Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROLEGOMENA.

PRÆFATIO.

reliquo corpore separarentur, in omnium votis erat, ut in unum coalescerent, essetque adeo ut aliorum Patrum, ita et Paulini operum absoluta editio. Et vero hæc est, ad quam contendimus utilitatem, hoc laboris nostri palmarium, studuisse ut et nova accederent recto quæque ordine, eorumque ipsa accessio altera donaretur prærogativa, ut novis curis ab ipso editore recognoscerentur. Quare convertimus nos ad cl. Muratorium, ipsumque enixe efflagitavimus, ut quas multis jam abhinc annis in ea poemata excuderat, dissertationes et notas recoleret, et si qua sibi vel uberius edisserenda, vel quoquo modo videren. tur immutanda, edissereret, mutaretque, et in publicum, cujus maxime studiosus est, bonum conferret. Qui et benigne annuit ut est ad recta omnia et honesta studia promptissimus, suoque potissimum favore factum est, ut egregium hocce opus quanta licuit cura expolitum prodiret in publicum.

Sancti Pontii Meropii Paulini opera a nemine satis A erat; verum quod hæc veluti disjecta membra ab pro dignitate laudanda, qui in illo aut eloquentissimi scriptoris eruditionem et fidem, aut eximii vatis divinam mentem et intelligentiam suspiciat, ut lectoribus ego magnopere commendem, neque instituti mei ratio neque ipsa patitur sanctissimi auctoris præstantia in quem præclarum illud elogium plurima jam diu sæcula, totque aliorum Patrum, et cumprimis Ambrosii, Hieronymi, Augustini testimonia consenserunt, summum in Ecclesia fuisse virum. At enim quod illa universa nunc primum collecta in publicum profero, si nihil aliud, hoc certe spero assecuturum me laudis, quod eorum hominum, quos sanctorum lectio Patrum delectat (quibus profecto omnis doctrina elegans, omnis antiquitatis memoria continetur) studiis consuluerim. Nam etsi haud multi faciendam B sentio, quam in iis colligendis impendi operam, nec quod nonnulli nunc faciunt, ex pura putaque alienorum descriptione ovvayuάtv famam inter eruditos aucupor video tamen quantum ex hac ipsa cura utilitatis et commodi ad rem Christianam sacras que Litteras eveniat, quando eorum operum adornatur editio, quæ cum sui merito nullis ferme secunda sint, nondum tamen integra simulque numeris omnibus absoluta in vulgus prodierant, ut vetustio-` res omittam, deque una, quæ omnium postrema est, Parisiensi dicam, erat illa quidem celeberrimi presbyteri Joannis Baptiste Le Brun studio sane perquam erudite ac diligenter concinnata, ad plurium manuscriptorum codicum exacta fidem, notis ac dissertationibus illustrata luculentissimis. Verum cum non C accuratissime repræsentat curam nempe omnem, una aut altera privata epistola, sed integra quatuor poemata, pars totius operis nobilissima, desideraretur, quæ temporum infelicitate nondum in lucis conspectum venerant, aberat quoque illa a nativa sui integritate tantum, quantum illud ab humani corporis perfectione, cui ora manusve fuerint amputatæ ambæ. Contigit vero felicissimo veterum monimentorum indagatori atque interpreti cl. viro Ludovico Antonio Muratorio ipsa illa quatuor poemata ex Ambrosianæ, quæ Mediolani est, bibliothecæ mss. eruere, jacturamque illam eo graviorem, quod series natalium S. Felicis interciperetur, quæ singulari poemate celebrare Paulinus quotannis consueverat, resarcire. Cum tanti res esset, nec pati vir doctissimus posset, diutius monimenta illa tanto sacrarum ac po- D litiorum litterarum impendio cum blatis conflictari, ac tine 3, seorsim uno Anecdotorum tomo edidit. Ita demur quod saltem hæc spectat Natalitia, salva res

