos opinio, Ciampine vir eruditissime, scilicet priscis temporibus haudquaquam licuisse in sacris ædibus fidelium Christianorum eorpora tumulare, quia quibusdam imperatorum edietis id interdictum deprehenditur. Hinc egregius scriptor Cabassutius ad can. 6 concilii Namnetensis: Serius, ait, in usum ecclesiarum receptum fuit, ut fidelium ca- C davera intra templorum ambitum sepelirentur. Tum Gregorii Magni temporibus hanc invaluisse consuetudinem concedit, quippe quæ ex ejus dialogis evidenter eruntur. Laudantur in hanc rem can. 36 concilii Bracarensis primi, ubi intra basilicas sepeliri Fidelium cadavera prohibentur, et can. 17 concilii Triburiensis anno 893 coacti, illud idem interdicens. Pro his etiam militant lex 2 de sacrosan. Eccles., in qua sic legitur: Nemo apostolorum vel martyrum sedem humanis corporibus existimet concessam, et lex ult. cod. Theod. de Sepulcr. viol. his expressa verbis : Μηδεὶς ἐν ἐκκλησία ταπτέτο νεκρόν, Nemo in ecclesia sepeliat mortuum. Kepperus heterodoxus homo in Polit. Eccles. lib. 1, cap. 15, postquam similes protulit auctoritates, in hanc mirabilem sententiam descendit: Postquam vero, crescente superstitione, sacra pro defunctis sub Gregorio Magno fieri cœperunt, tunc etiam cœmeteria templis vicina fecerunt monachi et sacrificuli, 839 ut sacra illa facilius obire et quæstum majorem facere possent. Est hæc et plurium novatorum invidiosa de nobis opinio. Verum aperte nimis hune hæreticum ejusque asseclas falli, simulque apud veteres in usu fuisse, ac non sine laude peractum, ut in sacris ædibus fidelium cadavera humarentur, solįdis evincere testimoniis post eruditissimum Spondanum nitar, quibus præsentium temporum morem cuin antiquis consentire penitus ostendam. Sunt Paulini

versus :

Cellula de multis, quæ per latera undique magnis
Adpositæ tectis præbent secura sepultis
Hospitia.

Hæ profecto cellule in ipsa fuere basilica, ejusque
partem constituebant; dixerat enim Paulinus, furem
clausis basilicæ foribus inclusum, iisque reclusis mane
fugam arripuisse :

Harum una fur abditur, atque ubi mane Claustra patere videt, reserata prosilit aula.

D

Nihil vero aliud mihi videntur quam eædem quas nos Italico sermone vocamus cappelle. Quod et ex ejusdem Paulini ad Severum epistola 12 manifeste iterum probo. Totum, inquit ille, extra concham basilica spatium alto et lacunato culmine geminis utrimque porticibus dilatatur, quibus duplex per singulos arcus columnarum ordo dirigitur. Cubicula (en tibi cappella præfatæ) intra porticus quaterna longis basilicæ inserta secretis orantium, vel in lege Domini meditantium, præ1 tereu memoriis religiosorum ac familiarium accommodatos ad pacis æternæ requiem locos præbent. Rursos ecce vides in hisce cubiculis tumulos Christianæ gentis fuisse sitos. Lateribus autem basilicæ cellulæ istæ seu cubicula insita erant, eodemque procul dubio or. dine quo præsentium temporum cappella disposite conspiciuntur. Nam porticus ibi memoratæ, intra quas cellæ collocabantur, ecquid aliud sunt, quam que nobis laterales basilicæ naves nuncupantur? Geminas porro hujusmodi naves extra majorem ecclesiæ concham utrimque sitas, alto ac magnifico opere suisque columnis destinetas, videre est in immani mirabilique ecclesia metropolitana Mediolani, tibique in Urbe æterna degenti plura circumquaque exempla suppetunt. Sed ut cubiculorum quæ Paulinus memorat significationem evidentius attingamus, en tibi Anastasii Bibliothecarii in Sergio papa hac de re testimonium Hic tectum, ait, et cubicula universa in circuitu basilica B. Apostoli Pauli studiosius renovavit ac reparavit. Defunctos autem vita hisce in cubiculis tumulatos ex eodem auctore discimus in Marcellino : Fuit et apud Græcos usurpatum eodem sensu cubiHic sepultus in cœmeterio Priscillæ in cubiculo claro. culi nomen. Anonymus de Locis sanctis cap. 1 apud clariss. Du Fresnium in Gloss. med. et inf. Latin. : Καὶ εἰς τὸ μέσον τῆς τρούλλας εἰς τὸ ἔδαφος κουβούκλιον πέτρινον ὡραιότατον : Εt in medio Trulli super solum jacet cubiculum ex marmore formosissimum. Idem Anonymus cap. 15 refert: To vnucior tñs Pazzl κουβούκλιον πέτρινον : monumentum Rachelis in cubiculo marmoreo. Eadem cubicula quoque oixisxo: appellabantur a Græcis. S. Nilus in descriptione templi ab Olympiodoro præfecto exstructi sic ait: 'Ev di T κοινῷ οἴκῳ πολλοῖς καὶ διαφόροις οἰκίσκοις διειλημμένω ἀρχεῖσθαι ἕκαστον οἰκίσκον πεπεγμένω τιμίω σταυρῷ, etc. In communi vero æde multis variisque distincta cabiculis attolli cubiculum unumquodque, composita intas venerabili cruce. Itaque istis in cellulis quum piorum memoriæ, seu tumuli statuerentur, evidenter elucet, in basilicis fidelium 840 sepulcra fuisse locata. Alius præterea pius inter catholicos usus obtinuit ab