Jam qua id ratione sit præstitum, paucis commemorabo. Quæ tribus in quarto, ut vocant, tomis antea continebantur, hoc nos uno comprehendimus volumine; tribuimus autem in duas partes universa syntagmata, quarum altera quæ soluta oratione constant, altera quæ poeticis numeris, complexi sumus. His succedere jussimus appendicis loco post pauca quædam utriusque generis opuscula, quæ falso tamen Paulino ascribuntur, vetustiorum editorum notas, dissertationes et commentaria, quæ Parisiensis quam laudavimus postrema editio anni 1685

quam tres doctissimi e societate Jesu presbyteri, Andreas Schottus, Heribertus Rosweydus et Petrus Franciscus Chiffletius adhibuerunt, cum suam quisque Spartam adornaret. Uno verbo cam ipsam editionem quae auctore Brunio prodiit, perpetua ferme scrie atque ordine sequi libuit, ad ejusque ingenium ea etiam quæ noviter accesserunt, digessimus. Quoniam vero id optare quispiam potuerat, ut quando hæc uno volumine complectebamur, quædam proposito magis accommodarentur, ne suo isto lector voto excideret, et frustratus videri posset, Vitam sancti auctoris scriptis ejus præposuimus, elenchos quoque, sive tabulas cum epistolarum, tum ¡ oematum, utrique parti præfiximus, aliaque id genus præstitimus, ut nec minus elegantiæ satisfactum fuerit, nec aliquid utilitati detractum, aut legentium voluptati, dum omnia quæ ad scriptoris nostri commodiorem lectionem faciunt, uno tenore contextuque

* Nos omnes indices in unum corpus ad calcem hujus Patrologiæ tomi collegimus. EDIT.

constant. Nihil enimvero in reliquis quanticunque A percepisse videbimur, si nostram industriam solidio

studii licuit prætermissum, quod ad novam hanc editionem ex omnium votis ex animo cumulatissime instruendam ac numeris omnibus absolvendam pertineret, lectio ipsa magis quam verborum commendatio comprobabit. Magnum exinde fructum nobis

ris doctrina candidatis tum gratam cum utilem fuisse intellexerimus pergemusque huc eniti ut quotannis aliquid ex labore nostro prodeat sacræ cum primis litteraturæ studiosis voluptatem cum utilitate conjunclam allaturum.

PRÆFATIO PARISIENSIS EDITIONIS.

Paulinum episcopum Nolanum et ipsius scripta quanti fecerint SS. Ecclesie Patres, multi norunt, omnes ex ipsorum elogiis infra describendis nosse possunt. Jam pridem viris doctis ægre erat tam de- B pravata esse lanti viri opera, et ab aliquo medicam ipsis adhiberi manum vehementer optabant. Horum consiliis et auctoritatibus ad·lucti ad ea primævo nitori restituenda animum adjecimus, corrogatis undequaque, tum ex Gallia tum ex vicinis regionibus, codicibus manuscriptis, quorum ope aucta et emendata sunt.

Prima eorum editio prodierat Lutetia Parisiorum anno 1516 typis Jodoci Badii Ascensii in multis lacera, in nonnullis mutila, ac etiam a censore ipso Badio depravata.

Secuta est editio secunda Henrici Gravii Dominicani, qui anno 1560 Coloniæ sub prelo Choliniano Paulini opera multis mendis repurgavit ex veteribus exemplaribus mss.

Inde tertia prodiit Basileæ an. 1569 inter orthodoxographos a Joanne Jacobo Grinæo collectos quæ videtur ex manuscriptis post priores editiones expressa.

Quartam cum ms. codice collatam intexuit Andreas Schottus Jesuita in Coloniensem Bibliotheca Patrum editionem an. 1618, addito Epithalamio Juliani et ke nondum excusò.

Quintam et postremam editionem anno 1622 Antuerpiæ curavit, et typis Plantinianis commisit Heribertus Rosweydus soc. Jesu, vir pius et eruditus; sed tot occupationibus implicatus, ut, cum tempus non sufficeret, aliorum sæpe studiis uti cogeretur, et succedaneam duntaxat imponeret manum. Illam profecto editionem accuratam non existimavit ejusdem societatis Petrus Franciscus Chiffletius, qui ad novam S. Paulini operum editionem procurandam multa in medium protulit in suo Paulino illustrato, ex quo ut et ex recenti operum S. Augustini editione excerpsimus quæ ad rem nostram conducebant.

Ut autem intelligas, lector benevole, præstiti a nobis officii modum et rationes, pauca hic præfabor.

Ad castiganda Paulini opera complures manuscriptos codices per annos sex excussimus et accurate contulimus cum editis, ac viros eruditos, si quid obscurius et perplexius occurrebat, consuluimus; nec semper quod clarius esset aut elegantius prætulimus, sed quod germana Paulini di tio esse collatis aliis ejus operum locis videbatur.

Totum opus in duos tomos distinximus, quorum primus complectitur indubitata S. Paulini opera secundum ordinem temporum nunc primum disposita, quem studio et consiliis doctissimi viri investigare sategimus. Nonnullas adjecimus epistolas, plures in duas divisimus secuti mss. codicum auctoritatem, ex duabus unam ex certis argumentis aliquando confecimus. Has inter ordine suo collocavimus unicum, qui nobis superest, S. Paulini sermonem de Gazophylacio.

Præterea rem gratam utilemque studiosis facturos nos arbitrati sumus, si his insereremus epistolas ad Paulinum vel scriptas vel rescriptas.

Deinde epistolarum argumenta male digesta et incomposita castigavimus, et sacræ Scripturæ loca Italico expressimus charactere.

Cæterum cum apud omnes constet SS. Patrum affectus et virtutes non alibi melius quam in epistolis C posse deprehendi, in Paulini litteris auctoris genium, eloquentiam, prudentiam, zelum, animi constantiam, veritatis ac pietatis amorem, Scripturæ sacræ studium, humanitatem, modestiam, humilitatem vere Christianam, caritatem maximam, nec non faciem et animum facile quivis intueri potest. In variis enim epistolis auctores sponte se ipsi produnt pinguntque nativis coloribus, quos natura, locus, occasio, argumenti genus, personæ, etiam a non cogitantibus exprimunt. Quod adeo verum, ut Paulinus, qui imaginem suam suo Severo postulanti denegaverat, se ipse tam egregie pinxerit in variis epistolarum suaruin locis, ut facile nobis fuerit ex iis faciem ejus ad vivum repræsentare, epistolis scilicet 5, num. 4; 22, num. 2; 23, num. 10 et 23, et 40 num. 6, nonnihil etiam ad picturam absolvendam juvante Uranio num. 5, 6 et 7, Fortunato lib. 1 de Vita S. Martini, et Rom. Subterr.

D

Epistolas excipiunt poemata innumeris mendis repurgata, versibus plurimis aucta, et argumentis illustrata. His plurima ecclesiastica discipline, antiquitatis et historiæ monumenta continentur, nec non præcipua Evangelii præcepta et consilia.

Porro in omnibus Paulini operibus sectiones designavimus frequentes, affixis numericis notis, quo esset deinceps facilior Paulini usus, expeditiorque locorum inquisitio. Emendationum autem causas quibusdam notatiunculis in inferioribus marginibus exposuimus, in lateralibus voces nonnullas obscuriores; quæ vero addita sunt, duabus ansulis () inclusimus.

In secundum tomum conjecta sunt opera tum du- A bia, tum supposititia. His notas variorum subjecimus, in quarum fine cujusque auctoris nomen editum est, nostris vero hæc nota præfixa.

Sequuntur sanctissimi viri elogia ex variis scriptoribus ad mss. codices recognita, quæ locum parant Vitæ S. Paulini ex ipsius sancti et veterum scriptorum operibus recens concinnata.

Huic adjecta sunt dissertationes septem, quarum prima epistolarum ordinem chronologicum astruit, secunda poematum. Tertia, quarta et quinta agunt de Sulpicio Severo, Alethio, Victricio et Apro, ad quos scripsit Paulinus; sexta de operibus S. Paulini amissis, dubiis et supposititiis: septima vero de ejusdem sancti controversa captivitate fuse disserit. Sequuntur variantes ex mss. et editis codicibus B lectiones, quas inter deprehendere est levioris momenti emendationes *.*

Hos sequuntur alii indices duo locorum sacre Scripturæ, qua explicantur, et singulari modo exprimuntur. His item accedit index vocum, quarum insolita significatio. Agmen claudet index rerum copiosissimus.