:

ipsis Ecclesiæ incunabulis, ut martyres in sacris con- A lum requiem invenit: quod, uti apertissimum, proderentur ædibus, uti in notis animadverti ad versiculum illum in Nat. XI:

Quæ cineres reverenda tegunt altaria sacros,
ubi etiam innui fas non fuisse templa absque marty-
rum corporibus aliquibusve reliquiis sacrare. Illud
certissimum et extra omnem dubitationis aleam po-
situm. Alius autem mos erat fidelibus, nempe omni
studio curare, ut SS. martyrum corporibus cadavera
sua apponerentur, quia tantorum apud Deum inter-
cessorum precibus se fortius adjuvandos arbitraban-
tur. Paulinus in Panegyr. Celsi pueri hæc de filio
sibi defuncto habet :

Quem Complutensi mandavimus urbe propinquis
Conjunctum tumuli to dere martyribus.
Ut de vicino sanctorum sanguine ducat,

Quo nostras illo purgat in igne animas.
Sanctus quoque Augustinus a Paulino ipso interroga-
tus, an cuique post mortem prosit quod corpus ejus
apud sancti alicujus memoriam sepeliatur (sunt ejus B
verba lib. v Retract., cap. 64), librum unum repo.
suit de Cura pro mortuis gerenda. Ibi vero ait: Hoc
abs te vidua memorata petiverat pro defuncto in eis
partibus filio suo, el rescripseras consolans eam, idque
etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis Cynegii quod
materno et pio affectu desideravit esse completum, ut
scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica pone-
retur. Probat ibidem hanc piam consuetudinem Au-
gustinus, neque ab hoc fideli juvene tantum, sed ab
universis fidelibus usurpatam affirmat. In calce libri
hæc satis expresse subjicit doctor magnus: Quod
vero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc
tantum mihi videtur prodesse defuncto, ut, commendans
eum etiam martyrum patrocinio, affectus pro illo sup-
plicationis augeatur. Unusquisque igitur apud marty-
rum tumulos sepeliebatur, atque idcirco intra tein-
plorum ambitum. S. Maximus Taurinensis episcopus,
serm. 55, hujusce rei fidem facit: Ideo hoc, inquit,
a majoribus provisum est, ut sanctorum ossibus nostra
corpora sociemus, ut dum illos tartarus metuit, nos
pœna non tangat, dum illos Christus illuminat, nobis
tenebrarum caligo diffugiat. Cum sanctis ergo marty-
ribus quiescentes evadimus inferni tenebras eorum pro-
priis meritis, attamen consocii sanctitate. Florebat Maxi-
mus quincto epocha nostræ seculo, et quum is a ma-
joribus provisum asserat ut ossa nostra sanctorum os-
sibus copulentur, continuo patet prioribus Ecclesiæ
seculis Christianorum cadavera in templis componere
consuetum fuisse. Nonnulla vero, ut multis parcam,
istius rei exempla dabo non longe nimis adscita, sed
Mediolani nata. Quietis locum in Ambrosiana basilica
sub altari sibi vivens destinarat S. Ambrosius, ubi
dein SS. Gervasii ac Protasii corpora locavit. At ille
in orat. ad populum de iisdem martyribus habita :
Hunc ego locum prædestinaveram mihi; dignum est
enim ut ibi requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit.
Sed cedo sacris victimis dexteram portionem. Locus
iste martyribus debebatur. S. Satyrus ejusdem Ambro-
sii frater, vir inter laicos dumtaxat connumeratus, D
parem sortitus est quietis sedem; ab amantissimo
enim fratre in S. Victoris tumulo depositus est, ad-
ditique sepulcro versiculi, a Dungalo quoque relati :