Tum ne quid difficultatis pariant variorum auctorum apposita in marginibus citationes, te monitum volumus nos fuisse usos Ausonii editione Burdegalensi an. 1575 a Vineto procurata, S. Hieronymi Basileensi an. 1565, S. Augustini editione novissima, Sulpicii Severi Antuerpiana an. 1574, Gregorii Turonensis an. 1640 Parisiensi, S. Gregorii Magni item Paris. an. 1605, Conciliorum Binii et Annalium eccles. Baronii editione Coloniensi an. 1609.

In dictionibus e Græco derivatis Græcam usurpavimus orthographiam, in Latin's eam quam exhibent veteres mss. codices ***, dummodo in iis pronuntiandis nulla sit ab usu recepto dissonantia quæ aures offendat.

Nobis quidem fuisset in votis ut Pauliniana hæc opera manus elegantior retractasset, quo tanti viri dignitati ac meritis respondere potuisset laboris industria. Cum vero ad susceptuin opus eruditorum virorum consiliis adducti simus, quibus non parere religio nobis fuisset, hoc unum nobis relinquitur, ut illud humanitati tuæ, lector carissime, commendemus et contendamus abs te supplicibus votis, ut si que ibi errata deprehenderis, non malæ menti, non incuriæ tribuas, sed infirmitatis humanæ vitio. Porro

Ne quid vero in postrema hac editione desideraretur, quindecim indices attexuimus. Primus novum huncce epistolarum ordinem cum hactenus vulgo comparatum exhibet. Secundus vulgatum prius ordinem continet, quatenus ad hunc novum reducitur. Tertius constat eorum nominibus alphabetico ordine digestis, ad quos Paulinus dedit epistolas, vel a quibus ipse vicissim accepit. Quartus vero exhibet epistolarum initia secundum alphabeti seriem disposita. Quatuor sequentes carmina eadem spectant ratione. His octo adjecimus digestum ordine alphabetico syllabum et editorum et mss. Codicum, quorum ope Paulinum repurgavimus. Horum non mediocrem co- Cage nobiscum pariter, obsecro, ut huic operi benepiam humanissime pro more suo fecit nobis tum e sua insigni Bibliotheca, tum ex nonnullis aliis vir cl. Emericus Bigotius Rotomagensis, viris doctis satis notus, Apposuimus indices duos codicum ad quos singule epistolæ recognitæ sunt, et poemata quæque castigata.

Has variantes quæ etiam ad Veronensis editionis calcem rejectæ fuerant, nos sub textum revocavimus. EDIT.

His indicibus Scripture abstinebimus, ut qui

dictione cœlesti faveat Deus, illudque omnes quorum in manus pervenerit, digna Paulino veneratione tractent, et quam divinæ caritatis luce perfusum, præceptisque evangelicis et disciplina ecclesiastica refertum opus congrua pietate suscipiant.

postea in indice generali Scripturæ in universam
Patralogiam exscribendi sint. EDIT.
*** Eam_orthographiam nos quoque intactam ser-
vavimus. EDIT.

[blocks in formation]

u

per orbem esset vulgata, 2a eum hoc familiæ elogio A no Domini 353 ex Chiffletii rationibus et argumentis, a Prudentio donatum merito adnotat cardinalis Baronius, qui ad.Aniciam illustrem familiam Paulinum nostrum pertinere existimat; quia duobus ↳ Paulinis sub Constantino consulibus fuit Anicii cognomen. Et quidem Paulinos Roma in Aquitaniam transmigrasse facile crediderim, cum S. Paulinum c splendore generis in partibus Aquitaniæ nulli secundum testetur Ambrosius. Etiamnum superest Burdigalæ locus Paulini Podium dictus, qui hujusce familiæ domicilium olim fuisse creditur. Fuere præterea ex e Ausonii affinitate alii Paulini in Aquitania, inter quos fuit Ausonii nepos Paulinus, cujus poema quoddam 'Eucharisticon reperitur: nec tamen Ausonius et Paulinus in litteris ad se invicem datis, ulla se dicunt affinitate devinctos. Nola & S. Paulino aderant ejusdem nomi- B nis alii duo, quorum unus presbyter, alter laicus, ut alias demonstrabitur. Eodem tempore vixit ↳ Paulinus in inferiori Occitania i Biterrensis episcopus, 3 qui anno 419 scripsit epistolam quæ intercidit. Fuit insuper i Paulinus S. Ambrosii Mediolanensis episcopi discipulus, cujus vitam scripsit ipso tunc diacono accusante, Coelestius anno 411 in concilio Carthaginensi damnatus est. De alio item Paulino, qui scripsit quasdam homilias, meminit Gennadius: is, ex ordine Catalogi Gennadii, k videtur floruisse circa medium v seculi. Exeunte eodem seculo, vixit 1 Paulinus alter Petricordius, qui S. Martini Turonensis episcopi vitam carmine complexus est.