Uranio Satyro supremum frater honorem
Martyris ad lævam detulit Ambrosius.
841 Hæc meriti merces, ut sacri sanguinis humor
Finitimas penetrans abluat exuvias.

Aliud etiam in Ambrosiana basilica non minoris an-
tiquitatis pretiique monumentum occurrit, Manlic
nempe Dædaliæ virginis piæ sarcophagus his versibus
distinctus:

Martyris ad lævam recubent quæ membra sepulcro,
Ut, lector, noscas, est operæ pretium.
Clara genus, censu pollens, et mater egentum
Virgo sacrata Deo Manlia Dædalia.

Reliquos versus a Grutero in Inscript. volum. pete.
Sed et S. Marcelling juxta S. Ambrosii fratris tumu-

C

batione non indiget. Hi igitur omnes, quod ecclesiasticus poscebat usus, intra sacrarum ædium ambitum sepulturam aut in vivis constituti sibi destinaverant, aut post mortem aliorum studio sunt nacti, ut mirer Cabassutium in hæc verba exiliisse: Verum non in alia templi parte, quam in vestibulo, conditus Constantinus Augustus : quod idem censendum pariter existimo de episcopis. Atqui S. Ambrosium aliosque fideles juxta S. martyrum corpora cineres suos composuisse tam certum, ut nihil hæsitationis obveniat. Quum vero SS. martyres sub templorum altaribus quiescerent, quis non videt Christianos quoque fideles, nedum episcopos, in interioribus sacrarum ædiumi penetralibus suam invenisse sepulturam? Quam autem improvide ad contrarium firmandum canon concilii Moguntiaci inducatur, quem refert etiam Gratianus in c. Nullus 13, quæst. 2, nemo non videt. Est ille his conceptus verbis: Nullus mortuus intra ecclesiam sepeliatur nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, aut fideles laici. Etiam laicos fideles præter episcopos et presbyteros templis inferri post mortem solitos hinc discimus, tantum abest ut contrarium inde suadeatur. Itaque solos infideles hæreticosve, aut etiam laicos parum pios, puta sine pœnitentia defunctos, usuris addictos, occisores, aut hujusmodi morbis tactos respicit laudatus canon, quos a sacris in ecclesia sepulturis arcendos omnino constituit. Quod si quidam canones et imperatorum leges adversus pium hunc morem emanarunt, non alia ratio in causa fuit, nisi quia nimis in ædibus sacris tumulorum cadaverumque moles augebantur, ut propterea coercendi ex parte fuerint Christiani, quibus extra ecclesiam sacer locus alium aperiebat sepulcri campum. Hinemarus Rhemensis episcopus in S. Remigii Vita apud Sur., tom. I, quamdam ecclesiolam memorat in qua eique circumjacentibus atriis ex antiquo erat cœmeterium Rhemensis ecclesiæ. Vides igitur ex antiquo, videlicet ante S. Remigii tempora, qui seculo Christi quincto degebat, tum in ipsis templis, tum etiam circa illa Christianoruin tumulos fuisse constitutos. Gothofredus ad 1. 1x cod. Theod., tit. 17 de Sepuler. viol., Observandum, ait, etsi Christiana religione invalescente contra legem obtinuerit sanctorum reliquias in civitatibus condi, atque ad ejusmodi sepulera plerumque rediculæ, seu martyria exstructa fuerint, in quibus imperatores Constantinopoli, mox et sacerdotes singulari privilegio fuerint sepulti, privatis tamen idem non licuisse. Hæc apposite ad legis sensum, quibus et ego lubens subscribo. At hinc illud discimus, in urbanis quidem templis per aliquod tempus interdictam fidelium sepulturam, quia, et antiquis ethnicorum placitis, et Christianorum pariter principum edictis, cautum erat ne in 842 urbibus sepulcrum mortuo concederetur; in ecclesiis vero extra urbem sitis, cujusmodi primo Christianæ religionis ævo pene omnes erant, id non licuisse, parum sapit qui negare ante tot veterum testimonia audeat. Non sum denique eorum immemor que tu in egregio opere de Veter. Monim., tom. I, cap. 17, Cœmeteria illustrando protulisti, sed apud temetipsum tua adhibere inutilis opera censeretur. Unum idcirco producam Onuphrium Panvinium virum tanti in antiquí tatum scientia nominis, qui in suis ad Platinam additamentis libellum de Cometeriis iisdem proposuit. Docet autem cometeria non solum ecclesias fuisse et basilicas, sed aliquid amplius quam ecclesiæ urbanæ, sepulcra scilicet Christianorum, quæ intra urbem fieri non poterant, habuisse. Id innumeris ille exemplis roborat, quæ apud illum et apud Spondanum, in lib. de Christ. Sepul., recolenda volentibus reservamus. Hinc igitur, Ciampine doctissime, ni mea are fallit opinio, elucescit quam parum æque Kepperus aliique in Christianorum sepulcra ferantur. Profecto hon Gregorii Magni temporibus, nempe seculo æræ nostræ septimo, vicina templis loca sibi in tumulum usurpare cœperunt fideles, ut illi nobis invidiam conflaturi ineptiunt, sed ipsis prioribus Ecclesiæ seculis id apud

non paucos receptum fuit, ut intra ipsas tumularen- A ego non tam quod hæreticorum calumniam evertetur basilicas. Quibus hucusque enarratis si calculum rim, quam quod tibi placuerim, mihi summopere tuum pro summa qua polles eruditione addideris, gaudebo. Vale.

DISSERTATIO DECIMA OCTAVA.

AD SANCTI PAULINI NATALEM XII.

De votis votivisque Christianorum oblationibus in sanclorum venerationem factis.

Ad cl. virum P. Guillelmum Bonjour Ord. Eremitarum S. Augustini.

Oblationes quas alicui sancto voti cultusque causa catholicus populus dicat irridebat olim Erasmus vir multa eruditione petulans, et de religione parum quandoque bene meritus. In colloquio, quod Naufragium inscribitur, hunc pium Ecclesiæ moren carpere instituit, apud subsequutos hæreticos non parum gratiæ idcirco nactus. Verum tantam maledicendi libidi- B nem allatis veterum Patrum testimoniis, ac uno potissimum sancti Paulini oraculo fretus, neque brevitatis, neque modestia oblitus, retundere statui, tum ut calumnia, quam novatoribus hodiernis placere video, uno ictu confodiatur, tum etiam ut sanctorum cultus veterum Patrum autoritate fortius confirmetur. Tibi vero, clarissime Bonjour, brevem hanc disquisitionem offerendam censui, ut apud litterariæ 843 reip. cultores perspicuum fiat quanto studio quantaque animi observantia eruditionem prosequar tuam. Übi enim prodiit tua illa Dissertatio, quani de Josephi castissimi viri cultu sub Serapidis nomine instituisti, et cui Paulinum quoque Nolanum subscripBisse intelliges, continuo in magnam tui admirationem fui raptus. Et plane quid a te sperandum non est, quum ad maturiores annos perveneris, si florentissima ætate adeo philologicis doctrinis imbutum te prodidisti? Parum tamen hoc tibi laudis fuisset, ni scientiam tuam modestia etiam ac humanitate clariorem effecisses. Et illa quidem nunc est quae me lau- C dibus tuis parcere cogit; hæc vero que meis hisce commentationibus animum fiduciamque ad te accedendi fecit. Sed jam proposita impleamus. Variæ antiquitus fieri solebant oblationes. Alia enim panis erant, ac vini, quæ in usum {incruenti sacrificii transferebantur, et de illis concilium Matisconense secundum, cap. 4, ait: Propterea decernimus ut omnibus dominicis diebus altaris oblatio ab omnibus viris et mulieribus offeratur tam panis quam vini. Cyprianus quoque lib. de Opere et Eleem., Augustinus, seu alius autor serm. 215 de Temp., Eligius Noviom. tract. de Rectitud. cathol. convers. tom. I, Augustin. Bona Rer. Liturg. lib. 1; cap. 23, aliique non pauci istiusmodi morem commemorarunt. Ali erant oblationes olei aut ceræ ad luminaria, de quibus præter laudatum autorem serm. 215 de Temp. loquitur canon. 