[ocr errors]

licet anno 354 eum natum fuisse dicat. ▾ Patrimo
nium ei peramplum ingentiaque prædia fuere, tum
præsidio domorum, tum servorum numero, tum en-
rum qui illum ut patronum colebant. Que fuerint
ejus prædia ex Ausonii verbis facile est conjicere,
quia secessu Hispanico Paulinum revocans, ait :
Ne raptam sparsamque domum, lacerataque centum
Per dominos veteris Paulini regna fleamus.
4. In seculo agens Paulinus quoddam oppidum
dominio suo incolebat dictum y Ebromanum, seu
Ebromagum quod unum est. Vinetus et Fronto Du
cæus ex illa regione oriundi hunc locum a infra Bla-
viam, quatuor leucis Vasconensibus distantem, infra
Burgum proprium olim Paulinorum dominium, in
ripa Garumnæ situm vicum nomine Embrau, seu Brau,
veterem Ebromagum esse, suspicantur. At vox Bur-
gus, qua donatus est locus ille, post annos quinqua-
ginta cum ad Ebromagum nullo modo accedat, plane
diversa mihi videtur civitas Burgus ab Ebromago.
Brau enim, procul dubio, idem est oppidum, quod
geographus bb Samso Braux in Votreziaco apud San-
tones vocat, et a Garumna leuca unà dissitum scri-
bit; cum Ebromagus olim navigio appelleretur, te-
ste ce Ausonio: Adusque vectus Ebromanum tuam. Hac
fultus ratione Samso Ebromagum non Brau sed Bur-
gum esse contendit. Nihil tamen obstat quin fluvii al-
veus huic oppido vicinior olim fuerit. Regionem au-
tem, quam incultam et ingratam dicit; nemo mirabi-
tur, profusis procerum sumtibus, olim ornatam, a
duodecim seculis neglectam, antiquum amisisse de-
corem. Veteres itinerarii dd Ebromagum circa Carcas-
sonem collocant, quam ab Ebromago Paulini 4 pla-
ne diversam sentio. ee Alingonum quoque, de quo
pluries in Paulini epistolis occurrit mentio, ex illius
dominio fuisse videtur: hodie ft Lengonem vocant
urbem ad Garumnam in pago Vasatensi sitam;
quamvis enim ad diœcesim Vasatensis episcopi
pertineat, non autem Burdegalensis archiepiscopi,
cujus tunc temporis fuisse videtur, ex dono S. Pau-
lini ante annum 670 erat canonicorum ecclesiæ S.
Severini Burdegalensis. 85 Narbone in Galliis Paulinus
possessiones habuisse videtur, sicut et th Fundis in
Latio, hodie in terra di Laboro.

3. Paulinus noster m filius erat alterius Paulini, qui ad diuturnam ætatem vitam produxit, quem, verosi- C mile est fuisse Pontium Paulinum Burgi ad Garumnam conditorem, eumque Galliarum præfectum prætorio, qui posteritati liberos dimisit: quod Paulino nostro non convenit. Paulinus ille et sponsa Christianam religionem fuerant professi; siquidem Paulinus noster unum ex libertis suis Burdigalam misit, qui in domo Domini serviret, delegatis ad parentum memoriam obsequiis. S. Paulinus sororem habuit, ad quam plures epistolas de contemtu mundi scripsit; et fratrem, qui ante eum vita functus est Jiberos post se dimittens: a Delphino Burdegalensi episcopo fuerat baptismo initiatus; verum non ea vixerat sanctitate, quam requirit Christiana religio, et præsentia, et caduca bona cœlestibus, et æternis præposuerat: quod in illius obitu Paulinum fratrem D De Paulini stuaiis et eruditione. De Ausonio illius præ

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CAPUT II.

ceptore.