4 apostolorum in hæc verba : Μὴ ἐξὸν δὲ ἔστω προσάγεσθαίτι ἕτερον πρὸς τὸ θυσιαστήριον, ἢ ἔλαιον εἰς τὴν λυχνίαν, καὶ θυμίαμα τῷ καιρῷ τῆς ἁγίας προσφοράς. Offerre autem non liceat aliud ad altare quam oleum ad luminare, et incensum tempore sacræ oblationis. Ali crorum vasorum, vestium ac ornamentorum fuere oblationes, quas Græci ¿ðýμata vocant, et de quibus omnium uberrime Anastasius Biblioth., Coccius tom. II, lib. vi, art. 15, et Raynaudus Heterocl. Spirit. sect. 2, puncto 3, verba faciunt. Aliud postremo oblationum genus nos docet Paulinus, que sanctis ex voto aut veneratione offerebantur. Hæ autem ex rebus quibuscumque constabant, ut omnium pietati se accommodaret sancta religio. Divites opulenta dona; pauperes quod sibi, pusillum licet, suppetebat, beatorum in obsequium conferebant. Neque hæc donaria voto carebant; ut enim quisque sanctorum opem ad effugienda pericula implorabat, voto etiam sese obstringere sancto patrocinanti solebat. Hujusmodi votorum (quæ tamen minus proprie sic appellantur) quam sit rectus usus, theologis nostris ostendenduin

sa

D

relinquo; non enim tantam messem mihi proposui. Factum igitur, non jus hoc loco quærimus; et confestim hujusce rei luculentus adsertor Paulinus acce dit in Nat. xi, ita loquens :

Venerat huc quidam placitum sibi solvere votum Urbis Abellinæ de finibus advena nostris Sedibus. Hic porcum studio curante paratum Dilatumque diu, ut simul annis atque sagina Cresceret, huc illuc perduxerat; atque ubi venit, Pingue pecus voti jugulat de more voventum. Ecce quam apertis verbis antiquum eorum morem qui Deo in honorem sanctorum vota nuncupabant hic indicat scriptor noster. Repetit infra :

Et votum complesse putat.

844 Item :

In quibus beu demens oblati munera voti Fraude fidem violans converti in damna salutis. Et alibi:

Confestim voti ratione soluta

Debitor ille intus meritæ compage catena
Solvitur...

Primum istud est S. Felicis miraculum, qui Abellinum incolam pro fraudata voti parte castigavit. Alterum a Paulino propria ejus facundia ornamentoque verborum refertur, ubi iterum votivarum oblationum in S. Felicis cultum egregiam injicit mentionem. Audiamus canentem :

Agricolæ quidam de nostris longius oris,
Apula trans urbem Veneventum rura colentes,
De grege setigero multis a fœtibus unum
Excerpsere sibi, et curatum tempore multo
Paverunt in vota suem, et cœpere paratum
Ducere sancitam sancti Felicis ad aulam.
Subdit:

Mens anxia nutat in anceps,
Nam voti revocare viam pia pectora nolunt,
Rursus Felicis veneratum limina longe

Ire pudet vacuos devoti muneris.

Steterat sus pondere saginæ pressus, ac propterea iidem agricolæ sues alios minores legerunt, ut votum omnino persolverent. Ait hinc Paulinus :

Quod devota fides obstricti debita voti
Maturare parans tali ratione putavit,
Pluribus ut modicis unum pensaret opimum.