1. Ex his quæ supersunt Paulini monumentis genium ejus cognoscere facile est. Hunc i Ambrosius et ij Hieronymus summis laudibus attollunt. Libera

Baron. an. 394, § 79. b Ibid. Ambr. ep. 30. Auson. Not. Vinet.. p. 465. • Ibid., p. 128, 129. ! Vide Bellarm. lib. de Script. eccles. ad an. 420, observat. 3. August. epist. 149, n. 34. Idat. Chronic. i Gallice de Beziers. i Ambros. Vit., et August. epist. 175, et Mar. Mercat. Commonit., c. 1. Vide Baron. an. 418, n. 12 et seqq. * Gennad. Catal. c. 68. 1 Vide Dissert. 6 in oper. dub. m Auson. ep. 23 et 20. n Sidon. Apoll. carm. 22. • Paulin. ep. 12, n. 12. P Gennad. Cat. c. 48. 9 Auson. ep. 23. r Paulin. ep. 35 et 36, n. 2. s Sacchin. Vit. S. Paulin, et ep. 11, n. 14. Uran. § 1. " Paulin. Chiffl. p. 130. Vide infra c. 23. Greg. Tur. Confess. c. 107. Vit. Mart. 2, t. VIII. Sulp. Vit. Mart. c. 26. Aug. Civit. 1. x. Eucher. ep. ad Valerian. * Auson. ep. 23. y Ibid., ep. 21 et 22. 7 Paulin. ep. 11, 14. n. 30 in Paulin. bb Samso. B. p. 265. ce Auson. ep. 22. dd Vide not. 30 in Paulin. ee Paulin. ep. 20, n. 3, et 12, n. 12. ff Vide not. 65 in Paulin. Samso. A. p. 64. * Paulin. ep. 5, n. 22. bb Ep. 32, n. 17. ii Ambros. ep. 30. i Hieron. ep. 13.

aa Vide not.

lium artium fuit summopere studiosus, omni elo- A qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuquentia excultus, poetica et oratoria facundia excellens. b Sapientiam mundi, inquit ipse Paulinus, hucusque miratus sum, et per inutiles litteras, reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui... © quondam in litteris humanarum fabularum loquax.

с

ras ejus, et utilitatem legum futuris seculis consecrasti; macte virtute, qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris! In ipso nihil desiderari testatur si interior accedat divinarum scientia litterarum. Si haberes, inquit, hoc fundamentum, immo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulcrius, nihil doetius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus. Cumque enumerasset scriptorum Ecclesiæ Latinorum prima lumina, Tertullianum, Lactantium, Victorinum, Arnobium, Hilarium, Cyprianum, ostendissetque singulis ad perfectionem aliquid deesse, addit: Ad te ipsum veniam, et precabor ne assentationem in necessitudine suspiceris; quin potius vel errare me existimato, vel amore labi, quam

2. Egregium in litteris d magistrum nactus est Decium Magnum Ausonium, poetica et oratoria facultate inclytum inter ejus ævi primos: cui,cum diu grammaticam et rhetoricam fuisset professus, imperator Gratianus instituendus regendusque traditus est, e a quo postea ad amplissimos dignitatum gradus evectus est Ausonius, præfectus Galliarum et Italiæ prætorio, et anno 379 creatus consul ordinarius. Ex carminibus Christianum fuisse Ausonium liquet omnino, et inter villæ suæ commoda ecclesiæ proximi- B amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium

tatem enuntiat. At pleraque ejus carmina, quibus
Paulinum nostrum a sancto vitæ proposito divertere
conatus est, magis ethnico digna sunt quam Chri-
stiano. Is veteris Paulini patris necessitudine et
amore compulsus, ita erudiendum educandumque
nobilem puerum suscepit, ut sedulitate industria-
que præceptoris humanitate ae pietate patris do-
euerit formaritque; nec aliter eum postea, quam
filium consueverit appellare, seque parentem ejus
et altorem dicere. Paulinus vero pro sua parte om-
nia Ausonio debere fatetur :

Tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
Linguæ, toga, famæ decus,

røvectus, altus, institutus debeo,
Patrone, præceptor, pater j.

i

et infinitam sermonis supellectilem, et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas prudentia mixta est: capite quippe sano omnes sensus vigent. Iluic prudentiæ et eloquentiæ si accederet studium vel intelligentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum. Etiam 9 alibi commendat ejus eloquži venustatem et in litteris seculi eruditionem. Paulinum Ciceronem Christianum vocat Erasmus. In litteris Paulini eruditionem laudat Ausonius; sed poeticam illius ve. nam mirum in modum extollit, cum quoddam poema a Paulino prædicat scriptum tanta elegantia, ul sois videretur assecutus quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. Hæc tu quam perile, inquit, et concinne, quam modulate et dulciter! Jam

t

Sed et omnia sua, bonos mores et studia, ex Au- C quid de eloquentia dicam? Liquido adjurare possum sonii fontibus orta alibi ultro confitetur.

[ocr errors]

3. Quamvis opera Paulini quæ præ manibus habemus ejus eruditionis sint præclara monumenta; illius tamen de Eleemosyna seu de Gazophylacio homilia Pauliniani styli suavitatem magis arguit, quod compositio adstricta sit, et solitam in epistolis verborum copiam et rapiditatem coerceat. Eximiam illius m eloquentiam, nobilitatem et indolem summopere commendat S. Ambrosius. Idatius in Chronico eum nobi. lissimum et eloquentissimum dicit, et " S. Eucherius uberrimum eloquentiæ fontem. Sed instar omnium S. Hieronymi elogium est; sic enim ad ipsum aliquandiu post Nolanum secessum scribit: Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, 5 libenter legi, et præcipue mihi in eo subdivisio placuit. Cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas; sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum, et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Jacet enim, ut ait quidam, oratio in qua tantum verba laudantur. Præterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid inde assumseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius,

nullum tibi ad poeticam facundiam Romanæ juventutis æquari. Certe mihi ita videris. Si erro, pater sum..... Verum cum pie diligam, sincere et severe judico. Laudat præterea in carminibus illius vegetam et sublimem alacritatem, et dicit eum sie summa appetere, ut non decidat. Discipulum sibi palmam poeticam præripuisse alibi fatetur. Alia vero epistola, scilicet 21, de alio poemate idem Ausonius ait: Illud de poematis jucunditate, de inventione et continuatione, juro omnia nulli unquam imitabile futurum, etsi futeantur imitandum. Hæc poemata nulli imitabilia perierunt. Haud dubie Paulini natura et vena lenior ac suavior, itemque magnificentior erat, cui, ut idem testis est Ausonius, mellea quædam inerat modulatio, etc. Nec vero poetæ florentis facultas existimanda est ex his quae exstant carminibus ex evangelica simplicitate conditis post abdicatas Musas: sed cogitandum, hæc ipsa cum tamen talia sint, profecto dum ferveret ambitio, dum placendi studium et cupido famæ stimularent atque exacuerent curam, simulque hinc alti vigor ingenii dictionem attolleret, exstitisse aliquid valde perfectum,quod merito et doctis et multitudini placeret. 4. In seculo adhuc agens tres Suetonii libros, quos Paulin. ep. 8, n. 3, et carm. 10, v. 23. b Ep. 4, e Vit. p. 1. Auson. ep. 23. 8 Baron, an. 594, § 84, 85. carm. 10, v. 93. Hieron. ep. 13. P Ibid. 4 Hieron. ep. 103 et 153. et 21. Aus. ep.19. u Aus. ep. 20. Aus. ep. 21. Paulin, carm. 10, v. 19.

ev. 19.

2

D

n. 2.

c Ep. 40, n. 6. d Auson. ep. 21 et 24. Auson. ep. 23 et 24. Ep. 24. j Paulin.

Ibid., V. 148. 1 Paulin. 34 inter epist. m Ambros. ep. 30. n Eucher. ep. ad Valerian.

r Erasm. Not. in Hier., pag. 107. s Auson. ep. 19 Sacchin. Vit. Paulin. p. 656 edit. Rosw. y Auson.

« PoprzedniaDalej »