Ergo sacrum huc venere locum, votisque patratis... Tertium Paulinus memorat prodigium hisce versibus.

Nam genere abjunctam, pecus armentale juvencam
Quidam homines que longinqua huc sede profecti
Secretam primo lactantis ab ubere matris
Nutrierant nostris votivo munere pactam
Pauperibus.

Sed et in Nat. vIII hæc ait:

Omni namque die testes sumus, undique crebris
Cœtibus aut sanos gratantia reddere vola

Aut ægros varias petere, et sentire medelas. Et hæc quidem erga sanctum vota oblationibus etiam additis conspicua erant. Omnes autem in pauperuni alimenta cedebant, nempe ut saturo gauderet paupere martyr: quod nos hisce tribus exemplis poeta sacer edocuit, qui etiam dilucide addit vota hæc martyri ribus nuncupata. Audiamus :

Sed qui mos esse videtur
Persolvenda piis longe sua vota ferentum
Martyribus...

Alia præter hæc vota sanctis voveri consuevere, que hujusmodi oblationibus carebant. Quidam se beatorum

basilicas visitaturos, alii se festos eorum dies cele- A Nyss. orat. 2 de Orat. domin. ad illud Matthæi vi,

[blocks in formation]

Nam quæ, rogo, votis

Cassa dies oritur, el magnis rara catervis? Igitur vota eo die novata erant carmina, quæ S. Felici quotannis voverat noster vates. Hoc autem expressum reliquit ipse Nat. vi:

Lex mihi jure pio posita hunc celebrare quotannis
Eloquio famulante diem, solemne reposcit
Munus ab ore meo Felicem dicere versu,
Lætitiamque meam modulari carmine voto.

En carmen votum, en S. Felici promissum debitumque munus. Vide autem quam bene hæc vota idem Paulinus a votivis oblationibus supra relatis distinguat. Sic loquitur Nat. laudato:

Flensque iterum, sed lætitia, modo debita sancto Vota refert, non ære gravi, nec munere surdo, Munere sed vivo linguæ, mentisque profusus. Paulino, qui hucusque rem confecit, juvat alios apponere propositi nostri testes, ut in lucem melius veritas efferatur. De S. Felice Nolano epigramma etiam elaboravit S. Damasus papa, cujus postremi versus ita se habent:

Te duce servatus mortis quod vincula rupi Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo. Prudentius in Hymno de SS. Hemeterio et Chelidonio similia profert :

B

cum oratis, etc., inquit: Non dixit, örav sŭynobe, id est cum vota facitis, sed ὅταν προσεύχησθε, id est cum oratis, etc. Sed quænam est horum nominum differen-' tia? syn, id est votum, quidem promissio est alicujus, rei, quæ pietatis nomine dedicetur, et sacris destinetur; πроσενуй autеm, id est oratio, est petitio bonorum, qua Deo cum supplicatione offertur, etc. Tum subdit: Multis in locis Scripturæ ejusmodi tās eʊyōs, id est voti significationem, videre licet, etc. Non minus aperte loquitur S. Augustinus in epist. 59 ad Paulinum nostrum scripta, ubi hæc habet: Nam eam, quam dicunt sux, raro ita Scriptura ponit, ut intelligatur oratio; sed plerumque et multo usitatius votum appellat evxv; PоσEUX vero 846 semper orationem vocat. Et infra Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis volum appellatur eix, excepto nomine generali orationis ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad votum, id est pos eux. Voventur autem omnia quæ offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio, etc. Sed redeamus ad nostra, iterumque vota sanctis nuncupata prodamus. Concilium Namnetense, can. 20, ita fatur: Omnibus interdicatur ut nullus votum faciat, aut candelam, vel aliquod munus pro sanitate sua rogaturus alibi deferat, nisi ad Ecclesiam Domino Deo suo. Ego plane assentiri non possum clarissimo Du Fresnio, qui in Gloss. med. et inf. Latin. híc votorum nomine dies paganorum festos significari censet. Candela enim, aliaque munera pro recuperanda valetudine æterno numini oblata, quæ hic memorantur, satis docent vota hujusmodi pro tabellis votivis esse intelligenda. Scilicet antiquis non minus quam nostris temporibus has Deo beatisque viris suspendere tabellas in usu fuit. Audi præclarissimum hac de re testimonium Theodoreti Cyrensis episcopi, qui, ut optime nosti, medio fere seculo quincto scribebat. Hæc autem ejus sunt verba in serm. 8 de Martyribus ad Grecos : Οτι δὲ τυγχάνουσιν ὧνπερ αὐτοῦσιν οἱ πιστ τῶς ἐπαγγέλλοντες, ἀναφανδόν μαρτυρεῖ τὰ τουτῶν ἀναθήΟ ματα τὴν ἱατρείαν δηλοῦντα. Οἱ μὲν γὰρ ὀφθαλμῶν, οἱ δὲ ποδῶν, ἄλλοι δὲ χειρῶν προσφέρουσιν ἐκτυπώματα, καὶ οἱ μὲν ἐκ χρυσοῦ, οἱ δὲ ἐξ ὕλης ἀργύρου πεποιημένα. Quæ ita vertit Zenobius Acciajolus: Pie vero fideliterque precatos ea maxime consequi quæ desiderant, testantur illa quæ votorum rei dona persolvunt, manifesta nimirum adeptæ sanitatis indicia. Namțalii quidem oculorum, alii vero pedum, alii porro manuum simulacra suspendunt ex argento aurove confecta. Plura addit laudatus Theodoretus, quæ brevitatis ergo nunc sileo. Sed et videre est illustrem hujusmodi votorum memoriam apud Paulinum in Natali i inter illos versus quos ex codice nostro vetustissimo præteritæ nunc restituimus aut addimus editioni. Sunt autem hi :

Illitas cruore sancto nunc arenas incolæ Confrequentant observantes voce, votis, munere. Hic, ni fallor, cum vota pura, tum oblationes memorari videmus. Gregorius vero Turonensis, lib. 11 Hist. Franc., cap. 37, Domino, ait, gratias agentes, et vota B. confessori (Martino) promittentes læti nuntiaverunt regi, etc. S. Augustinus, lib. п contra Faustum, eumdem hæreticum hæc nobis objicientem inducit: D Idola vertistis in martyres, quos volis similibus colitis. Egregium autem est in hanc rem Eusebii Cæsariensis testimonium. Postquam hic lib. xi Præpar. evang., cap. 7, a nobis coli sanctos affirmavit, ut veræ pietatis milites, denique amicos, addit : "09ɛv xai iñi TÙS θήκας αὐτῶν ἔθος ἡμῖν περιέναι, καὶ τὰς εὐχὰς παρὰ TAUTUĪS TOLETTOα. Unde tumulos eorum frequentare, et circum eosdem vota illis nuncupare solemus. Verum quia vocabulum tas suyas pro precibus positum quibusdam videri posset, sine, quæso, me verbi hujus rationem explicare, ut palam fiat apud Græcos Patres proprie εὐχὴν pro voto, προσευχὴν vero pro oratione aut prece usurpari. Henricus Stephanus in Thes. Græcæ linguæ id pluribus exemplis probat, et ego duobus clarissimis roborabo testimoniis. Gregorius

Alma dies magnis celebratur cœtibus, omnes

Vota dicant sacris rata postibus, omnia gaudent... Hic profecto votivæ memorantur tabellæ, quæ sacris suspendebantur basilicarum postibus; dicare enim vota idem est ac suspendere vota. Vota autem appellantur rata, hoc est exaudita ad instar Ovidiani versus lib. 1 Fast.:

Efficiatque ratas utraque diva preces.

In memoriam igitur munerum intercessione sancti Felicis a Deo receptorum, atque ad testandum exauditi voti pignus tabulæ ad sacras templorum fores deferebantur. Ad hæc utique si respexisset Erasmus, fortasse dicacitati pepercisset, neque votivarum erga sanctos oblationum aut tabellarum usum hactenus catholica ab Ecclesia probatum tam mordacibus sarcasmis invasisset. Ceterum si mos hujusmodi nuperis novatoribus non bene accommodatur, litem etiam vetustissimis Patribus ii intentent oportet, a quibus quum sanctitate vincantur et eruditione, ita et pietatis rationibus facile superabuntur. Vale.

« PoprzedniaDalej »